Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Secundus error fuit Eutychetis 1.
I. Quia enim, ut est ostensum, oportet Verbi Dei et hominis unam eandemque personam esse; et videtur hoc habere difficultatem, cum videatur necesse esse ut et divinam naturam sua personalitas consequatur, et similiter naturam humanam: ad hanc difficultatem tollendam diversi diversas positiones attulerunt. Ex quibus Eutyches, ut unam personam contra Nestorium servaret in Christo, dixit unam etiam in Christo naturam esse. Quamvis enim ante unionem essent duae naturae distinctae, divina et humana, in unione tamen in unam naturam, ut inquit, coierunt. Et sic dicebat Christi personam ex duabus naturis esse, non autem in duabus naturis subsistere. Propter quod in Chalcedonensi Synodo est damnatus.
Advertendum quod aliud est personam esse ex duabus naturis, et aliud personam in duabus naturis subsistere. Ad primum enim sufficit personam esse hypostasim naturae ex duabus naturis constitutae: et sic non oportet ut in ipso sint duae naturae distinctae. Ad secundum autem requiritur duas esse naturas distinctas, et in utraque harum simul unam personam esse per se subsistens habere. Quia ergo Eutyches posuit in Christo unam tantum naturam ex humana et divina constitutam, ideo dixit personam Christi ex duabus naturis esse, non autem in duabus naturis subsistere.
II. Sed contra hanc positionem arguit Sanctus Thomas. Primo. Post unionem, humana natura in Christo fuit aliud a divinitate Verbi, quae est eius natura. Ergo etiam post unionem in Christo fuerunt duae naturae. - Probatur assumptum. Corpus Christi, etiam post unionem, non fuit ipsa divinitas: cum esset passibile, et corporeis oculis visibile, atque lineamentis membrorum distinctum, quae omnia sunt a divinitate aliena. Similiter anima fuit aliud a divinitate: cum esset passionibus tristitiae, doloris et irae affecta, quae divinitati convenire non possunt. Sed anima humana et corpus humanam naturam constituunt. Ergo etc.
III. Secundo. In Christo sunt duae formae, etiam post unionem. Ergo duae naturae. - Probatur consequentia. Quia forma rei naturalis est eius natura: cum dicatur res naturalis ex hoc quod habet formam, sicut et res artificialis. - Antecedens vero probatur auctoritate Apostoli dicentis, ad Philipp. II, de Christo, quod, cum in forma Dei esset, formam servi accepit. Nam dici non potest eandem esse formam Dei, et formam servi: quia, cum iam formam Dei habuisset, non accepisset formam servi; nihil enim accipit quod iam habet. Neque dici potest formam Dei per unionem esse corruptam: quia Christus non esset Deus. Neque similiter formam servi: quia sic formam servi non accepisset. Neque potest dici formam servi esse permixtam formae Dei: quia, cum quae permiscentur non maneant integra, sed partim utrumque corrumpatur, non diceret Apostolus quod formam servi accepit, sed aliquid eius. Et sic oportet dicere, secundum intentionem Apostoli, post unionem duas formas in Christo fuisse.
-
Advertendum, circa illam propositionem, Dicitur res naturalis ex hoc quod habet formam, quod ly res naturalis non accipitur tanquam praedicatum, sed tanquam subiectum. Non enim sensus est quod aliqua res dicitur naturalis ex hoc quod habet formam: sed quod res naturalis dicitur esse talis naturae ex hoc quod habet talem formam, et non antequam habeat formam; sicut et res artificialis dicitur esse talis speciei ex hoc quod habet talem formam; nihil enim dicitur equus antequam habeat formam naturae equi, sed quando habet ipsam formam; et nihil dicitur domus antequam habeat formam domus, sed postquam ipsam habet. Et sic patet quod convenienter forma rei naturalis dicitur natura, cum ab ipsa res naturalis habeat quod sit talis naturae.
-
Advertendum etiam circa illam propositionem, Quae permiscentur non manent integra, sed partim utrumque corrumpitur, quod non sic intelligitur quasi una pars integralis rei permixtae corrumpatur, et alia pars eiusdem speciei maneat: sed quod corrumpitur totaliter quantum ad propriam speciem, et remanet in virtute, inquantum in forma quae resultat ex mixtione, remanet aliquid virtutis eorum quae miscentur; aut etiam qualitates eorum eadem specie remanent, sed remisse, secundum aliquorum opinionem. Sic enim dicitur utrumque mixtorum partim corrumpi et integrum non manere, quia non omnino desinit esse, cum remaneat in sua virtute; nec omnino remanet, quia non remanet in propria forma et propria specie substantiae.
IV. Tertio. Supponitur quod, cum naturae nomen dicatur de generatione nascentium; de principio generationis huiusmodi; et de principio intrinseco motus; et consequenter de forma et materia rei naturalis; atque de essentia cuiuscumque rei in natura existentis, quam significat definitio; hoc loco natura accipitur ultimo modo; et sic dicimus in Christo esse naturam humanam et divinam.
Tunc sic. Si in Christo est una tantum natura post unionem, aut hoc intelligitur sic quod ex divina et humana constituta est una natura; aut sic quod altera tantum earum remanserit post unionem. Si primum, aut factum est ex eis unum secundum ordinem tantum, ut civitas ex multis domibus; aut secundum ordinem et compositionem, ut domus ex partibus suis; aut secundum commixtionem, sicut mixtum ex quatuor elementis. Non primum aut secundum. Quia ii modi non competunt ad constitutionem unius naturae ex pluribus: cum ea quorum forma est ordo vel compositio, non sint res naturales, ut sic eorum unitas possit dici unitas naturae. — Non etiam tertium. Tum quia mixtio non est nisi eorum quae communicant in materia, et quae agere et pati ad invicem nata sunt: quod hic esse non potest. Tum quia divina natura in infinitum humanam excedit: ex iis autem quorum unum multum aliud excedit, mixtio fieri non potest; ut patet de gutta vini in mille amphoras aquae missa; propter quod etiam nec ligna in fornacem ignis missa misceri dicimus igni, sed ab igne consumi, propter ignis excellentem virtutem. Tum quia, dato quod fieret mixtio, neutra remaneret salva: quia in vera mixtione non servantur miscibilia. Et sic Christus neque esset Deus, neque homo. Ergo etc.
Si secundum dicatur, aut in Christo fuit sola divina natura; et quod in eo videbatur humanum, phantasticum erat, ut Manichaeus dixit: Aut divina natura conversa est in humanam, ut Apollinaris dixit. Sed contra hos superius est disputatum. Ergo etc.
-
Circa primum et secundum modum quo unum fit ex pluribus, scilicet secundum ordinem tantum, aut secundum ordinem et compositionem, advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia Parte, q. II, a. 1, quod in talibus modis unionis fit compositio ex pluribus integris et perfectis remanentibus, et per consequens non fit unum simpliciter, sed secundum quid: ex duobus enim in actu non fit unum simpliciter, sed ex actu et potentia. Unde compositio, ordo et figura non sunt formae substantiales aut naturales, sed accidentales et artificiales. Ex forma autem accidentali et artificiali non fit res naturalis et substantialis natura, sed tantum res artificialis et accidentalis. Ideo optime inquit Sanctus Thomas quod ea quorum forma est ordo vel compositio, non sunt res naturales; et quod ex istis modis non constituitur una natura ex pluribus. Domus enim non dicit unam naturam ex multis constitutam, sed multas naturas ordine quodam et compositione colligatas.
-
Advertendum ulterius quod Sanctus Thomas aliter videtur ponere istos modos hoc loco, quam ponat in Tertia Parte2. Hic enim ponit primum modum esse ubi fit aliquid unum ex multis secundum ordinem tantum; secundum vero ubi aliquid fit ex multis secundum ordinem et compositionem. In Tertia vero Parte ponitur primus modus quando ex multis fit unum per solam compositionem adunatis absque ordine, sicut ex multis lapidibus fit acervus; secundus vero quando ex multis secundum aliquem ordinem dispositis fit unum, ut domus ex lapidibus et lignis Ubi videtur quaedam contradictio. Hic enim videtur velle quod ordo possit accipi sine compositione: ibi vero quod non possit accipi sine compositione, sed bene compositio sine ordine.
Sed hanc diversitatem provenire puto eo quod aliter accipiatur hic compositio, et aliter in Tertia Parte. Hic enim accipitur compositio ut quandam colligationem et indivisionem importat. Et sic compositio ordinem includit, non autem ordo includit compositionem: nam quae per quandam colligationem sunt indivisa, necesse est ordinata esse, ut scilicet unum sit prius et alterum posterius; sed quae habent ordinem, non est necesse ut sint indivisa: possunt enim in una civitate esse multae domus ordinatae, et tamen separatae ab invicem et non colligatae. Et ideo potest accipi ordo et per se, et cum compositione. — In Tertia vero Parte accipitur compositio pro quacumque adunatione plurium. Et sic ordo plurium compositionem includit, non autem compositio includit ordinem, ut patet. Et ideo potest accipi compositio et per se, et cum ordine.
- Circa illam propositionem, Miscibilia in mixto non servantur, si sit vera mixtio, advertendum quod ideo addidit Sanctus Thomas, si sit vera mixtio, quia mixtio aliquando accipitur communiter pro omni compositione, et tunc miscibilia salvari possunt in mixto. Proprie autem mixtio dicitur quando ex aliquibus a sua natura alteratis fit aliquod tertium: secundum quod Philosophus, ipsam definiens in I de Gen.3 ait quod mixtio est miscibilium alteratorum unio. Et sic constat quod miscibilia in mixto non manent nisi virtute. Ut ergo ostenderet Sanctus Thomas se de mixtione proprie dicta loqui, non autem de ea communiter accepta, addidit, si sit vera mixtio.
V. Quarto. Natura humana est quaedam natura completa, et similiter divina. Ergo in unam naturam concurrere non possunt, nisi vel utraque vel altera corrumpatur. Sed hoc est impossibile: cum Christus sit verus Deus et verus homo. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia nunquam invenitur ex duabus naturis manentibus fieri unum: cum quaelibet natura, ut hic de natura loquimur, sit quoddam totum; ea vero ex quibus aliquid constituitur, cadant in rationem partis.
Quinto. Ex duobus manentibus una natura constituitur vel sicut ex partibus corporeis — quod hic dici non potest, cum natura divina sit incorporea: vel sicut ex materia et forma. Quod etiam hic non potest dici: cum Deus neque materia neque forma alicuius corporis esse possit. Ergo etc.
Sexto: et est confirmatio praecedentis rationis. Si divinitas addatur humanae naturae sicut forma, faciet aliam naturam: et sic Christus non erit humanae naturae, sed alterius. Hoc est falsum. Ergo etc. — Probatur assumptum. Forma est essentiale principium. Subtractio autem vel additio alicuius essentialis principii speciem variat, et per consequens naturam mutat. Declaratur in differentiis respectu definitionis, et unitatibus respectu numeri. Ergo etc.
Septimo. Tunc non erit natura Christi in aliis hominibus. Ergo non erit similis nobis secundum speciem. Quod est contra Apostolum, Heb. II. — Probatur consequentia. Quia ea quae non conveniunt in natura, non sunt similia secundum speciem.
VI. Octavo. Si humanae naturae divina adveniat quasi forma, oportebit quod ex commixtione utriusque quaedam communis species resultet, quae sit a multis participabilis.
Hoc est falsum: quia non est nisi unus Iesus Christus, Deus et homo, scilicet unus numero, et non potest de pluribus vere dici. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia ex forma et materia semper constituitur una species, quae est praedicabilis de pluribus actu vel potentia, quantum est de ratione speciei.
-
Circa hanc probationem consequentiae, considerandum primo est, quod per rationem speciei duo possumus intelligere: aut scilicet rationem importatam hoc nomine species; aut rationem illius naturae quae denominative species dicitur, ut est ratio hominis aut equi, aut alicuius huiusmodi. Primo ergo modo non accipitur hic ratio speciei, sed secundo modo. Nam nulli dubium est quod speciei non repugnet, secundum rationem huius nominis species, de pluribus praedicari: cum ratio huius nominis sit praedicari de pluribus numero distinctis4. Sed bene dubium esse potest quomodo illa natura sit species cuius unum tantum invenitur individuum. Et ideo inquit Sanctus Thomas quod ex materia et forma constituitur species quae est de pluribus praedicabilis quantum est de ratione speciei: idest, nulla talis species invenitur cui ex propria ratione repugnet de pluribus praedicari; sed si in uno tantum invenitur, hoc aliunde est, et non ex ratione sua propria.
-
Considerandum secundo, quod dupliciter possumus verba Sancti Thomae interpretari: uno modo, ut aliquid commune speciebus materialibus et immaterialibus dicatur; alio modo, ut aliquid dicatur speciebus materialibus proprium, de quibus in ipsa propositione fit mentio. Primo modo sensus est quod omnis species, quantum ex ratione speciei est, sive materialis sit sive immaterialis, est praedicabilis de pluribus actu vel potentia: accipiendo potentiam non quae dicat aliquid positivum in natura speciei, sed tantum non-repugnantiam. Et hoc utique verum est. Neque enim Solis naturae et speciei, inquantum est talis natura talem ordinem habens in universo, repugnat de pluribus praedicari: sed quod de pluribus actu non praedicetur, est quia tota materia forma Solis actuabilis sub una forma continetur. Similiter, ut dicitur in Qu. de Spirit.5, a. 8, ad 4, natura huius substantiae separatae non prohibetur esse in multis ex eo quod est natura in tali ordine rerum, sicut neque haec albedo prohibetur habere sub se multa individua ex hoc quod est albedo: sed prohibetur esse in multis ex hoc quod non est nata recipi in aliquo, sicut e contrario haec albedo prohibetur habere sub se multa individua ex eo quod est in hoc subiecto.
Secundo modo sensus est quod omnis species materialis est ex sua ratione praedicabilis de pluribus actu vel potentia, prout potentia dicit aliquid positivum, scilicet aptitudinem naturae ad hoc ut sit in pluribus et de pluribus possit praedicari. Et sic verum est, et proprium materialibus speciebus. Verum quidem, quia, ut patet ex doctrina Sancti Thomae in de Ente et Essentia6, essentiae rerum compositarum, ex eo quod recipiuntur in materia signata, dividuntur ad divisionem materiae, et sic fiunt plura numero in eadem specie. Unde ipsi speciei convenit ut possit esse in pluribus numero secundum materiam distinctis. Si autem non inveniatur, hoc est quia non invenitur distinctio in materia, sed tota materia, una manens, sub una forma concluditur. Unde si Deus aliam materiam Solis faceret praeter eam quam forma Solis nunc existentis informat, natura et species Solis in multis esset, et de multis praedicaretur. — Proprium vero hoc est materialibus, quia, licet naturae immateriali ex ratione propriae speciei non repugnet in pluribus esse, ipsa tamen non habet aptitudinem ad hoc ut sit in pluribus: cum non sit in alio receptibilis, nec per consequens ad divisionem materiae multiplicabilis. — Videtur autem haec secunda interpretatio magis litterae convenire: licet et prima interpretatio sibi possit adaptari.
Ultimo7. Si fuerunt duae naturae ante unionem, sequitur quod vel anima vel corpus Christi, vel utrumque, ante Christi incarnationem fuerint: cum humana natura ex anima et corpore constituatur. Hoc autem per supra dicta8 patet esse falsum. Ergo etc.
VII. Sed contra praedicta argui potest ex dictis Ioannis de Ripa, a Capreolo recitatis III Sent., d. v, q. II9. Probat enim quod divinitatis essentia est unita animae Christi et corpori, utrique parti et toti communicans esse ut forma intrinseca. Et arguit sic. Secundum Apostolum Coloss. II, in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Sed hoc non potest intelligi per solam unionem ad hypostasim ut distinguitur contra essentiam: cum hypostasis, ut sic, non sit formaliter infinita, ut per hoc quod unitur hypostasi, uniatur divinitati. Ergo communicatur sibi divina essentia per unionem secundum omnem perfectionem essentialem.
Confirmatur primo. Per plenitudinem divinitatis non potest intelligi nisi esse essentiale divinum: ut patet per Magistrum, III Sent., d. v. Tale autem esse necesse est ut sit esse formale. Ergo divina natura in esse naturae et formae communicata est carni, secundum Apostolum.
Confirmatur secundo. Non est caro Christi unita divinitati solum in esse personae, quia ex tali unione non redditur homo Deus. Ergo in esse divinitatis. Ergo in esse formae.
VIII. Ad huius difficultatis evidentiam, considerandum est quod, sicut ponimus personam Verbi unitam esse humanitati, ita dicimus et ipsi humanitati esse divinitatem unitam: sed aliter et aliter. Nam persona unita est humanitati tanquam subsistens in ipsa, eo modo quo suppositum in sua natura subsistit. Divinitas autem sibi unita est tanquam in eodem supposito cum ipsa conveniens: eadem enim persona Verbi simul in utraque natura subsistit, et est utriusque naturae suppositum. Et idcirco dicitur quod per incarnationem Filii Dei facta est unio in persona, non in essentia: quia videlicet factum est quod persona Verbi, una existens, sit humanae et divinae naturae persona; non autem quod una natura sit alia, aut quod ex utraque sit aliqua alia natura constituta. Sed licet sit facta unio personae divinae et divinae naturae cum humanitate, ista tamen unio non est facta per informationem, qua scilicet aut persona divina aut divina natura sit forma humanae naturae: nam non est de ratione personae quod sit forma naturae cuius est persona, sed tantum quod in ipsa subsistat, et ab ipsa denominetur formaliter et essentialiter talis. Similiter non est de ratione eorum quae in uno supposito uniuntur, quod unum sit forma alterius: ut patet de albedine et dulcedine, quae uniuntur in lacte. Unde conceditur quidem quod in Christo divinitas est unita humanitati modo dicto: negatur autem quod sit unita per modum formae dantis sibi esse.
Ad rationem ergo dicitur quod utique in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis secundum omnem suam perfectionem essentialem: non tamen sic quod humanitati sit divina natura unita per modum formae et actus ad potentiam; sed quia in uno supposito conveniunt quod in utraque natura subsistit.
-
Ad primam confirmationem dicitur quod consequentia nulla est. Licet enim esse divinum, quod est esse formale, sit unitum humanitati, non tamen sequitur quod sit sibi unitum per modum formae actuantis intrinsece: sicut, licet anima, quae est forma, suis accidentibus uniatur, non tamen sequitur quod uniatur eis per modum formae; immo eis unitur per modum subiecti.
-
Ad secundam confirmationem dicitur primo, quod in Deo non est aliud esse personae et esse divinitatis secundum rem, ut possit dici unionem esse factam in esse personae, non in esse essentiae, si de esse actualis existentiae intelligatur.
Dicitur secundo quod, si per esse personae intelligatur ipsa persona, et per esse essentiae ipsa essentia, unio ista facta est in esse personae tantum, modo scilicet quo natura unitur personae, inquantum per ipsam suppositatur, idest, inquantum persona est ipsius naturae suppositum et in ea subsistit: non autem facta est unio in esse divinitatis, modo scilicet quo una natura dicitur alteri uniri, aut videlicet quia una transit in aliam, aut quia una per aliam actuatur. Et cum arguitur contra quia ex tali unione in esse personae non redditur homo Deus: – negatur. Non enim sic dicitur homo Deus quasi natura humana sit actuata divinitate et sit facta Deus: sed quia idem suppositum quod est suppositum humanae naturae et dicitur homo, est etiam suppositum divinae naturae et dicitur Deus. Sic enim per unionem in persona redditur homo Deus, inquantum per ipsam suppositum divinum fit etiam suppositum humanum, ex quo sequitur dici posse quod homo sit Deus. Dicitur tertio, quod aliquo modo posset concedi unionem esse factam in esse divinitatis: ad hunc scilicet sensum, quod humanitas et divinitas in una persona convenerunt, quae in utraque natura subsistit, et formaliter per esse divinitatis existit. Sed tunc negatur ultima consequentia intenta, haec scilicet: Unitur in esse divinitatis et in esse formae (idest, quod est esse formae). Ergo divinitas est forma actuans humanitatem. Licet enim, ut dictum est10, divinitas sit forma, prout omnis actus quo aliquid denominatur tale, dicitur forma, et esse divinitatis sit esse formae: non tamen sequitur, si cum humanitate uniatur in uno supposito, quod uniatur sibi tanquam forma ipsam formaliter actuans. IX. Sed tunc remanet dubium. Nam, supposito quod humanitas non habeat proprium esse, ut videtur esse de mente Sancti Thomae11, sed trahatur ad esse divini suppositi, non videtur posse negari divinitatem esse formam humanitatis. Quod enim existit per esse alicuius formae, illa forma informatur: cum esse formae nulli conveniat nisi per ipsam formam; esse enim albedinis nulli convenit nisi ei quod per albedinem informatur. Si ergo humanitas Christi existit per esse divini suppositi, quod est esse divinitatis, relinquitur divinitatem esse humanitatis formam. Respondetur quod, cum existere proprie conveniat soli rei subsistenti, quae scilicet alteri non inexistit neque sicut accidens, neque sicut forma materialis, a materia scilicet dependens secundum esse; natura autem non proprie existat, sed sit id in quo suppositum habet esse subsistens: esse actualis existentiae non est, proprie loquendo, actus naturae tanquam ipsam actuans, sed est actus suppositi subsistentis in natura. Unde, cum dicitur naturam humanam trahi ad esse suppositi, non est sic intelligendum quasi per esse suppositi actuetur formaliter: sed quia suppositum divinum subsistit in ipsa. Ipsam enim trahi ad esse suppositi divini, nihil aliud est quam ipsam effici naturam divini suppositi per esse divinum subsistentis in ea. Patet ergo dubium procedere ex hac falsa suppositione, quod natura humana in Christo existat per esse suppositi tanquam per actum ipsam actuantem. Hoc enim falsum est: sed dicitur existere, ut iam diximus, per esse suppositi; idest, esse naturam in qua suppositum habet esse subsistens. Unde inquit Sanctus Thomas Tertia, q. II, a. 6, ad 2, quod natura humana non est assumpta ad esse divinum ut est naturae, sicut corpus assumitur ad esse animae: sed prout est hypostasis vel personae.