Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Positis iis quae erant necessaria ad solutionem eorum quae contra Incarnationem sunt inducta, accedit Sanctus Thomas ad eorum brevem solutionem 1.
I. Ad primum enim patet quod consequentia est falsa. Quia non est sic intelligenda incarnatio quasi Verbum sit in carnem conversum, aut sit corpori unitum ut forma, sed modo supra exposito.
Ad secundum etiam negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod per huiusmodi assumptionem non est aliqua mutatio facta in Verbo Dei, sed solum in humana natura assumpta, secundum quam Verbum dicitur temporaliter genitum et natum.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertio, d. 1 2, a. 1, ad 1, quod sicut in illis in quibus non est mutua relatio realis, aliquid incipit dici quod prius non dicebatur, nulla mutatione circa ipsum facta, sed tantum circa alterum, sicut aliquid incipit esse scitum non per sui mutationem, sed per mutationem scientis; ita, cum Deus non referatur realiter ad creaturam, sed relative ad ipsam dicatur propter relationem realem in ea existentem, dicitur Deus noviter, aut novo quodam modo uniri humanae naturae per incarnationem, non per sui mutationem, sed per mutationem humanae naturae assumptae.
II. Ad tertium, negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod assumptum illud habet veritatem quando hypostasis ex natura subsistentiam habet. Verbum autem Dei non habet subsistentiam ex humana natura, sed magis ipsam ad suam subsistentiam vel personalitatem trahit.
Ad quartum dicitur quod unius rei subsistentis est tantum unum quod quid est, sive una natura, per quam simpliciter esse habet. Et sic Verbum Dei habet esse simpliciter per divinam tantum naturam: non autem per humanam, sed per ipsam habet esse homo.
Advertendum quod in rebus creatis unius rei subsistentis est tantum unum quod quid est, et una natura: quia unum suppositum non subsistit nisi in una natura, et per illam habet esse simpliciter. In Christo autem sunt plures naturae, et plura quod quid est: quia eius suppositum in duabus naturis substantialiter subsistit. Sed verum est quod per unam tantum naturam, et per unum quod quid est, scilicet per divinam, habet esse simpliciter: non autem per humanam, quia haec non est constitutiva suppositi, sicut divina, sed magis ab ipso supposito trahitur ad esse divinum personale.
III. Ad quintum dicitur quod utique natura per quam Verbum subsistit, non potest esse aliud quam ipsa persona Verbi. Sed dicitur quod subsistit per naturam divinam, non autem per humanam. Ideo ratio non sequitur.
Ad sextum patet per idem. Dicitur enim quod hypostasis est minus simplex quam natura per quam constituitur in esse: vel re, cum non est sua natura; vel intellectu, cum est sua natura. Hypostasis autem Verbi Dei non constituitur simpliciter per humanam naturam, ut per eam sit, sed tantum ut per eam sit hic homo. Ideo non oportet ut sit simplicior Verbo inquantum Verbum est, sed solum inquantum est hic homo.
Advertendum quod naturam constituere suppositum simpliciter, est esse id quo suppositum habet ut absolute dicatur esse. Et quia hoc non fit nisi dando esse formaliter supposito, ideo ad hoc quod natura dicatur suppositum constituere, oportet ut illi det esse formaliter. Naturam autem humanam dare supposito ut sit hic homo, est esse id quo suppositum dicitur hic homo. Et quia hoc fit dando supposito ut sit individuum humanum, ideo ipsam facere ut suppositum sit hic homo, est esse id quo suppositum habet ut sit quoddam individuum hominis. Quia ergo humana natura non dat Verbo Dei esse per quod simpliciter est, cum ipsa non habeat proprium esse, sed sit per esse divinae personae; dat autem ipsi Verbo quod sit quoddam individuum humanum, eo quod ipsa sit individua et singularis: ideo bene dicitur quod per ipsam non datur Verbo quod sit simpliciter, sed tantum quod sit hic homo.
IV. Ad septimum per idem etiam patet. Dicitur enim quod non oportet hypostasim Verbi Dei esse simpliciter constitutam per materiam signatam, sed solum inquantum est hic homo: cum solum sic per humanam naturam constituatur.
Ad octavum, negatur consequentia. Quia quod anima et corpus in Christo non constituant aliam personam praeter personam Verbi, non pertinet ad minorationem virtutis, sed ad maiorem dignitatem: cum unumquodque melius esse habeat cum suo digniori unitur, quam cum per se existit. — Declaratur exemplo animae sensibilis habentis nobilius esse in homine quam in aliis animalibus.
Ad nonum dicitur quod ex hac anima et ex hoc corpore in Christo non est constituta alia persona, sed sunt ad personalitatem Verbi assumpta.
V. Ad decimum dicitur primo, quod hic homo qui est Christus, est hypostasis quaedam: non tamen alia quam hypostasis Verbi Dei. Unde, cum dicitur hic homo, ipsum Verbum supponitur. Dicitur secundo, si haec obiectio ad humanam naturam transferatur, quod nec etiam in Sorte vel Platone humana natura est hypostasis: sed id quod in ea subsistit. Dicitur tertio quod, quamvis humana natura in Christo sit substantia et particularis, non tamen dicitur secundum illam significationem qua hypostasis est particularis substantia: quia hypostasis, iuxta definitionem Philosophi, dicitur substantia prout suppositum in genere substantiae dicitur substantia; non autem prout quod quid est et natura substantia dicitur. Unde nec etiam partes alicuius substantiae hoc modo dicuntur substantiae particulares aut hypostases: quia nec sunt per se subsistentes, sed subsistunt in toto; nec sunt substantiae completae.
- Advertendum intentionem huius tertii dicti esse quod substantia particularis dupliciter accipi potest. Uno modo, ut idem est quod substantia prima, condivisa a Philosopho contra substantiam secundam: et tunc substantia particularis idem est quod suppositum, et per se subsistens, atque completum in specie. Alio modo, ut distinguitur contra substantiam communem et universalem, sive substantia particularis per se subsistat, sive in alio sit. Primo modo, hypostasis dicitur substantia particularis. Non autem humana natura in Christo, sed secundo modo: et ipsa humana natura dicitur substantia particularis, atque etiam unaquaeque pars eius.
VI. Ad undecimum, negatur consequentia. Quia aequivocatio non inducitur ex diversitate suppositionis, sed ex diversa forma significata per nomen. Unde, cum hoc nomen homo, de Christo et aliis hominibus dictum, semper eandem formam significet, scilicet humanam naturam, licet secundum quod pro Christo sumitur, supponat hypostasim increatam, secundum vero quod sumitur pro aliis, supponat hypostasim creatam: univoce praedicatur de ipsis.
Ad duodecimum dicitur quod hypostasis Verbi non dicitur esse suppositum humanae naturae quasi subiiciatur ei ut formaliori, quod utique oporteret dici si per ipsam simpliciter constitueretur in esse: sed prout eam ad sui substantiam trahit, sicut aliquid trahitur ad alterum nobilius cui unitur.
Ad ultimum, negatur consequentia. Quia sic Verbum humanam naturam assumpsit ut vere sit homo, quod est esse in genere substantiae. Accidentia autem esse substantiale non conferunt.
Advertendum quod, cum dupliciter accipiatur esse, scilicet pro esse actualis existentiae, et pro esse essentiae, quod est ipsamet essentia; cum vult Sanctus Thomas humanam naturam conferre Verbo divino esse substantiale, accipitur esse secundo modo. Et est sensus quod confert sibi esse hominem, inquantum per ipsam Verbum dicitur esse homo: sicut et per humanam naturam Sortes esse homo dicitur.
Attendendum etiam quod ex ista responsione vult habere Sanctus Thomas illam propositionem, Quod advenit alicui post esse completum, advenit ei accidentaliter, habere veritatem dumtaxat quando tale quod sic advenit, non confert esse substantiale, modo exposito. In Tertia vero Parte, q. ii, a. 63; et III Sent., d. vi, a. ult.4, dicitur quod habet veritatem nisi tale trahatur in communionem illius esse completi. Unde in resurrectione corpus adveniens animae rationali, non advenit illi accidentaliter, quia assumetur ad idem esse. Sed una istarum interpretationum alteram infert. Si enim aliquid dat alicui ut sit tale substantialiter, puta homo, necesse est ut habeat idem esse cum ipso. Et ideo, si non habet veritatem dicta propositio quando adveniens post esse completum confert esse substantiale, nec etiam habet veritatem quando ad communionem illius esse completi trahitur.