Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Tertio 1 loco ostendit Sanctus Thomas numerum sacramentorum novae legis, et eius sufficientiam.
I. Et dicit primo quod, cum remedia spiritualis salutis sub sensibilibus signis hominibus sint tradita, consequens 2 fuit ut remedia quibus providetur spirituali vitae, secundum similitudinem vitae corporalis distinguerentur.
Dicit secundo quod, cum duplex ordo in corporali vita inveniatur, scilicet eorum qui propagatores et ordinatores vitae sunt in aliis, et eorum qui propagantur et ordinantur; quantum ad secundum ordinem, primo necesse est ut res per generationem et nativitatem vitam accipiat; secundo, quod per augmentum ad debitam quantitatem et robur perveniat; tertio, quod ad horum perfectionem accipiat nutrimentum; quarto, quod sanetur si contingat ipsam infirmari, sed hoc per accidens se habet ad vitam corporalem, inquantum videlicet contingit rem vivam infirmari.
Quantum vero ad primum, duo attenduntur: scilicet origo naturalis, quod ad parentes pertinet; et regimen politicum, per quod vita hominis pacifica conservatur, quod pertinet ad reges et principes.
Dicit tertio quod, quantum ad secundum ordinem, est primo in spirituali vita generatio per baptismum; secundo est spirituale augmentum perducens ad robur perfectum, per sacramentum confirmationis; tertio est spirituale nutrimentum, per sacramentum Eucharistiae; quarto est spiritualis sanatio, quae in anima tantum fit per sacramentum poenitentiae; in corpore autem per animam, quando fuerit opportunum, per extremam unctionem.
Quantum vero ad primum ordinem, sunt in spirituali vita propagatores, et conservatores, et secundum spirituale ministerium tantum, ad quod pertinet ordinis sacramentum; et secundum corporale et spirituale simul, quod fit per sacramentum matrimonii.
II. Advertendum quod praeter hanc numeri sacramentorum rationem, assignat alias rationes Sanctus Thomas Tertia, q. LXV 3; et IV Sent., d. II, q. 1, a. 2. Sed hoc loco, brevitati studens una tantum ratione contentus fuit.
Advertendum secundo, quod sunt multa alia sensibilia in lege nova quae quandam rei sacrae significationem habent, ut aqua benedicta, consacratio altaris, et huiusmodi. Sed non dicuntur sacramenta, quia non perducunt ad effectum sacramenti, qui est gratiae consecutio, sed sunt quaedam dispositiones ad sacramenta; sicut aqua benedicta ordinatur contra insidias daemonum, et contra peccata venialia; et altare, sive vasa, consecrantur propter Eucharistiae reverentiam.