Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Postquam determinavit Sanctus Thomas de peccato originali, unde convenientia Incarnationis sumitur, vult de ipsa Incarnationis convenientia determinare1. Circa hoc autem tria facit: primo, ponit obiectiones infidelium reputantium fidem esse stultitiam, ut dicitur I Cor. 1, atque idcirco arguentium non solum impossibile esse quod fides praedicat de Incarnatione, sed etiam quod est incongruum, et divinam bonitatem non decet; secundo, determinat veritatem, cap. seq.; tertio, obiectionibus respondet, cap. LV.
Primo ergo obiicitur, quia ordo rerum hic est, ut Deus sit super omnia exaltatus, homo autem inter infimas creaturas contineatur. Est autem divinae bonitati conveniens ut omnia suum ordinem teneant.
Secundo, quia quaecumque utilitas detur ex Incarnatione, Deus ipsam potuit producere sola sua voluntate. Convenit autem ut unumquodque quam brevissime fiat.
Tertio, quia assumptio humanae naturae solum ad utilitatem hominis pertinet. Oportet autem Deum ad utilitatem totius universitatis rerum praecipue intendere.
Quarto, quia quanto aliquid est ei magis simile, tanto convenientius ei unitur. Deo autem similior et propinquior est natura angelica quam humana.
Quinto, quia datur ex hoc homini erroris occasio: ut scilicet consentiat ponentibus Deum non esse super omnia corpora exaltatum.
Sexto, quia experimento discere possumus circa Dei incarnationem plurimos errores exortos esse.
Septimo quia, si incarnatio Dei ad salutem hominum ordinatur, videtur fuisse conveniens ut totum humanum genus ipse salvaret.
Octavo quia, si Deus propter salutem hominum humanam naturam assumpsit, debuit per sufficientia indicia eius divinitas manifestari. Quod non videtur contigisse: cum etiam alii, absque unione Dei ad eorum naturam, similia miracula, vel etiam maiora fecerint quam Christus.
Nono quia, si sic conveniebat fieri, humanam naturam debuit Deus assumere a principio mundi, et non in fine temporum.
Decimo quia, pari ratione, debuit Christus usque in finem mundi cum hominibus conversari.
Undecimo, quia spem futurae beatitudinis homo magis ex Deo incarnato concepisset, si carnem immortalem et impassibilem et gloriosam assumpsisset, et omnibus ostendisset.
Duodecimo, quia tunc fuisset conveniens, ad ostendendum quod omnia quae sunt in mundo sint a Deo, ut Christus abundantia rerum humanarum usus fuisset, in divitiis et maximis honoribus vivens. Cuius contraria de ipso leguntur.
Tertio decimo, quia maxime necessarium fuit hominibus