Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Postquam ostendit Sanctus Thomas non esse impossibile quod fides Catholica de incarnatione Filii Dei praedicat, consequenter vult ostendere quod etiam fuit conveniens Filium Dei humanam naturam assumere 1. Circa hoc autem duo facit. Quia enim huius convenientiae rationem Apostolus, ad Rom. v, assignare videtur ex peccato originali quod in omnes pertransiit, primo de peccato originali agit; secundo, de convenientia Incarnationis, cap. LIII. Circa primum duo facit: primo, contra Pelagianos haereticos peccatum originale negantes, ostendit homines cum peccato originali nasci; secundo, quasdam removet obiectiones, capite sequenti. Attendendum autem, ut sciatur quid nominis peccati originalis (nam de quid rei inferius 2 tractabitur), quod nomine peccati originalis intelligimus quoddam naturae defectum, habentem rationem culpae, quem dicimus hominem a sua origine et generatione contrahere, propter quod originale peccatum dicitur, quasi videlicet ab ipsa hominis origine contractum. I. Probat igitur Sanctus Thomas omnes homines cum huiusmodi peccato nasci. Et arguit primo 3 sic. In quocumque invenitur necessitas moriendi, necesse est ut inveniatur aliqua culpa. Sed haec necessitas invenitur in omni homine a principio suae nativitatis: unde et aliqui mox post nativitatem moriuntur. Ergo in eis est aliquod peccatum. Non autem actuale: quia non habent pueri usum liberi arbitrii. Ergo per originem traductum. Probatur maior. Mors, et necessitas moriendi, est homini pro peccato inflicta. Poena autem non infligitur nisi pro culpa. Ergo etc. — Probatur maior. Quia Gen. II dicitur: In quacumque die comederis ex eo, morte morieris: quod intelligitur, idest, necessitati mortis eris addictus. Frustra autem hoc diceretur si homo ex institutione suae naturae necessitatem moriendi haberet. 2. Adverte, cum dicitur, in omni homine inveniri necessitatem moriendi a principio suae nativitatis, quod nomine nativitatis non intelligitur sola nativitas ex utero, quae est quando homo de ventre matris egreditur: sed intelligitur de nativitate in utero, quae etiam dicitur conceptio, quando scilicet anima intellectiva corpori organizato coniungitur. 3. Attendendum secundo, quod per institutionem naturae humanae duo possumus intelligere. Aut scilicet productionem ipsius quantum ad principia essentialia ipsius naturae: et sic homini convenire necessitatem moriendi ex institutione suae naturae, est eam sibi convenire ex aliquo principiorum essentialium ex quibus natura humana est instituta et composita. - Aut productionem ipsius quantum ad illum statum in quo primo Deus ipsam instituit: et sic hominem habere necessitatem moriendi ex institutione suae naturae, est hanc sibi convenire in illo statu in quo Deus ipsam primo instituit, sive, stantibus omnibus eius conditionibus cum quibus eam Deus condidit et creavit.
Cum ergo vult Sanctus Thomas hominem non habuisse necessitatem moriendi ex institutione suae naturae, sed ex peccato ipsam incurrisse, accipitur institutio naturae secundo modo. Ut enim inferius 4 declarat, licet homo ex conditione sui corporis necessitatem moriendi habeat, ipsum tamen cum dono originalis iustitiae creavit, per quam ab huiusmodi necessitate moriendi liberabatur.
II. Advertendum quoque ex hoc processu Sancti Thomae quod necessitas moriendi ponitur poena peccati primi parentis et originalis peccati in nos transfusi, non autem poena necessitatis habendi peccatum; et quod ubi invenitur haec poena, oportet peccatum inveniri. Ideo non videntur bene interpretari Sancti Thomae positionem qui dicunt peccatum originale sic proportionari morti quod tantum necessitas moriendi correspondeat necessitati habendi peccatum; et quod sicut non spectat ad fidem an singuli moriantur actualiter, an aliquis divina dispositione non moriatur, ita non spectat ad fidem an aliquis, ex speciali praerogativa gratiae, non incurrat actualiter originale peccatum. Quaeritur enim ab istis: - Quid peccato originali inexistenti respondeat pro poena: an scilicet actualis mors; an necessitas moriendi? Si dicatur quod actualis mors: sequitur quod in omnibus qui actualiter moriuntur, peccatum originale sit; et sic non poterit dici esse secundum fidem quod aliquis moriatur, et sit absque peccato originali; quod tamen necesse habent isti concedere. Et praeterea, hoc videtur esse contra mentem Sancti Thomae, qui et hic; I IIᵃᵉ, q. lxxxi, a. 3, ad 1; et de Malo, q. iv, a. 6, ad 2, videtur tenere quod poena corporis peccati originalis sit primo et per se necessitas moriendi, sive obligatio ad mortem, ad quam homo aliquando pervenit, nisi sibi ex divina misericordia relaxetur. - Si dicatur quod necessitas moriendi: sequitur, cum poena iuste non infligatur nisi pro culpa, quod in quocumque est huiusmodi necessitas moriendi, est etiam culpa. Sed omnes seminaliter ab Adam propagati, etiam secundum istos, incurrunt necessitatem moriendi, secundum fidem. Ergo et omnes, secundum fidem, actualiter peccatum originale contrahunt.
-
Praeterea, ista obligatio habendi peccatum non potest convenire homini nisi quando est: tum quia quod non est, ad nihil obligatur; tum quia a sua origine et nativitate dicitur homo contrahere peccatum originale, sive esse peccato obnoxius. Constat autem quod a sua nativitate homo habet esse. Aut ergo est ad habendum in illo instanti in quo anima infunditur corpori, et in quo homo primo esse dicitur: aut post. Si ad habendum in illo instanti in quo generatur et primo est: ergo, si quis per gratiam non incurrat in illo instanti, non erit obligatus. Si enim tibi teneor solvere centum aureos die crastina, et illos mihi donas, et non vis ut die crastina restituam, non ero tibi amplius debitor die crastina. Non ergo talis qui ex gratia non incurrit peccatum, habet ex sua generatione debitum habendi peccatum: ut isti dicunt. - Si autem ista obligatio est ad habendum peccatum post instans conceptionis, sive infusionis animae: ergo in primo instanti conceptionis suae homo non contrahit peccatum originale, quo inficitur a sua generatione. Quod est contra Sanctum Thomam, Malo, q. iv, a. 6, et alibi; et omnes alios dicentes quod in ipsa animae infusione peccatum originale contrahitur ab his in quibus originale peccatum ponitur.
-
Praeterea, inquit Sanctus Thomas IV Sent., d. xliii, a. 4, qª. 1, ad 3, quod non sequitur, si potest sine errore poni quod aliqui non moriantur, quod possit sine errore poni quod aliqui sine originali peccato nascantur, quamvis mors sit poena peccati originalis: quia Deus potest ex misericordia relaxare poenam ad quam obligatur ex culpa praeterita. Ubi patet quod loquitur de peccato actualiter inexistente, cui debetur poena. Ergo non est secundum eius intentionem quod ita secundum fidem possit teneri aliquem sine peccato originali nasci, sicut potest teneri quod actualiter non sit mortuus.
Confirmatur. Quia in Qq. Mal., q. iv, a. 6, tenet Sanctus Thomas quod erroneum est dicere quod aliqui seminaliter ab Adam deriverentur absque originali peccato.
III. An autem, absolute loquendo, possit Deus alicui seminaliter descendenti ab Adam concedere quod sine peccato originali concipiatur: - dicendum est quod sic: ut videtur esse de mente Sancti Thomae III Sent., d. iii, q. 1, a. 1 5, quod Deus potuit parentes Beatae Virginis sic in statu viae curare ut prolem suam sine originali peccato concipere possent.
Si autem arguatur: - potest Deus absolute concedere alicui ut absque originali peccato concipiatur: ergo non pertinet ad fidem an quis sit in peccato conceptus, an absque peccato: - negatur consequentia. Quia licet illud Deus possit facere, non tamen manifestum nobis est quod ipse faciat. Nam secundum fidem tenetur Christum per passionem suam et mortem esse omnium Salvatorem et Redemptorem, ut patet in multis locis Sacrae Scripturae, inquantum pro peccatis omnium, quantum in se est, satisfecit: quod utique non esset verum si quis sine peccato originali conciperetur. Unde, sicut non valet ista consequentia, Deus absolute potuit salvare genus humanum absque Filii Dei incarnatione. Ergo non spectat ad fidem quod Filius Dei propter salutem generis humani incarnatus sit, necne: ita nec praedicta consequentia tenet. Ubi enim in Sacra Scriptura aliquid traditur fieri pro communi regula, sicut traditur quod omnes peccaverunt in Adam; non potest oppositum sine errore teneri, nisi Deum aliter fecisse in aliquo particulari, praeter communem regulam, constat; aut, inquam, per Sacram Scripturam, aut per Ecclesiae determinationem 6.
Per hoc autem non intendo quod haeretici sint tenentes Beatam Virginem etiam sine originali peccato conceptam, nam nondum est per Ecclesiam determinatum quid in hac re ad fidem pertineat: sed quod Sancto Thomae visum est ad fidem pertinere quod omnes ab Adam seminaliter propagati peccatum originale contrahant, et quod necessitas moriendi sit peccati originalis poena.
IV. Secundo 7 arguitur sic. Secundum Apostolum, ad Rom. v, per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Sed hoc non intelligitur per modum imitationis. Tum quia sic pervenisset peccatum et mors ad eos tantum qui peccant in similitudinem primi hominis peccantis. Quod excludit Apostolus ex verbis quae subdit. Ergo intravit per unum hominem in modum originis.
Tum quia potius dixisset per diabolum peccatum intrasse in mundum: sicut expresse dicitur Sap. ii: Invidia diaboli etc.
-
Ad evidentiam primae rationis contra falsam illam interpretationem, quae erat Pelagianorum, ut inquit Sanctus Thomas super Epistolas Pauli 8, considerandum est quod illi dicunt peccare ad imitationem peccati Adae qui peccatum actuale committunt simile peccato Adae, quod fuit superbiae peccatum. Unde, cum per peccatum quod per Adam intravit in mundum, intraverit etiam mors tanquam poena, sequitur, ut optime deducit Sanctus Thomas, quod ad eos tantum perveniat peccatum et mors qui actuali peccato Adam imitantur. Hoc autem constat esse falsum in infantibus qui moriuntur et nullum commiserunt actuale peccatum. Ideo illa interpretatio non est ad Apostoli mentem: sed magis quod per originem et generationem hominis ab Adam seminaliter propagati peccatum in mundum intraverit.
-
Pro declaratione secundae rationis ad idem, quam Sanctus Thomas ex Augustino, contra Pelagianos9, sumpsit, attendendum est quod, si debet dici per aliquem peccatum esse ingressum in mundum inquantum peccantes eum imitantur, debet hoc attribui ei qui primo peccavit et neminem imitatur, sed eum imitantur omnes homines. Hoc autem non potest dici de primo homine: quia ipse non peccavit primus inter creaturas intellectuales, sed diabolus; et ipse diabolum imitatus est peccando actuali peccato superbiae. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod, si de introitu per imitationem intellexit Apostolus, potius dixisset per diabolum peccatum intrasse in mundum, quam per hominem.
V. Tertio. David inquit: Ecce, in iniquitatibus etc. Quod non potest intelligi de peccato actuali. Ergo etc.
Quarto. Iob xiv dicitur: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? Ex quo datur intelligi aliquam immunditiam ad hominem pervenire ex immunditia humani seminis. Sed hoc oportet intelligi de immunditia peccati, pro qua sola homo in iudicium deducitur: cum praemittatur, et dignum ducis etc. Ergo etc.
VI. Ad evidentiam huius quod dicitur, in semine esse quandam immunditiam, ex qua immunditia peccati in hominem pervenit, considerandum est quod, cum peccatum originale sit quidam naturae defectus, et sit quaedam immunditia eius inquantum est privatio originalis iustitiae, eo modo dicitur huiusmodi immunditia esse in semine paterno quo in ipso est natura humana. In ipso autem est natura humana, non in actu, sed in virtute, tanquam in instrumento: quia semen est instrumentum hominis generantis. Ideo et culpa originalis, sive immunditia talis, non est actu in semine, sed tantum virtualiter, tanquam in instrumento.
-
Considerandum secundo, quod dupliciter possumus intelligere peccatum originale esse virtualiter in semine. Uno modo, quia in semine sit quaedam particularis virtus directe productiva huiusmodi peccati, per modum intentionis existens in ipso, non autem habens esse firmum et permanens. Et hoc modo videtur intelligere Capreolus, in II Sent., d. xxxi10. — Alio modo possumus intelligere quod in semine non sit particularis aliqua virtus quae sit directe productiva peccati: cum peccatum ipsum non sit nisi privatio quaedam et malum, privatio autem non habeat causam productivam sui directe, sed defectivam; ut in pluribus locis ostendit Sanctus Thomas, et superius11 est ostensum. Sed virtus quae est directe productiva naturae humanae, per quandam concomitantiam dicitur productiva peccati concomitantis talem naturam, inquantum illa virtus est imperfecta, utpote non valens naturam cum originali iustitia producere. Et hoc modo alii Thomistae intelligunt peccatum originale esse virtualiter in semine. Quod etiam mihi rationabilius videtur, et conformius Sancti Thomae doctrinae. Nam 1ª IIª, q. lxxxi, a. 1, ad 3, ostendens quomodo semen possit causare peccatum, ait quod, etsi culpa non sit actu in semine, est tamen ibi virtute natura humana, quam concomitatur talis culpa.
-
Sed contra hanc viam videtur quod ait Sanctus Thomas in Qq. de Malo, q. iv, a. 1, ad 9. Ibi enim tenet quod peccatum originale est in semine secundum quandam eius intentionem. Ex quo videtur quod de mente eius in semine sit quaedam virtus productiva peccati, habens esse intentionale.
Sed respondetur quod non est mens ipsius in semine esse virtutem aliquam productivam peccati: sed esse in ipso quendam defectum, et quandam privationem, ex qua provenit ut natura humana, quae virtute seminis producitur, sit subiecta defectui et culpae. Dicitur autem huiusmodi defectus et privatio in semine esse quaedam intentio peccati originalis, quia est quaedam eius similitudo secundum proportionem: est enim privatio virtutis productivae naturae cum iustitia originali, sicut peccatum originale est privatio iustitiae originalis in natura. Quod autem ista sit mens Sancti Thomae, patet, quia ibidem ait quod ex peccato primi parentis destituta est caro eius illa virtute ut ex ea possit decidi semen per quod originalis iustitia in alios propagaretur. Et sic in semine defectus huius virtutis est defectus moralis corruptionis, et quaedam intentio eius.
-
Considerandum tertio, quod semen non solum est causativum immunditiae hominis secundum quandam concomitantiam modo exposito, sed etiam in seipso quandam immunditiam habet: propter quod inquit Sanctus Thomas, ex ipsius immunditia aliquam immunditiam ad hominem ex ipso conceptum pervenire. Ista autem immunditia non habet rationem culpae, cum semen subiectum culpae esse non possit: sed cuiusdam defectus naturalis. Sic enim Adam a Deo institutus erat cum iustitia originali ut posset eam per seminalem propagationem in alios transfundere: et per consequens in semine eius virtus debebat esse instrumentalis iustitiae originalis causativa. Per peccatum autem, sicut Adam privatus est virtute supernaturali productiva iustitiae originalis, ita et semen eius tali virtute est privatum, et remanet cum sola virtute naturali sibi ex principiis naturae conveniente. Defectus ergo talis virtutis supernaturalis debitae haberi considerata prima hominis institutione a Deo, dicitur seminis immunditia, ex qua provenit defective immunditia in hominem conceptum ex eo: sicut ex aliquo defectu virtutis in semine hominis leprosi contingit defectus leprae in prole, ut dicitur II Sent., d. xxx, q. 1, a. 2, ad 4. Unde cum inquit Sanctus Thomas, Oportet intelligi de immunditia peccati cum dicitur quod ex immunditia humani seminis aliqua immunditia ad hominem ex semine conceptum pervenit, hoc referendum est ad immunditiam hominis concepti, non autem ad seminis immunditiam.
-
Ex praedictis patet rationes Scoti, xxxii distinctione12 Secundi, quibus probat in semine non esse qualitatem morbidam productivam peccati; et etiam non esse in semine, aut in materia de qua formatur corpus prolis, huiusmodi virtutem peccati productivam; non procedere contra Sanctum Thomam; quia nec talem qualitatem ponit in semine paterno, neque in semine matris, aut quacumque materia, ponit virtutem peccati productivam quocumque modo. Et si aliquando inveniatur in eius scriptis dictum animam a carne peccatum originale contrahere tanquam a causa effectiva instrumentali, nomine carnis intelligendum est carnale semen paternum, et est intelligendum ut exposuimus.
VII. Quinto13. Baptismus, secundum communem Ecclesiae consuetudinem, exhibetur pueris recenter natis. Ergo in eis est aliquod peccatum. Non actuale: quia carent usu liberi arbitrii. Ergo per originem traductum. — Probatur consequentia. Quia cum baptismus, sicut et alia sacramenta, sint quaedam remedia contra peccatum, si oppositum consequentis staret cum antecedente, frustra pueris exhiberetur. Quod in operibus Dei et Ecclesiae non est dicendum.
Si dicatur quod baptismus infantibus datur, non ut a peccato mundentur, sed ut ad regnum Dei perveniant, quo quis pervenire non potest sine baptismo, iuxta illud Ioan., Nisi quis etc.: — hoc est vanum. Quia nullus a regno Dei excluditur nisi per aliquam culpam: cum finis omnis rationalis creaturae sit ut ad beatitudinem perveniat, quae est in solo regno Dei, idest in ordinata societate eorum qui divina visione fruuntur; a fine autem suo nihil deficiat nisi propter aliquod peccatum.