Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Tertium quod praemittit Sanctus Thomas est quod oportuit naturam humanam non praeexistere antequam Verbo uniretur.

I. Probatur autem hoc primo. Illa natura assumenda in aliqua hypostasi vel persona praeextitisset. Ergo oporteret dicere quod aut utraque hypostasis, scilicet Verbi et hominis, remansisset: aut hypostasis vel persona illa non remaneret in illa natura in qua assumenda a Verbo praeextitisset. Si primum, tunc remansissent duae hypostases vel personae post unionem, et sic non esset facta unio in persona: quod est contra sententiam fidei. Si secundum, hoc sine corruptione accidere non potuisset: cum nullum singulare desinat esse hoc quod est, nisi per corruptionem. Et sic oportuisset illum hominem corrumpi, et per consequens humanam naturam in eo existentem. Et sic homo praeexistens non esset assumptus. - Probatur assumptum. Quia oportuisset esse aliquod individuum illius humanae naturae praeexistentis ante unionem: cum natura praeexistere non possit nisi in individuis. Individuum autem humanae naturae est hypostasis et persona.

  1. Circa hanc propositionem, Individuum humanae naturae est hypostasis et persona, dubium occurrit. Nam humana natura in Christo est individua: non enim est humanitas universalis, sed singularis et haec. Si ergo individuum humanae naturae est hypostasis et persona, sequitur in Christo duas esse personas. Cuius oppositum hic dicitur, et Catholica fides tenet.

Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. xvi, a. 12, quod individuum substantiae dupliciter accipi potest. Uno modo, pro quacumque singulari substantia: quo modo manus hominis potest dici individua substantia. Alio modo, pro substantia completa per se subsistente separatim ab aliis: quo modo accipit Boetius, cum definit personam, quod est rationalis naturae individua substantia.

Dicitur ergo quod Sanctus Thomas accipit individuum secundo modo, non autem primo modo. Unde non sequitur quod in Christo sint duae personae, eo quod humanitas in Christo sit singularis et individua primo modo. Licet enim non sit humanitas universalis, sed haec humanitas, non tamen est secundo modo individua: cum in alio, scilicet in divino supposito existat, et ultimum complementum non habeat.

  1. Ubi advertendum est, praetermissis multorum opinionibus, et Capreoli positione , quod persona supra hanc humanitatem singularem aliquid positivum addit de genere substantiae, quod est ultimus terminus ultimumque complementum naturae; quod hoc nomine personalitas significatur, et est intrinsece constitutivum formaliter personae in esse personali, sicut punctus est ultimus terminus, ultimumque complementum lineae finitae. Ideo, licet concedatur quod humanitas in Christo sit singularis, non conceditur tamen quod sit persona: quia non habet illum ultimum terminum, eo quod a Verbo divino illam assumente sit impedita. Diligenter enim consideranti dicta Sancti Thomae, dicere oportet quod hypostasis et persona aliquid positivum supra naturam singularem addat: ut egregie Cardinalis Caietanus ostendit, Tertia, q. IV, a. 2 , citans etiam quod hic dicitur: quod scilicet, si illa persona praeexistens non remaneret, hoc sine corruptione illius hominis, et per consequens naturae in eo existentis, accidere [non] potuisset; constat enim quod substantia non dicitur corrumpi nisi per amissionem alicuius positivi substantialis. — Idem quoque habetur ex Tertia, q. IV, a. 2, in corpore et ad 3; item III Sent., d. v, q. III, a. 3.

II. Secundo . Derogaretur perfectioni incarnationis Verbi Dei. Ergo etc. — Probatur assumptum. Quia naturale est homini ut nascatur nativitate humana. Hoc autem Verbum Dei non haberet: quia homo ille in sua nativitate purus homo extitisset. Et sic eius nativitas Verbo non posset attribui; nec Beata Virgo mater Dei dici posset: cum tamen fides per omnia, sine peccato, similem ipsum nobis in naturalibus confiteatur, scilicet factum ex muliere et natum, et Beatam Virginem matrem Dei.

Adverte fundamentum huius rationis in hoc consistere, quod Verbum Dei non posset dici natum nativitate humana. Quia nativitate humana nascitur id quod est homo. Quando autem homo praeexistens assumptioni natus esset, Verbum non fuisset ille homo, sed homo nascens fuisset purus homo. Et sic non potuisset dici quod, nascente illo homine assumendo, Verbum Dei nasceretur. — Ex hoc autem ulterius sequitur quod Virgo mater Dei dici non posset: cum maternitas consequatur humanam nativitatem.

III. Ex hoc deducit ulterius quod Verbum univit sibi humanam naturam ab ipso conceptionis exordio.

Probatur primo , quia si humana natura assumenda prius in qualicumque statu fuisset quam uniretur Verbo, non posset Verbum dici conceptum conceptione humana. Hoc autem derogat humanationi Verbi. Quia sicut requiritur Verbum Dei esse natum nativitate humana ad hoc ut sit verus homo et naturalis, ita requiritur ut sit conceptum conceptione humana: cum, secundum naturae ordinem, homo non nascatur nisi prius concipiatur.

Ad evidentiam huius rationis, considerandum primo , quod ad hoc ut aliquid dicatur concipi conceptione humana, requiritur ut sibi attribuatur conceptio tota, a principio conceptionis usque ad finem. In qualicumque autem statu fuisset humana natura antequam fuisset assumpta, sive, inquam, in statu completo sive in statu incompleto, tota humana conceptio Verbo Dei attribui non potuisset: quia conceptio sibi non attribuitur nisi ratione assumptionis; ab ipso autem conceptionis initio non fuisset assumpta humana natura a Verbo. Ideo non posset de Verbo Dei dici quod esset conceptum conceptione humana. Et hoc est huius rationis intentum.

Considerandum secundo , quod homo potest dici naturalis multis modis: aut scilicet quantum ad principium agens, et principia naturalia intrinseca, et ordinem procedendi; aut quantum ad principia intrinseca et ordinem procedendi; aut quantum ad principia intrinseca naturalia. Hoc ultimo modo Adam, productus a Deo immediate, poterat dici homo naturalis, quia constabat ex principiis ex quibus natura hominis constituitur: non autem aliis modis, quia nec productus fuit secundum naturae ordinem, nec ab agente naturali. — Secundo modo, Christus fuit homo naturalis: quia et veram humanam naturam habuit, et secundum naturae ordinem, ex parte geniti, fuit generatus. Non autem primo modo: quia non fuit a naturali agente productus. — Sed alii homines primo modo dicuntur naturales.

Cum ergo hic dicitur requiri ad hoc quod Verbum Dei sit homo verus et naturalis, quod sit natum nativitate humana et conceptum conceptione humana, accipitur ly verus et naturalis homo secundo modo: non autem primo et tertio.

  1. Secundo , quia non fuisset una numero humana generatio Christi; nec fuisset uniformis secundum totum. Quia, cum in generatione humana virtus activa agat ad complementum naturae in aliquo determinato individuo, si Verbum Dei non a principio conceptionis humanam naturam assumpsisset, virtus activa in eius generatione ante conceptionem ordinasset suam actionem ad aliquam hypostasim humanae naturae; post conceptionem vero, totam generationem ad aliam hypostasim ordinasset, scilicet ad Dei Verbum; et sic generatio ad duas personas ordinata fuisset.

  2. Advertendum, cum dicitur quod generatio non esset uniformis secundum totum, quod hominis puri generatio dicitur uniformis secundum totum, quia a principio usque ad finem est generatio hominis. Generatio autem Christi, posito quod humana natura prius fuisset concepta quam assumpta, non fuisset a principio usque ad finem generatio hominis: sed primo quidem hominis fuisset generatio secundum quod per ipsam purus homo generatus fuisset, pro illo priori in quo homo conceptus esset et non assumptus; postmodum vero fuisset generatio Verbi Dei, pro illa duratione in qua fuisset humana natura assumpta a Verbo Dei. Et ideo non esset uniformis secundum totum.

Si dicatur quod nec etiam, eadem ratione, generatio hominis puri potest dici uniformis secundum totum: quia prius generatur vivens quam animal, et prius animal quam homo: — respondetur quod non est eadem ratio. Quia vivens et animal in generatione hominis non sunt aliquid completum in specie, sed ordinantur ad hominem tanquam ad id quod est completum in specie, et ab hoc habet generatio ut uniformis dicatur. Unde, cum generatur et vivens et animal, illa generatione dicitur generari homo. In illa autem generatione Christi essent duo completa in natura: scilicet homo purus prius conceptus quam assumptus; et Verbum Dei ipsum hominem assumens. Ideo non esset uniformis secundum totum.

IV. Tertio . Quia videtur generationis humanae ordo requirere ut qui concipitur, ipse idem nascatur, et non alius: cum conceptio ad nativitatem ordinetur.

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work