Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Postquam exclusit Sanctus Thomas errores circa animam et corpus Christi, vult ulterius errores circa unionem Verbi divini ad hominem excludere. Circa hoc autem duo facit: primo, excludit ipsos errores; secundo, concludit quid secundum fidei veritatem sit tenendum, cap. xxxix.

Circa primum quinque facit, secundum quod quinque errores excludit. Primo enim excludit errorem Theodori Mopsuesteni et Nestorii; secundo, errorem Eutychetis, cap. seq.; tertio, errorem Antiocheni, cap. xxxvi; quarto, errorem quorundam innominatorum, cap. xxxvii; quinto, errorem aliorum etiam innominatorum, cap. xxxviii.

I. Quantum ad primum, tria facit: primo, proponit ipsum errorem; secundo, improbat; tertio, opinioni Photini comparat.

Dicit ergo primo. Cum in Christo sint divinitas, anima humana, et corpus humanum verum, dixerunt, primo, Theodorus Mopsuestenus et Nestorius eius sectator, quod anima humana et humanum corpus naturali unione convenerunt in Christo ad constitutionem unius hominis, eiusdem speciei et naturae cum aliis hominibus; et quod in hoc homine habitavit Deus sicut in templo suo, scilicet per gratiam, sicut in aliis sanctis. Unde ipse dixit, Ioan. II, Solvite etc.; et Evangelista, quasi exponens, subiungit, Ille autem etc.; et ad Coloss. I, dicitur quod in ipso complacuit etc.

Dixerunt secundo, quod ex hoc secuta est quaedam affectualis unio inter hominem illum et Deus, dum homo ille bona sua voluntate adhaesit Deo, et Deus sua voluntate illum acceptavit: iuxta illud Ioan. VIII, Qui misit me etc. Unde talis unio intelligitur qualis est de qua Apostolus dicit, I Cor. VI, Qui adhaeret etc.

Dixerunt tertio, quod propter inhabitationem Dei et unionem affectus, illi homini conveniunt divina nomina: ut scilicet dicatur Deus, et Dei filius, et dominus, et sanctus, et Christus.

Dixerunt quarto quod, quia in illo homine maior plenitudo gratiae fuit quam in aliis hominibus sanctis, fuit prae ceteris templum Dei, et arctius Deo secundum affectum unitus. Et ideo constitutus est in participatione divinae dignitatis et honoris, ut scilicet co-adoretur Deo.

Ex istis sequitur aliam esse personam Verbi, et aliam personam illius hominis. Et si dicatur esse una persona utriusque, hoc erit propter unionem affectualem praedictam: sicut de muliere et viro dicitur quod iam non sunt duo, sed una caro.

Dixerunt quinto quod, quia talis unio non facit ut quicquid de uno dicitur, de altero dici possit, — non enim quicquid convenit viro, verum est de muliere, aut e converso — hoc observandum putant, quod propria illius hominis, ad humanam naturam pertinentia, de Verbo Dei aut de Deo convenienter dici non possunt, sicut quod sit natus de virgine, quod passus, mortuus et sepultus, et alia huiusmodi: sed bene de quibusdam nominibus divinis, quae hominibus per quendam modum communicantur, sicut Christus, dominus, sanctus, filius Dei, praedicta praedicari possunt. Dicitur enim convenienter, secundum eos, quod Christus dominus gloriae, vel sanctus sanctorum, vel Dei filius sit, natus de virgine, passus, et huiusmodi. Unde Beatam Virginem non matrem Dei, vel Verbi Dei, sed matrem Christi nominandam esse dicunt.

II. Secundo loco, contra hanc positionem arguit Sanctus Thomas.

Primo. Haec positio veritatem Incarnationis excludit: et per consequens fundamentum Christianae religionis tollit. Ergo etc. — Probatur assumptum. Quia inhabitatio Verbi divini in homine per gratiam non est Verbum Dei esse incarnatum: alioquin, cum a constitutione mundi fuerit talis inhabitatio in hominibus sanctis, iuxta illud Apostoli II Cor. VI, Vos estis templum etc., frequenter ab initio mundi Deus esset incarnatus. Nec sufficit ad hoc quod abundantior gratia in illo homine habitaverit: quia magis et minus speciem non diversificant unionis.

Secundo. Inhabitationem Verbi Dei in sanctis hominibus consuevit Sacra Scriptura iis modis significare, Locutus est Dominus ad Moysen; Factum est verbum Domini ad Ieremiam, et huiusmodi modis: nunquam autem legitur quod verbum Domini factum sit Moyses, vel Ieremias, vel aliquis aliorum. Sed unionem Verbi Dei ad carnem Evangelista designat dicens, Verbum caro factum est. Ergo etc.

Tertio. Verbum Dei est homo: quia quod factum est aliquid, est illud. Sed duorum differentium in persona aut supposito aut hypostasi unum de altero non potest praedicari: sicut non potest dici quod Sortes sit Plato, aut aliquod aliud singularium. Ergo impossibile est ut Verbi Dei et illius hominis sint duae personae vel duo supposita.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. XIII, a. 12, quod in omni propositione in qua aliquid affirmatur de altero, oportet identitatem esse inter praedicatum et subiectum, licet quandoque aliud sit formale significatum subiecti, et aliud formale significatum praedicati: importatur enim formam subiecti et formam praedicati esse in eodem, et sic identitas suppositi importatur. Cum enim dicitur, Homo est animal, significatur idem suppositum esse cui convenit natura rationalis, a qua dicitur homo, et natura sensibilis, a qua dicitur animal. Similiter cum dicitur, Homo est albus, significatur esse idem suppositum cui et humanitas convenit et albedo. Et ideo convenienter dictum est ea quae distinguuntur secundum supposita, non posse de se invicem praedicari.

III. Quarto. Ille homo qui dictus est Iesus, de se dicit, Ioan. VIII, Antequam Abraham fieret, ego sum; et Ioan. X, Ego et Pater unum sumus; et plura alia quae ad divinitatem Verbi pertinent. Ergo persona illius hominis loquentis est ipsa persona Filii Dei. — Probatur consequentia. Quia pronomina demonstrativa ad personam referuntur, hypostasim vel suppositum.

Advertendum fundamentum huius responsionis esse quod ille homo qui dictus est Iesus, suo proprio supposito attribuit ea quae sunt divinitatis, ut esse ante Abraham, et esse unum cum Patre. Hoc autem significatur pronomine ego, quod est signum suppositi demonstrativum. Et ideo necesse est ut suppositum illius hominis sit divinum suppositum, cui convenit aeternaliter esse, et esse idem cum Patre quantum ad essentiam.

Quinto. Ille homo, ex persona sua loquens, dicit se descendisse de caelo, Ioan. VI. Ergo eius persona est persona Verbi Dei. — Probatur consequentia. Quia, cum neque corpus Christi neque anima eius de caelo descenderit, ut est ostensum, restat ut hoc Verbo Dei conveniat, non motu locali, sed unione ad inferiorem naturam.

Sexto. Ascendere in caelum Christo homini convenit, ut dicitur Act. I: descendere autem Verbo Dei. Sed qui descendit, ipse est qui ascendit, Ephes. IV. Ergo etc.

Septimo. Quod Verbo Dei convenit, de homine illo dicitur vere. Ergo est utriusque una persona. — Probatur assumptum. Venire in mundum convenit Verbo Dei, ut patet Ioan. I: non autem homini Christo secundum suam humanitatem, cum secundum carnem originem habeat ex mundo, et secundum animam non fuerit antequam esset in mundo. Sed ille homo se dicit venisse in mundum, Ioan. XVI. Ergo etc.

Advertendum quod aliquem venire in mundum praesupponit ipsum esse: sicut enim omnis motus localis praesupponit esse rei, ita et omne quod significatur per modum localis motus convenire alicui, illum esse praesupponit. Nam quamvis de aliquo nuper nato dicatur quod nunc venit in mundum, hoc tamen est improprie dictum, et magis datur intelligi quod sit noviter natus in mundo; nisi intelligatur quod prius existens in ventre materno, postea in lucem prodiit. Ideo bene inquit Sanctus Thomas quod ei quod originem habet ex mundo, et quod nunquam fuit antequam esset in mundo, non convenit venire in mundum.

IV. Octavo. Verbum Dei est ingrediens in mundum. Ergo ipsi aptatur corpus, scilicet ut sit proprium corpus eius: iuxta illud quod dicitur Heb. X, Ingrediens mundum etc. Sed hoc esse non posset nisi eadem esset hypostasis Verbi Dei et illius hominis. Ergo etc.

Nono. Corpus illius hominis fuit corpus Verbi Dei, ut est ostensum. Ergo omnis passio in illo corpore facta potest Verbo attribui, ut possit dici Deus passus, crucifixus, etc. Quod est contra ultimum dictum illius positionis. — Probatur consequentia. Quia omnis passio conveniens corpori alicuius potest attribui ei cuius est corpus.

Decimo. Ille propter quem sunt omnia; per quem sunt omnia; qui homines in gloriam adduxit; et qui est auctor salutis humanae, passus est et mortuus, ut patet Heb. II. Sed haec singulariter sunt Dei, et nulli alii attribuuntur: dicitur enim Proverb. XVI, Universa etc.; et Ioan. I, Omnia per ipsum; et in Psalmo, Gratiam et gloriam etc.; et iterum, Salus autem iustorum etc. Ergo etc.

Undecimo. Apostolus dicit Dominum Gloriae crucifixum, I Cor. II. Sed nulla creatura potest dici Dominus Gloriae: cum gloriam futurae beatitudinis solus Deus ex natura possideat, alii vero per donum gratiae. Ergo etc.

Duodecimo. Attribuit Scriptura proprio et unigenito Dei Filio passionem et mortem: ut ad Rom. VIII, et Ioann. III, et Rom. V, etc. Sed homo ille in quo est Verbum inhabitans, secundum positionem praedictam licet sit filius Dei per gratiam adoptionis, non potest dici proprius vel unigenitus Dei Filius: sed solum Verbum Dei, quod secundum proprietatem nativitatis singulariter a Patre est genitum. Ergo etc.

V. Tertiodecimo. Corpus illius hominis ex Virgine matre sumptum est; et consequenter, iuxta praedicta, corpus Verbi Dei. Ergo convenienter dicitur quod Beata Virgo sit Mater Dei. — Probatur consequentia. Quia ex hoc dicitur aliquis filius alicuius matris, quia corpus eius ex ea sumitur, licet anima non sumatur ex matre, sed ab exteriori sit, scilicet a Deo.

Quartodecimo. Ut habetur ad Gal. IV, Misit Deus Filium suum factum ex muliere: ex quo intelligitur quod eo dicitur Filius Dei missus quo factus est ex muliere. Sed hoc non potest intelligi de filio qui, secundum Nestorium, est adoptivus: quia ipse non fuit antequam natus esset ex muliere; quod autem mittitur, prius intelligitur esse quam sit in eo in quod mittitur. Ergo intelligitur de Filio naturali. Sed ex hoc quod aliquis factus est ex muliere, dicitur filius mulieris. Ergo Deus, Dei Verbum, est Filius mulieris.

Si dicatur quod non sic intelligitur verbum Apostoli quasi Dei filius ad hoc missus sit ut sit factus ex muliere, sed quod Dei filius, qui factus est ex muliere et sub lege, ad hoc missus sit ut eos qui sub lege erant redimeret; et sic non oportet filium Dei accipere pro Filio naturali, sed pro homine illo qui est filius adoptionis: — contra hoc est, quia Filio Dei Apostolus tribuit hoc quod est a servitute legis eripere. Hoc autem solius Dei est, a quo est lex posita.

Confirmatur primo, quia redemptio humani generis ipsi Deo attribuit in Psalmis, ubi dicitur, Redemisti nos, Domine etc.

Confirmatur secundo, quia adoptio filiorum non causatur ab homine, sed a Deo: cum fiat per Spiritum Sanctum, iuxta illud Rom. VIII, Accepistis etc.; Spiritus autem Sanctus non sit donum hominis, sed Dei. Sed causatur a Dei Filio, misso a Deo et facto ex muliere: ut patet ex eo quod subditur, ut adoptionem filiorum reciperemus. Ergo verbum Apostoli intelligitur de Filio Dei naturali.

Quintodecimo. Verbum caro factum est. Et non habet eam nisi ex muliere. Ergo factum est ex muliere. Ergo Beata Virgo est mater Verbi Dei.

Sextodecimo. Christus, qui est super omnia, est ex Patribus secundum carnem, ut dicitur Rom. IX. Sed non est ex Patribus nisi mediante Virgine. Ergo est ex Virgine secundum carnem. Ergo etc.

VI. Decimoseptimo. Apostolus de Christo Iesu, Philipp. II, ait: Qui cum in forma Dei esset, exinanivit semetipsum etc. Sed hoc non potest intelligi de homine illo, qui, secundum Nestorium, est filius adoptionis: quia, si sit purus homo, non prius fuit in forma Dei, ut postmodum in similitudinem hominum fieret. Ergo intelligitur de Filio naturali, quod est Verbum Dei. Sed ista exinanitio non potest intelligi per solam inhabitationem Verbi Dei in homine: quia Verbum Dei a principio mundi in omnibus sanctis habitavit per gratiam, nec tamen dicitur exinanitum; cum in communicatione divinae bonitatis nihil Deo subtrahatur, sed magis quodammodo exaltetur, secundum quod eius sublimitas ex bonitate creaturarum apparet; et tanto amplius quanto fuerint meliores. Ergo unio Verbi Dei ad humanam naturam non est intelligenda secundum solam inhabitationem per gratiam, sed secundum quod Verbum Dei vere factum est homo: quo modo dicitur exinanitum, idest parvum factum, non amissione propriae magnitudinis, sed assumptione humanae parvitatis. — Declaratur exemplo animae etc.

Decimooctavo. Oportebit dicere quod etiam Spiritus Sanctus sit incarnatus, si incarnatio Verbi secundum hoc solum intelligitur quod Verbum Dei in illo homine plenissime habitavit. Nam et Spiritus Sanctus in homine Christo habitavit, ut patet Lucae IV. Hoc autem omnino est alienum a fide. Ergo etc.

Decimonono. Verbum Dei etiam in sanctis angelis habitat, qui Verbi participatione intelligentia replentur. Sed dicit Apostolus, Heb. II: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae apprehendit. Ergo etc.

Vigesimo. Si, secundum positionem Nestorii, Christus separetur in duos secundum hypostasim differentes, idest in Verbum Dei et hominem illum, sequitur quod non poterit ipse Iesus dici Christus; et sic non erit verum quod dicit Apostolus, ad Philipp. II: Hoc sentite in vobis quod et in Christo Iesu. — Probatur consequentia. Neque enim Verbum Dei potest dici Christus: tum quia Scriptura ante incarnationem numquam nominat ipsum Christum; tum quia, cum Christus dicatur quasi unctus Spiritu Sancto, ut patet Act. X, Spiritus Sanctus esset maior Filio, ut sanctificans sanctificato. Neque etiam homo ille: cum subdat Apostolus, qui cum in forma Dei etc.; quia tunc verum esset dicere quod homo ille est in forma, idest in natura Dei et aequalis Deo; quod est falsum. Ergo etc.

VII. Vigesimo primo. Homini Christo, de quo dicitur Heb. III, quod est factus, attribuit ibidem Apostolus quod creavit omnia. Ergo homo Christus est ipse Deus secundum hypostasim, et non ratione inhabitationis tantum. — Probatur antecedens. Quia homini Christo attribuit Apostolus quod domum Dei fabricavit, hac ratione, quia Deus creavit omnia. Quae utique probatio nihil valeret, nisi Christus esset Deus creans omnia. — Consequentia vero probatur quia, licet nomen Dei ad sanctos homines transferatur, nunquam tamen ea quae sunt solius Dei, ut creare caelum et terram, et huiusmodi, de aliquo sanctorum propter inhabitationem gratiae dicuntur.

Vigesimo secundo. Homo Christus de se multa divina et supernaturalia dicit: ut Ioann. VI, Ego resuscitabo etc.; et Ioann. X, Ego vitam aeternam etc. Sed hoc non diceret nisi ipse homo loquens esset secundum hypostasim Deus: quia illud esset summae superbiae; Christus autem de se dicit, Matth. XI, Discite a me etc. Ergo etc.

Vigesimo tertio. Sicut dicitur Act. II quod homo ille est exaltatus; ita ad Philipp. II dicitur quod Deus sit exinanitus. Ergo, sicut sublimia dici possunt de homine illo ratione unionis, ut quod sit Deus, quod resuscitet mortuos, etc.; ita de Deo humilia dici possunt, ut quod sit natus de Virgine, passus, etc. Quod est scilicet contra quintum dictum Nestorii.

Vigesimo quarto. Postquam dixit Apostolus, Coloss. I, In ipso condita sunt universa etc., subdit quod et ipse est primogenitus ex mortuis. Sed hoc quod dicitur, in ipso condita sunt universa, ad Verbum Dei pertinet: esse autem primogenitum ex mortuis homini Christo competit. Ergo Verbum Dei et homo Christus sunt unum suppositum, et per consequens una persona. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia relativa, tam adverbia quam pronomina, idem suppositum referunt.

Advertendum quod persona supra rationem suppositi non addit nisi quod sit naturae rationalis: est enim persona, secundum Boetium, rationalis naturae individua substantia. Propterea bene infert Sanctus Thomas, si Verbum Dei et homo Christus sunt unum suppositum, quod sunt una persona.

Vigesimo quinto. Ut dicitur I Cor. VIII, Unus est Dominus, Iesus Christus, per quem sunt omnia. Ergo Verbum Dei et homo ille sunt unus Dominus, non duo. Ergo et una persona. — Probatur consequentia. Quia Iesus Christus, scilicet nomen illius hominis per quem sunt omnia, convenit Verbo Dei.

VIII. Tertio loco, comparat Sanctus Thomas opinionem Nestorii opinioni Photini. Et ait quod ab illa parum differt quantum ad Incarnationis mysterium, quia uterque illum hominem asserebat Deum solum propter gratiae inhabitationem: quamvis Photinus diceret hoc ipsum per passionem et bona opera meruisse; Nestorius autem quod a principio suae conceptionis huiusmodi nomen et gloriam habuit. Circa autem generationem aeternam Verbi differebant: Nestorius enim eam confitebatur; Photinus vero eam negabat omnino.

Advertendum est, secundum Sanctum Thomam Tertia, q. II, a. 3, quod iste error Nestorii ponentis in Christo duas personas, damnatus est in Quinto Concilio, Constantinopolitano, ubi dicitur: Si quis introducere conetur in mysterio Christi duas subsistentias seu duas personas, anathema sit.

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work