Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Praemissis iis quae necessaria erant ad ostendendum poenitentiae necessitatem, consequenter vult ostendere Sanctus Thomas ipsum sacramentum poenitentiae necessarium esse.

Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit huius sacramenti convenientiam; secundo, necessitatem partium eius.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Sacramentum poenitentiae convenienter est institutum. — Probatur. Abundantia divinae misericordiae, et efficacia gratiae Christi, non patitur ut peccans post baptismum absque remedio dimittatur. Sed homo non potest hoc remedium habere per baptismum, ut patuit. Ergo convenienter institutum est aliud sacramentale remedium quo peccata purgentur, scilicet poenitentiae sacramentum, quod est quaedam velut spiritualis sanatio.

Declaratur ex similitudine corporalium. Quia videlicet, sicut qui vitam naturalem per generationem adepti sunt, si aliquem morbum incurrant qui sit contrarius perfectioni vitae, a morbo curari possunt, non quidem ut renascantur, sed ut quadam alteratione sanentur; ita baptismus non reiteratur contra peccata post ipsum commissa, sed poenitentia, quasi quadam alteratione, sanantur.

II. Quantum ad secundum ostendit necessitatem partium poenitentiae. Circa hoc autem duo facit: primo praemittit quaedam necessaria; secundo, ostendit propositum.

Quantum ad primum, praemittit primo, quod corporalis quidem sanatio quandoque quidem ab intrinseco totaliter est; quandoque vero ab intrinseco et extrinseco simul; nunquam tamen est totaliter ab extrinseco. Sed spiritualis sanatio non potest totaliter ab intrinseco fieri: cum homo a culpa liberari non possit nisi auxilio gratiae, ut est ostensum in Tertio. Neque etiam potest esse totaliter ab exterius: quia non restitueretur sanitas mentis nisi ordinati motus voluntatis in homine causarentur. Ex quo relinquitur quod oportet ipsam ab interiori et ab exteriori esse.

Praemittit secundo quod, sicut ad hoc ut aliquis a corporali morbo curetur perfecte, necesse est ut ab omnibus incommodis quae per morbum incurrit, liberetur; ita et spiritualis curatio poenitentiae perfecta non esset nisi homo ab omnibus detrimentis sublevaretur in quae inductus est per peccatum: quae sunt inordinatio mentis, secundum quod avertitur ab incommutabili bono, scilicet Deo, et convertitur ad peccatum; reatus, secundum quod a iustissimo rectore Deo pro qualibet culpa poena debetur; et debilitatio naturalis boni, secundum quod homo peccando redditur pronior ad peccandum, et tardior ad bene agendum.

III. Istis praemissis, ostendit necessitatem partium poenitentiae: et primo, contritionis; secundo, confessionis; tertio, satisfactionis.

Quantum ad primum, prima conclusio est: Ad sanationem spiritualem necessaria est contritio.

Probatur primo. In poenitentia requiritur ordinatio mentis: ut scilicet mens convertatur ad Deum; et avertatur a peccato, dolens de commisso, et proponens non committendum. Sed hoc est de ratione contritionis. Ergo contritio necessaria est in poenitentia, sive in spirituali sanatione.

Secundo. Ad hanc sanationem requiritur quod offensa Dei tollatur, et homo a reatu poenae aeternae liberetur. Sed hoc fit per contritionem. Ergo etc.

Probatur minor. Mentis reordinatio sine gratia esse non potest. Sed reatus poenae aeternae non potest cum gratia et caritate esse. Ergo etc. — Probatur maior. Quia mens nostra debite ad Deum converti non potest sine caritate. Caritas autem sine gratia haberi non potest. Minor vero: quia non est aeterna poena nisi per separationem a Deo, cui gratia et caritate homo coniungitur.

Advertendum cum dicitur mentem debite ad Deum converti non posse sine caritate, quod ideo additum est debite, ut excludatur imperfecta conversio. Potest enim aliquis imperfecte converti ad Deum sine caritate: sed perfecta conversio, quae sufficiat ad deletionem culpae, sine caritate esse non potest, ut patet ex dictis in Tertio; et Qq. Verit.; et Iª IIae.

Quia vero dixit Sanctus Thomas superius spiritualem sanationem oportere ab interiori et exteriori procedere, infert quod ita constat esse in contritione: quia haec mentis reordinatio, quae in contritione consistit, a libero arbitrio cum adiutorio divinae gratiae procedit.

IV. Secunda conclusio est: Per contritionem non semper homo consequitur perfecte remissionem peccati, quantum scilicet ad purgationem culpae, et quantum ad remissionem totius poenae, sed aliquando sic, aliquando vero remanet obligatio ad aliquam poenam temporalem.

Pro hac conclusione praemittit Sanctus Thomas, primo, quod necesse est hominem, ad hoc ut a peccato liberetur, non solum mente Deo adhaerere, sed etiam mediatori Dei, et hominum Iesu Christo. Tum quia meritum Christi ad expiationem omnium peccatorum operatur. — Tum quia in conversione mentis ad Deum salus spiritualis consistit, quam consequi non possumus nisi per medicum animarum nostrarum Iesum Christum, qui salvat populum suum a peccatis eorum.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. XLIX, a. 1; et III Sent., d. XIX, q. 1, a. 1, quod passio Christi est causa liberationis nostrae a peccato et per modum meriti; et per modum causae efficientis. Ideo hic tanguntur duae rationes quare oportet mente adhaerere Christo in liberatione a peccato. Prima est, quia meritum passionis eius operatur ad expiationem peccatorum. Secunda, quia est medicus animarum nostrarum: in quo quaedam efficientia respectu sanitatis ostenditur.

  1. Praemittit secundo, quod meritum Christi est quidem sufficiens ad omnia peccata totaliter tollenda, cum ipse tollat peccata mundi, ut dicitur Ioan. 1: non tamen omnes perfecte remissionis effectum consequuntur, sed secundum quod unusquisque Christo coniungitur.

Ex hoc sequitur differentia inter baptismum et poenitentiam. Quia enim coniunctio nostri ad Christum in baptismo non est secundum operationem nostram, sed a Christo, cum nulla res seipsam generet; remissio peccatorum in baptismo fit perfecte et integre, secundum potestatem ipsius Christi, ut non solum impuritas peccati tollatur, sed etiam solvatur penitus omnis poenae reatus; nisi forte per accidens in ficte accedentibus. In hac vero spirituali sanatione Christo coniungimur secundum operationem nostram divina gratia informatam. Ideo non semper totaliter omnes aequaliter remissionis effectum per hanc coniunctionem consequimur: sed aliquando hoc consequitur homo propter vehementem conversionem mentis in Deum et in meritum Christi, atque in detestationem peccati; aliquando autem non, quando scilicet non est ita vehemens conversio.

  1. Ex istis vult Sanctus Thomas habere hanc rationem pro conclusione. In spirituali sanatione, quae est per contritionem, Christo coniungimur secundum operationem nostram divina gratia informatam. Sed nostra operatio non est semper aequalis et perfecta. Ergo non semper aequaliter coniungimur Christo et perfecte. Ergo non semper aequaliter et perfecte consequimur remissionem peccati, quantum scilicet ad culpam et poenam. Ergo aliquando remanet obligatio ad aliquam poenam temporalem.

Secunda consequentia probatur. Quia unusquisque in tantum consequitur remissionem peccati in quantum Christo coniungitur. — Ultima vero: quia divina iustitia exigit ut culpa ordinetur per poenam.

V. Ad horum evidentiam, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Quarta, d. XVII, q. II, a. 5, quod vehementia contritionis potest attendi et ex parte caritatis, quae displicentiam causat; et ex parte doloris sensibilis, quem voluntas in contritione excitat. Et utroque modo potest sufficere ad deletionem poenae et culpae: scilicet et ex intensione caritatis in suo actu; et ex intensione doloris sensibilis, quia etiam ille poena quaedam est. Propter primum, dixit Sanctus Thomas quod homo aliquando consequitur absolutionem totius reatus propter vehementem conversionem mentis in Deum. Propter secundum, addidit, et in detestationem peccati: ex vehementi enim tristitia et displicentia peccati dolor sensibilis excitatur.

  1. Considerandum secundo, ex doctrina Sancti Thomae Verit. q. XXVIII, a. 4; et Iª IIae, q. CXIII, quod coniunctio nostri ad Christum et ad meritum passionis eius, requisita ad hanc spiritualem sanationem quae est per poenitentiam, est coniunctio per fidem, amorem et spem. Oportet enim, ad hoc ut homo iustificetur loquendo de adultis, quod causam iustificantem attingat per actum proprium, qui est actus intellectus et voluntatis: sicut et in corporalibus actio non perficitur nisi per mutuum contactum agentis et patientis, quando utrumque natum est tangere et tangi. Causa autem iustificans et remissionem peccatorum causans non tantum est Deus ut consideratur secundum solam divinitatem, sed etiam Christus. Ideo oportet etiam ipsi Christo et eius passioni adhaerere, et per fidem, qua credimus ipsum esse Salvatorem ac Redemptorem, suaeque passionis merito nobis remissionem peccatorum meruisse; et per amorem, cum spe veniae ab ipso consequendae.

  2. Considerandum tertio, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXIX, a. 2, quod remissio peccatorum fit per baptismum inquantum baptizatus incorporatur Christo tanquam eius membrum. Et ideo communicatur sibi passio Christi ad remedium ac si ipse passus et mortuus esset. Unde, cum ipsa Christi passio sufficiens sit satisfactio pro peccatis omnium hominum, baptizatus ita liberatur a reatu totius poenae sibi debitae ac si ipse sufficienter satisfecisset pro omnibus peccatis suis. Propterea bene hic ostendit Sanctus Thomas in baptismo remitti totaliter peccatum, quia remittitur secundum solam potestatem ipsius Christi, idest, secundum virtutem et sufficientiam passionis eius. In spirituali autem sanatione per contritionem non fit remissio per solam sufficientiam passionis Christi, sed ex applicatione illius ad nos per nostram operationem liberi arbitrii. Ideo non oportet ut semper totaliter in ipsa sanatione remittatur peccatum quantum ad poenam, sed plus aut minus secundum perfectionem maiorem aut minorem nostrae operationis: virtus enim primae causae quandam in secunda causa limitationem recipit. Ideo bene ostenditur non semper totaliter remitti nobis peccatum in hac spirituali sanatione, ex eo quod in ipsa coniungimur Christo per operationem nostram.

  3. Considerandum quarto, quod ille dicitur ad baptismum fictus accedere, ut habetur ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXIX; et Quarto, d. IV, qui ostendit se velle veteri vitae abrenuntiare et novam inchoare per susceptionem baptismi, et tamen adhuc voluntas eius est in vetustate peccati: aut quia fidem non habet; aut quia sacramentum contemnit; aut quia ipsum recte non celebrat; aut quia indevotus accedit. Modo, constat quod talis qui baptizatur, remissionem peccati non consequitur, non quidem propter sacramenti insufficientiam, sed propter eius indispositionem. Ideo bene dictum est quod per baptismum tollitur reatus omnis poenae, nisi forte per accidens aliter eveniat in his qui effectum baptismi non consequuntur, eo quod accedant ficte.

VI. Sed duplex hoc loco dubium occurrit. Primum est, quia non videtur bene dictum quod coniunctio nostri ad Christum in baptismo non est secundum operationem nostram, sicut spiritualis sanatio. Oppositum enim huius videtur dici Tertia, q. LXVIII, a. 6; et q. LXXXVI, a. 2, ubi dicitur quod interior confessio, qua scilicet homo, peccata sua recogitans, de eis dolet, requiritur ad baptismum.

Secundum dubium est quia, sicut baptismus est sacramentum, ita et poenitentia. Sacramenta autem non operantur nisi inquantum sunt instrumenta passionis Christi. Ergo effectus poenitentiae pensandus est ex virtute passionis Christi tantum, et non ex aliquo opere nostro, sicut et effectus baptismi. Ergo non minus ex poenitentia remittitur totaliter peccatum quam ex baptismo.

  1. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod alia est coniunctio hominis ad Christum per baptismum; et alia coniunctio per poenitentiam. Illa enim est coniunctio per quandam incorporationem, inquantum homo fit membrum Christi: ista vero est per quandam amicitiae reintegrationem. Ad primam unionem cum Christo manifestum est quod homo effective non concurrit: quia talis incorporatio per generationem spiritualem fit; nihil autem, ut inquit Sanctus Thomas, seipsum generat. Ad secundam autem unionem potest effective aliquo modo concurrere: inquantum actus humanus est de essentia sacramenti poenitentiae, per quam talis unio causatur.

Ad dubium ergo dicitur quod, licet aliqui actus humani, et ipsa interior poenitentia, requirantur ad baptismum tanquam dispositiones ad ipsum, ut dicitur Tertia, q. LXXXIV, a. 1; non tamen requiruntur tanquam de essentia sacramenti existentes. Actus autem humani requiruntur ad spiritualem sanationem tanquam existentes de essentia sacramenti huiusmodi unionem causantis. Et secundum hunc sensum intelligenda est differentia hic posita inter baptismi unionem, et unionem poenitentiae.

  1. Ad secundum dubium dicitur quod, licet poenitentia sit sacramentum et operetur in virtute passionis Christi, hoc tamen est aliter et aliter in baptismo et in poenitentia. Ad remotionem enim reatus poenae debitae pro peccatis per baptismum sola passio Christi operatur, et homo totaliter virtutem dictae passionis participat, ut dicitur Tertia, q. LXXXVI, a. 4, ad 3; et IV Sent., d. XVIII, q. I, a. 3, quª 2. Ad remotionem autem reatus per poenitentiam non sola passio Christi concurrit, sed concurrunt etiam ipsi actus hominis poenitentis: nec poenitens necessario participat totam virtutem passionis huiusmodi, sed secundum modum propriorum actuum. Ideo, cum passio Christi sit sufficiens ad tollendum omnem reatum, non autem omnis actus humanus ad hoc, in suo etiam ordine, sufficiat; in baptismo omnis reatus tollitur; non autem in omni spirituali sanatione, et in omni interiori aut exteriori actu poenitentiae.

Advertendum ulterius quod reatus qui dicitur remanere post actum peccati, non est aliquid reale absolutum, neque aliqua relatio realis, ut videtur Sancto Thomae Scotus in Quarto, d. XIV, q. 1 imponere: sed est quidam respectus rationis. Est enim obligatio ad poenam futuram propter voluntariam transgressionem divinae legis, cuius proximum fundamentum est defectus ex peccato derelictus, ut dicitur II Sent., d. XLII, a. 2: aut scilicet macula peccati; aut inaequalitas iustitiae inter hominem et Deum, dum homo, etiam post remotionem culpae, nondum satisfecit pro suo peccato. Iste autem respectus habet quidem actuale esse et complementum per actum intellectus intelligentis peccantem in ordine ad poenam: sed esse fundamentale habet in ipso homine peccante, qui ad poenae solutionem obligatur. Unde causa proxima istius obligationis est voluntas peccantis, a qua provenit actus peccati, et defectus qui huiusmodi actum consequitur: causa autem prima et remota est voluntas divina statuens ut transgrediens legem obligetur ad poenam.

De hac materia vide Capreolum, Quarto, d. XIV, q. I, concl. 3.

VII. Secundo loco ostendit Sanctus Thomas secundam partem poenitentiae, quae est confessio, necessariam esse. Et ponit tres conclusiones.

Prima est: Necessarium fuit confessionem institui. Probatur sic. Subire poenam pro culpa, ad quod videlicet tenetur is qui peccavit, iudicium quoddam requirit. Ergo oportet quod poenitens, qui se Christo sanandum commisit, Christi iudicium in taxatione poenae expectet. Ergo necesse fuit confessionem institui.

Probatur secunda consequentia. Quia, cum Christus tale iudicium per suos ministros exhibeat sicut et cetera sacramenta, nullus autem possit iudicare de culpis quas ignorat, necesse est ut culpa poenitentis innotescat Christi ministro, quod fit per confessionem. Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae in Quarto, quod praeceptum de confessione a Deo habuit institutionem, et fuit a Iacobo promulgatum. Quamvis autem non legatur huius expressa institutio a Christo, praefiguratio tamen eius invenitur: et in hoc quod Ioanni confitebantur peccata qui baptismo ipsius ad gratiam Christi praeparabantur; et in hoc quod Dominus ad sacerdotes, in quibus Novi Testamenti sacerdotium significabatur, leprosos transmisit.

VIII. Secunda conclusio est: Necesse est ministrum cui fit confessio, habere auctoritatem cognoscendi de culpa, et potestatem absolvendi vel condemnandi, quae dicuntur duae claves Ecclesiae.

Probatur. Tum quia haec duo ad iudiciariam potestatem requiruntur. Oportet autem ministrum cui fit confessio, iudiciariam potestatem habere vice Christi, qui constitutus est iudex vivorum et mortuorum.

Tum quia has Dominus Petro commisit, iuxta illud Matth. XVI, Tibi dabo claves regni caelorum, ut scilicet per eum derivaretur ad alios: alioquin non esset sufficienter fidelium saluti provisum.

IX. Tertia conclusio est: Peccantibus post baptismum salus esse non potest nisi clavibus Ecclesiae per confessionem se subiiciant vel actu vel proposito. Probatur. Sine baptismo vel realiter suscepto vel secundum propositum desiderato, quando necessitas, non contemptus, sacramentum excludit, non potest esse salus hominibus. Ergo neque sine clavibus. — Probatur consequentia. Quia claves a passione Christi efficaciam habent, per quam scilicet Christus nobis aperuit ianuam regni caelestis, sicut et ipsa passio in baptismo operatur.

Circa istam rationem, primo advertendum quod per hoc quod dicitur claves a passione Christi efficaciam habere, non intendit hoc solum Sanctus Thomas, quod virtutem salvandi a passione Christi habeant, ut videntur verba superficialiter sonare: sed quod sunt a Deo ad salutem post peccatum actuale et institutae et datae. Et ideo, sicut non consequitur quis salutem causandam virtute passionis Christi absque baptismo ad remotionem peccati originalis instituto, ita neque absque clavibus Ecclesiae quis post actuale peccatum salvari potest.

Advertendum secundo, quod dicitur necessitas sacramentum excludens, non autem contemptus, quando quis propositum sacramenti suscipiendi habet, sed ipsum executioni mandare non potest. Et tunc dicitur sacramentum, voto et proposito susceptum, salutem operari ac si actu susciperetur: quia, ut dicitur Quarto, d. IV, q. III, a. 3, qu.ª 2, voluntas pro facto reputatur ei qui non habet tempus operandi.

Confirmatur conclusio auctoritate Petri Act. IV, Non est aliud nomen, etc. — Advertendum quod ista auctoritas confirmat propositum, inquantum intendit neminem salvari posse nisi in fide Iesu Christi: et consequenter nisi per sacramenta a Christo ad remotionem peccati instituta. Sic enim sequitur quod, sicut nullus salvari potest nisi in fide Iesu Christi, ita nec salvari potest nisi sacramento poenitentiae actu vel proposito subiiciatur.

X. Per hoc autem, inquit Sanctus Thomas, excluditur quorundam error dicentium hominem posse peccatorum veniam consequi sine confessione et proposito confitendi; vel quod per praelatos Ecclesiae dispensari potest quod ad confessionem quis non teneatur. Hoc enim patet esse falsum.

Tum quia non possunt praelati Ecclesiae agere ut claves frustrentur Ecclesiae, in quibus tota potestas eorum consistit: supple: frustrarentur autem si sine ipsis quis posset remissionem peccatorum consequi; potestas enim clavium superflua esset.

Tum quia non possunt agere ut sine sacramento, a passione Christi virtutem habente, aliquis remissionem peccatorum consequatur, sicut neque quod aliquis sine baptismo salvetur: sed hoc est solius Christi, qui est sacramentorum institutor et autor.

  1. Pro huius declaratione, advertenda sunt duo, ex doctrina Sancti Thomae, Quarto, d. XVII, q. III, a. 1. Primum est, quod institutio Ecclesiae praesupponitur ad operationem ministrorum, sicut opus creationis praesupponitur ad opus naturae: cum ministri Ecclesiae instituantur in Ecclesia fundata, Ecclesia autem fundatur in fide et sacramentis. Ideo ad ministros Ecclesiae nec novos articulos fidei edere, aut editos removere, nec nova sacramenta instituere, aut instituta removere pertinet, sed ad Christum, qui est Ecclesiae fundamentum. Et secundum hoc procedit secunda ratio Sancti Thomae. Nam cum dicit ministros non posse dispensare ut quis sine sacramento, a passione Christi virtutem habente, remissionem consequatur, dat intelligere quod, si sacramentum haberet virtutem et efficaciam ab ipsis ministris, utpote ab ipsis instituta, possent in illis dispensare. Sed quia non habent ab ipsis virtutem, sed a passione Christi, a quo sunt instituta, ideo in illis solus Christus potest dispensare, non autem Ecclesiae ministri.

Secundum est quod, cum dicitur ministros dispensare non posse ut quis sine confessione remissionem peccatorum consequatur, hoc intelligitur de confessione secundum quod obligat ex vi sacramenti, non autem secundum quod obligat ex praecepto Ecclesiae. Licet enim non possit Papa dispensare ut qui peccatum mortale commisit, nunquam illud confiteatur, potest tamen dispensare ut possit diutius confessionem differre quam sit ab Ecclesia institutum. — Quando autem quis teneatur confiteri ex obligatione iuris divini, vide Sanctum Thomam, art. alleg., qu.ª 4.

  1. Advertendum ulterius, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XVII, in expos. litt.., quod opinio praedicta quae etiam a Magistro Sententiarum recitatur, nunc est haeresis, propter determinationem Ecclesiae sub Innocentio III, in cap. Omnis utriusque sexus. Non enim quia sit explicite contra aliquem articulum, vel sit praecedens aut sequens ad ipsum, est haeresis: sed quia implicite continet aliquid contrarium fidei, scilicet quod claves Ecclesiae non sint necessariae ad salutem, quod vocat hoc loco Sanctus Thomas frustrari claves, et per Ecclesiam determinatum est quod aliquid contrarium fidei sequatur.

  2. Ulterius, quia quantum ad necessitatem paria esse posuit Sanctus Thomas baptismum et claves Ecclesiae, quibus se homo per confessionem subiicit, notat quod, sicut baptismus efficaciam habet ad remissionem peccati etiam antequam actu suscipiatur, dum est in proposito, in ipsa tamen actuali susceptione pleniorem effectum confert et gratiae et remissionis, et quandoque confertur gratia et remittitur culpa ei cui prius dimissa non fuit; ita et de clavibus per omnia dicendum est.

Ad huius evidentiam considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XVIII, q. I, a. 3, quod aliquando praeparatio sufficiens ad susceptionem effectus baptismi et poenitentiae, ipsam sacramenti susceptionem praecedit tempore. Et tunc in tali praeparatione et dispositione, cum proposito suscipiendi sacramentum, confertur gratia et remissio culpae atque liberatio a reatu poenae aeternae; in ipsa autem actuali susceptione sacramenti augetur gratia vi sacramenti, et a reatu poenae homo absolvitur, aut totaliter, sicut in baptismo, aut quantum ad aliquam partem, ut in confessione. Aliquando vero dispositio sufficiens ad effectum sacramenti, scilicet ad gratiam et remissionem peccatorum, non praecedit tempore, licet aliqua insufficiens praeparatio praecedat, etiam cum proposito suscipiendi sacramentum. Et tunc ex sacramento secundum quod est in proposito, non confertur gratia neque causatur remissio peccatorum: sed in ipsa susceptione sacramenti virtute ipsius gratia confertur, per quam culpa dimittitur, propterea quod sufficiens dispositio in ipsa susceptione sacramenti causetur, puta quando quis de attrito fit contritus; quod quidem in ipsa confessione et absolutione vi clavium fit, nisi quis obicem gratiae ponat. Unde bene dicitur hoc loco quod per baptismum et confessionem aliquando confertur gratia secundum quod in proposito tantum sunt: aliquando vero secundum quod sunt actu.

XI. Quarta conclusio est: *Minister Ecclesiae, absolvendo, virtute clavium aliquid de poena temporali dimittit, cuius debitor remansit poenitens post contritionem: ad residuum vero sua iniunctione obligat poenitentem.

Primam partem probat, quia in ipsa confessione et absolutione plenior effectus gratiae et remissionis confertur.

Secundam vero relinquit manifestam: quia, cum remissio poenae non fiat nisi vi clavium, si per absolutionem non remittitur tota poena, manifestum est illud quod remanet solvendum de poena, oportere ex iudicio habentis claves taxari et imponi.

  1. Advertendum, cum dicitur vi clavium aliquid poenae in absolutione dimitti, quod hoc intelligitur supposito quod contritio non fuerit sufficiens ad deletionem omnis poenae debitae. Si enim fuisset tota poena in contritione dimissa, non dimitteretur aliquid eius in absolutione.

Advertendum etiam, quod quanto maior gratia recipitur, tanto minus de impuritate peccati praecedentis manet: et ideo minor poena purgans debetur, ut dicitur in IV Sent., art. praeall.. Idcirco, cum plenior gratia in ipsa confessione et absolutione conferatur, bene infertur quod aliquid de poena cuius poenitens debitor remansit post contritionem, remittatur: aucta enim causa, necesse est et effectum augeri.

Attendendum tamen quod virtute clavium de poenis singulorum peccatorum proportionaliter dimittitur, ut inquit Sanctus Thomas art. praeall., quᵃ 2, ad 3; non autem aequaliter secundum absolutam aequalitatem. Non enim, si aliqua quantitas poenae magno peccato debitae remittitur vi clavium, tanta quantitas poenae debita minori peccato remittitur. Quia posset esse quod minori peccato non deberetur maior quantitas poenae quam sit illa quantitas maiori peccato debita quae remittitur, et sic remaneret minus peccatum omnino sine poena. Quod non convenit esse ex vi clavium: licet ex vehementia contritionis illud possit accidere, ut dictum est superius. Sed, ceteris paribus, si per unam absolutionem virtute clavium remittitur decima pars poenae debitae maiori peccato, per eandem absolutionem remittitur decima pars poenae minori peccato debitae: et sic de aliis partibus est dicendum.

XII. Circa essentiam clavium Ecclesiae, de quibus saepenumero facta mentio est, advertendum quod Scotus, IV Sent., d. xix, tenet huiusmodi claves secundum essentiam a charactere sacerdotali distingui, quae est potestas conficiendi corpus Christi: quia illa fuit Apostolis collata in Cena Domini, potestas autem clavium illis post resurrectionem collata fuit. — Tenet etiam quod duae claves Ecclesiae, scilicet auctoritas cognoscendi de culpa, et auctoritas sententiandi, sive absolvendi et condemnandi, sunt essentialiter distinctae: quia potest alicui dari una auctoritas absque alia. — Sanctus Thomas autem, IV Sent., d. xviii, a. 1, quᵃ 2, ad 1, tenet characterem sacerdotalem et claves esse essentialiter eadem; et quod non differunt nisi ratione, in ordine ad diversos effectus.

Ad rationem autem Scoti dicitur ex sententia ipsius Sancti Thomae Quarto, d. xxiv, q. ii, a. 3, ad 2, quod potestas sacerdotalis quae data est in Cena Domini quoad primum et principalem actum, qui est conficere corpus Christi, eadem postmodum data est post resurrectionem quoad secundarium actum, qui est absolvere et ligare.

Quoad ipsas vero claves, tenet etiam Sanctus Thomas expresse, dist. xviii, a. 1, quᵃ 3, quod secundum auctoritatis essentiam est una, sed distinguuntur duae claves ex comparatione ad actus, quorum unus alium praesupponit.

Nec obstat quod dicit Scotus, quia una auctoritas absque alia conferri possit. Nam non inconvenit aliqua in aliquibus esse diversa separata, in aliquo vero unum esse: sicut substantia intellectiva separata distinguitur a substantia sensitiva in brutis existente; et tamen in homine substantia intellectiva et sensitiva sunt realiter idem.

XIII. Quantum ad tertium, scilicet de necessitate satisfactionis, ponitur haec conclusio: Satisfactio est necessaria.

Hanc autem non ponit Sanctus Thomas explicite: sed implicite ex praecedentibus deducitur, et ex probationibus convincitur.

Probatur autem primo sic. Absolvens obligat poenitentem ad residuum poenae cuius remanet debitor post contritionem et remissionem vi clavium factam. Ergo necessaria est satisfactio. — Probatur consequentia. Quia dictae obligationis impletio satisfactio dicitur.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. xc, a. 2; et Quarto, d. xvi, q. i, a. 1, quod, cum recompensatio offensae quae fit per poenitentiam, fiat secundum arbitrium Dei, in quem peccatur, eo quod in tali recompensatione reintegratio amicitiae cum Deo quaeratur; oportet ut fiat secundum arbitrium ministri Dei. Talis autem recompensatio secundum arbitrium Dei, sive eius ministri, dicitur satisfactio. Ideo, ex hoc quod sacerdos obligat vi clavium poenitentem ad solutionem alicuius poenae, optime concluditur satisfactionem necessariam esse poenitenti et volenti offensam Dei recompensare.

  1. Probatur secundo. Ad spiritualem sanationem requiritur ut homo liberetur ab illa debilitatione naturalis boni quam per peccatum incurrit, ut superius dicebatur. Sed hoc fit per satisfactionem: dum videlicet homo a malis abstinet, et assuescit bonis; Deo spiritum subiiciendo per orationem; carnem vero domando per ieiunium, ut sit subiecta spiritui; et rebus exterioribus, per eleemosynarum largitionem, proximos sibi adiungendo, a quibus fuit separatus, scilicet separatione caritatis, per culpam. Ergo etc.

Advertendum quod Sanctus Thomas in iis verbis enumerat omnia opera satisfactoria posita a Magistro Sententiarum Quarto, d. xv, quae sunt eleemosyna, ieiunium, et oratio. Nam per eleemosynam aliquid nobis ex bonis fortunae subtrahimus; per ieiunium vero, aliquid ex bonis corporalibus; sed per orationem bona animi totaliter Deo submittimus. Et sic per huiusmodi opera satisfactoria sanatur debilitas illa naturalis boni, quae per peccatum contrahitur.

XIV. Ex praedictis infert Sanctus Thomas hoc corollarium: Non quilibet sacerdos quemlibet potest absolvere a peccato, sed eum tantum in quem accipit potestatem. Probatur. Quia minister Ecclesiae in usu clavium iudicium quoddam exercet: nulli autem iudicium committitur nisi in sibi subiectos.

Ad huius evidentiam, duo sunt attendenda. Primum est ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xix, q. 1, a. 3, quᵃ 1, quod duplex est potestas: scilicet potestas ordinis, et potestas iurisdictionis. Potestas ordinis dicitur potestas quae ordinem concomitatur: puta potestas conficiendi Corpus Christi, potestas ligandi atque solvendi in foro animae, et similia. Potestas autem iurisdictionis est qua aliquis alteri ius dicere potest, et eum ligare atque absolvere, in foro contentioso. Potestas ordinis aequaliter est in omnibus sacerdotibus, et, quantum est se, ad omnes et ad omnia peccata se extendit: quia videlicet in se sufficiens est omnem poenitentem ab omni peccato absolvere. Sed potestas iurisdictionis non est aequaliter in omnibus sacerdotibus: sed in Petro et successoribus eius est respectu omnium fidelium; in aliis vero est secundum limitationem eis a Pontifice mediate vel immediate datam; quia data est Petro in omnes iurisdictio indistincte, dum ei dictum est, Tibi dabo claves etc., et Pasce oves meas: aliis autem secundum Petri commissionem dividitur. Licet ergo potestas ordinis, quantum est de se, ad omnem absolvendum se extendat, usus tamen talis potestatis extendi non potest nisi in eum in quem sacerdos habet potestatem iurisdictionis, per quam is in quem usus clavium exercetur, efficitur subiectus absolventi. Ideo Papa omnem poenitentem a peccato potest absolvere: quia in omnem Christianum iurisdictionem habet: alius autem sacerdos illos dumtaxat potest absolvere qui suae iurisdictioni commissione Pontificis sunt subiecti. Et hoc quidem dedit hoc loco intelligere Sanctus Thomas dum dixit quod, quia minister Ecclesiae in usu clavium iudicium quoddam exercet, ideo non potest sacerdos absolvere nisi eum in quem accipit potestatem. In iis enim verbis vult, praeter potestatem ordinis, oportere esse in sacerdote absolvente potestatem etiam iurisdictionis in eum qui absolvi debet

Nec obstat quod poenitentia est sacramentum iudiciale voluntarium. Quia, licet sit voluntarium ex parte poenitentis, quantum ad hoc quod nullus eum invitum absolvere potest; non tamen voluntarium quantum ad hoc quod possit sibi quem voluerit confessorem eligere a quo absolvatur.

Non obstat etiam quod Papa absolvi potest ab eo cuius iurisdictioni non subditur. Quia Papa nullius curae est particulariter commissus: omnes autem alii sunt eius curae commissi, et eius quibus ipse voluerit. Ideo non est simile de Papa et de aliis hominibus.

  1. Secundo attendendum est quod ea quae hic dicuntur, sunt intelligenda extra casum necessitatis. Nam in necessitatis articulo, quando scilicet non adest copia proprii sacerdotis et quis tenetur confiteri, ut in casu mortis, a quolibet sacerdote absolvi potest, secundum Sanctum Thomam loco praeallegato. Et hoc dicit Sanctus Thomas in Quarto, d. xx, q. 1, a. 1, quª 2, ad 1, esse de voluntate Ecclesiae, quae acceptat ut quilibet sacerdos quemlibet in articulo mortis possit absolvere. Nec tamen propter hoc mutatur minister poenitentiae: sed solum ab Ecclesia aliquo modo habet ut usum iurisdictionis in quemlibet in tali casu exercere possit, quem usum extra hunc casum non habet.

Vide de hac materia plenius apud Capreolum, Quarto, d. xix.

XV. Ultimo loco, quia in praecedentibus dictum est poenitentiam et sacramentum esse, et habere partes enumeratas superius, ut completior habeatur hic huiusce rei notitia, primo videndum est, ex doctrina Sancti Thomae tam in Tertia Parte quam in IV Sent., quomodo poenitentia sit sacramentum; secundo, quomodo contritio, confessio et satisfactio eius partes sint.

Ad evidentiam primi, considerandum primo, quod poenitentia dupliciter sumitur: uno modo, ut est virtus; alio modo, ut est sacramentum. Primo modo, est habitus in voluntate existens quo quis dolet de peccato, cum emendationis proposito; cuius actus interior est contritio, exterior vero confessio et satisfactio. Secundo modo, est aliquod sensibile signum quod sanctitatem significat et efficit, primo ad remotionem actualis peccati ordinatum.

Considerandum secundo quod, cum in quolibet sacramento sint tria: scilicet id quod est sacramentum tantum: quod inquam est solummodo signum sanctitatis; id quod est res et sacramentum, idest primus effectus sacramenti, qui est res causata a sensibili signo, et significat ultimum sacramenti effectum; et id quod est res tantum, idest ultimus sacramenti effectus; in poenitentia, secundum Sanctum Thomam, sacramentum tantum est actus exterior tam per peccatorem poenitentem exercitus, quam per sacerdotem absolventem; res autem et sacramentum est poenitentia interior peccatoris; res tantum est remissio peccati.

XVI. Sed circa hoc difficile dubium occurrit. Non enim videtur posse poenitentia interior esse res et sacramentum, sive primus effectus poenitentiae.

Tum quia contritio, quae est interior poenitentia, ponitur pars sacramenti poenitentiae. Pars autem sacramenti non potest esse primus eius effectus: alias idem esset causa et effectus.

Tum quia poenitentia interior praecedit confessionem et absolutionem. Effectus autem suam causam non praecedit.

XVII. Ad hanc difficultatem tollendam, Capreolus in xxii dist. Quarti, sequens Petrum de Palude, ad hoc declinat quod in sacramento poenitentiae oportet, secundum mentem Sancti Thomae, praeter poenitentiam interiorem ponere aliquem ornatum in anima, qui sit primus effectus sacramenti, et dispositio ad gratiam per modum actus primi. Et hunc dicit esse id quod Sanctus Thomas gratiam sacramentalem vocat, id est, effectum proprium ad quem poenitentiae sacramentum est institutum, praeter effectum communem omnibus sacramentis, qui est gratia. Dicitque hunc ornatum prius natura effici et causari a sacramento poenitentiae quam interior poenitentia sit effectus sacramenti: immo quod forte habet aliquam causalitatem super ipsam quoad eius complementum. — Ad id autem quod inquit Sanctus Thomas poenitentiam interiorem esse rem et sacramentum: dicit quod non intelligitur hoc quantum ad essentiam, et productionem ac inceptionem ipsius, sed quantum ad aliquod sui complementum: puta quantum ad eius intensionem, aut formationem per gratiam et caritatem, aut quantum ad virtutem sanandi peccatum. Unde pro illa duratione quae praecedit absolutionem, non est res et sacramentum actu, sed tantum aptitudine.

  1. Sed haec opinio, quantum ad hoc quod oporteat ponere aliquem ornatum praeter interiorem poenitentiam, qui sit pars sacramenti poenitentiae, quodque talis ornatus sit gratia quam Sanctus Thomas sacramentalem vocat: non videtur mihi ad mentem Sancti Thomae esse. Quia, cum, ubi ex proposito et particulariter de ipsa poenitentia loquitur, dicat poenitentiam interiorem esse id quod est res et sacramentum, ut patet Tertia, q. lxxxiv, a. 1, ad 3; et Quarto, d. xxii, q. ii, a. 1, quª 2; de nulloque alio tanquam de re et sacramento huiusmodi mentionem faciat; non videtur mihi ab hac sententia discedendum propter aliqua communiter ab ipso dicta, quae huic sententiae adversari videntur. — Expresse autem eius menti repugnare videtur quod gratia sacramentalis sit talis ornatus qui est dispositio ad gratiam. Nam apud ipsum, ut patet Quarto, d. i, q. i, a. 4, quª 5, gratia sacramentalis ponitur, non dispositio ad gratiam, sed gratiae, secundum quod a sacramento causatur, effectus, sicut et dona et virtutes gratiae effectus sunt. — Non videtur quoque, etiam posito tali ornatu, quod ipse possit habere aliquam causalitatem super poenitentiam interiorem. Quia sacramentum, quantum ad omnem sui partem, oportet praecedere primum sacramenti effectum saltem natura: poenitentia autem interior aliquo modo est pars sacramenti poenitentiae, secundum etiam Capreolum. Ideo necesse est, ut natura talem ornatum praecedat.

  2. Non obstat autem praedictis, primo, quod Sanctus Thomas, Verit., q. xxvii, a. 7, inquit sacramenta pervenire ad proprios effectus, qui dicuntur gratiae sacramentales, ad quos sequitur infusio gratiae gratum facientis, vel eius augmentum. Dicitur enim quod duplex est proprius effectus sacramenti. Unus, qui est primus et immediatus; qui dicitur res et sacramentum, et dicitur in aliquibus character. Alius, qui inter ultimos sacramenti effectus computatur, ad quem scilicet sacramentum est primo institutum. Et uterque potest dici gratia sacramentalis: quia uterque habet habitudinem ad gratiam per sacramentum causatam. Sed differunt — primo, quia primus effectus est dispositio ad gratiam, et ipsam saltem ordine naturae antecedit. Secundus autem est effectus gratiae secundum quod per sacramentum causatur: est enim effectus quidam consequens gratiam causatam per sacramentum ad reparandum aliquem defectum qui ex peccato incidit; et vocatur quandoque a Sancto Thoma divinum auxilium ad consequendum sacramenti finem, qui scilicet est remotio alicuius defectus ex peccato derelicti. — Differunt secundo, quia primum effectum directe attingit sacramentum: secundum autem sacramentum non attingit directe, sicut nec gratiam, sed tantum dispositive. Omnia enim sacramenta ad gratiam disponunt: sed secundum quod sunt diversa sacramenta, diversimode ad ipsam disponunt; idest, secundum quod ex gratia alii et alii effectus contra defectus ex peccato incidentes proveniunt.

Dictum ergo Sancti Thomae intelligitur de gratia sacramentali primo modo: non autem secundo modo, ut videtur Capreolus intelligere. Sed illa gratia sacramentalis non distinguitur in sacramento poenitentiae a poenitentia interiori, secundum quod est effectus sacramenti: sic enim se habet poenitentia interior ad sacramentum poenitentiae, sicut character in aliis sacramentis habentibus characterem.

  1. Non obstat, secundo, quod Sanctus Thomas inquit, Quarto, d. xvii, q. i, a. 3, quª 2, ad 3, *adultos posse per baptismum gratiam suscipere in dormiendo, propter habitualem dispositionem ex motu liberi arbitrii praecedente. Dicitur enim primo, quod hoc dictum non est ad propositum. Quia non loquimur hic de dispositione antecedente sacramentum, cuiusmodi est motus liberi arbitrii baptismi susceptionem praecedens: sed de dispositione ad gratiam per sacramentum producta, per cuius productionem dicitur sacramentum gratiam producere, quae in sacramento baptismi est character, non autem motus liberi arbitrii. — Dicitur secundo, quod illa habitualis dispositio ex actu liberi arbitrii praecedente, non est aliquid reale ex actu liberi arbitrii derelictum, sed dicit tantum quandam habitudinem rationis ad ipsum actum praecedentem. Ex hoc enim quod aliquis habuit talem actum in vigilia, est dispositus ad gratiam per baptismum suscipiendam in dormiendo.

  2. Non obstat, tertio, quod poenitentiae sacramentum in ficte accedente, recedente fictione habet effectum, secundum Sanctum Thomam. Hoc autem non videtur posse esse nisi aliquem effectum post se relinquat alium a motu liberi arbitrii. — Dicitur enim quod minor est falsa. Licet enim in baptismo, et aliis sacramentis in quibus character imprimitur, recedente fictione quis dicatur consequi effectum et fructum sacramenti aliquo modo virtute sacramenti, in quantum ex sacramento relinquitur character, qui, remoto impedimento, est talis effectus causa dispositiva; in sacramento tamen poenitentiae non dicitur quis fructum absolutionis, recedente fictione, consequi quia ex ipsa absolutione remaneat in ficto aliqua dispositio absoluta, in qua virtus poenitentiae salvetur; sed quia fictio in sacramento poenitentiae existens, quae imperfectum dolorem de peccato sive imperfectam dispositionem importat, tollitur per veram contritionem, quae est dispositio ad remissionem peccatorum, qui est fructus natus ex sacramento poenitentiae consequi; et in homine qui fictus accessit, remanet habitudo rationis ad sacramentum susceptum. Unde ex eo quod quis sacramento confessionis se subiicit, accedente vera contritione, consequitur, divina virtute agente, id ad quod sacramentum confessionis est ordinatum; et non tenetur amplius eadem peccata confiteri, sed tantum suam fictionem, quia prius verum suscepit sacramentum.

Potest etiam dici, et forte melius, quod, licet ex sacramento poenitentiae remanserit in ficto aliqua dispositio per quam, recedente fictione, sacramenti effectum consequitur; illa tamen dispositio non est aliquid ab interiori poenitentia distinctum, sed est ipsa poenitentia facta aliquo modo perfectior per exterioris poenitentiae susceptionem: licet tantam perfectionem non sit consecuta ut esset ad effectum ultimum poenitentiae sufficiens. Dicitur autem illa dispositio remanere, actuali etiam dolore transeunte, eo modo quo in voluntate dicitur manere aliquid propositum habitualiter, postquam actus transiit.

XVIII. Propterea, sustinendo quod per sacramentum poenitentiae non causetur in poenitente aliquid quod sit res et sacramentum, ab interiori poenitentia distinctum, solvendum est dubium superius motum.

Ad cuius dissolutionem, praemittendum est primo quod, cum sacramentum rem aliquam sensibilem importet, quae est signum et causa sanctificationis; et materia in sacramento poenitentiae non sit aliqua corporalis materia, sed actus poenitentis; contritio non habet quod sit pars materialis et integralis sacramenti poenitentiae nisi ut aliquo sensibili signo manifestatur; secundum enim quod est in mente, solum est pars poenitentiae interioris, non autem poenitentiae exterioris, quae est sacramentum.

  1. Praemittendum secundo quod, licet in aliquibus sacramentis sacramentum secundum quod est in proposito, sit causa tantum eius effectus qui dicitur res, sive ultimus effectus sacramenti, non autem causa eius quod dicitur res et sacramentum, nisi cum actu exhibetur, ut patet in baptismo, per quem non causatur character nisi cum actu exhibetur: in sacramento tamen poenitentiae, in quo non imprimitur aliqua indelebilis dispositio, et in quo ipsi actus humani sunt dispositio ad eius ultimum effectum, ipsum sacramentum non solum secundum quod actu exhibetur, sed etiam secundum quod est in proposito, effective id quod est res et sacramentum causat. Unde, cum sit causa effectiva gratiae instrumentaliter, ex eo quod causat id quod est res et sacramentum, quod est dispositio ad gratiam, sequitur quod etiam secundum quod est in proposito tantum, est causa totius sui effectus.

  2. Praemittendum tertio, quod differt poenitentiae sacramentum ab aliis sacramentis quantum ad materiam: quia, ut dicitur IV Sent., d. XXII, q. II, a. 1, quª 1, ad 2 et 3, id quod est materiale in aliis, habet virtutem aliquam gratiae causativam, et per consequens causativam dispositionis ad gratiam, quae est res et sacramentum; materiale autem in sacramento poenitentiae nullo modo est causativum gratiae efficienter, et consequenter neque eius quod est res et sacramentum; sed tantum id quod est formale in ipso, scilicet absolutio sacerdotis vi clavium facta. Et si aliquando inquit Sanctus Thomas ex vi actuum poenitentis causari peccatorum remissionem, ut ait Tertia, q. LXXXVI, a. 6, intelligitur non secundum se, sed ut ex ipsis et eo quod est formale fit unum. Ex eo enim quod actus poenitentis ordinem habent ad claves Ecclesiae, quae remissionem peccatorum efficiunt, possint dici et ipsi eam remissionem aliquo modo causare: inquantum videlicet forma eius cuius sunt materia, virtutem eius causativam habet. Unde Sanctus Thomas Verit. q. XXVIII, a. 8, ad 2, inquit quod contritio, si secundum se consideretur, non se habet ad gratiam nisi per modum dispositionis: sed si consideretur inquantum habet virtutem clavium in voto, sic sacramentaliter operatur in virtute sacramenti poenitentiae. Addit quoque quod ex hoc non habetur quod contritio sit causa efficiens remissionis culpae per se loquendo, sed virtus clavis.

  3. Praemittendum quarto, quod poenitentia interior dupliciter considerari potest, ut dicitur in IV Sent., art. allegato quª 2: Uno modo, ut est quidam actus virtutis, proveniens scilicet ab habitu poenitentiae, quae est virtus; alio modo, ut est actus operans ad sanationem peccati, quae est ultima res sacramenti poenitentiae. Primo modo, non consideratur ut aliquid ad poenitentiae sacramentum pertinens: sed bene secundo modo.

XIX. Istis praemissis, dicitur ad dubium primo, quod contritio et poenitentia interior est effectus sacramenti poenitentiae exterioris tanquam id quod est res et sacramentum, secundum quod habet efficaciam sanandi peccatum, non autem inquantum est actus virtutis. Hanc autem efficaciam sanandi intelligo non per modum efficientis, sed per modum dispositionis materialis. Quod patet quia Sanctus Thomas, in loco praeallegato, in secunda ratione in oppositum, vult quod idcirco poenitentia interior est res poenitentiae exterioris, quia immediate causat remissionem peccatorum, qui est poenitentiae exterioris ultima res. Et dat exemplum de charactere. Constat autem quod character non causat immediate ultimam rem sacramenti, secundum ipsum, per modum efficientis, sed tantum per modum dispositionis. Ideo etc.

Dicitur secundo, quod hanc efficaciam a poenitentia exteriori actu exhibita aliquando quidem habet simpliciter, sicut cum aliquis ad confessionem accedit non plene contritus: tunc enim, nisi quis ponat obicem, virtute clavium causatur plena contritio, quae est sufficiens dispositio ad sanationem peccati. Aliquando autem habet non simpliciter, sed secundum quandam ipsius intensionem, sicut cum quis plene contritus ad confessionem accedit: tunc enim, cum actu poenitentia exterior sive absolutio exhibetur, intenditur ipsa contritio, et fit perfectior dispositio ad sanationem peccati, propter quod augetur gratia, et fit perfectior sanatio.

  1. .Cum autem instatur, primo, quia contritio est pars poenitentiae. Idem autem non potest esse effectus et causa: — dicitur primo, quod contritio non est effectus sui ipsius, sed eius quod est formale in poenitentia exteriori, scilicet virtutis clavium et absolutionis: quia, ut dictum est, pars materialis huius sacramenti non est secundum se causa gratiae. Non est autem inconveniens, id quod est formale in hoc sacramento, esse causam alicuius partis materialis quantum ad aliquam eius perfectionem.

. Dicitur secundo quod, etiam si admittatur aliquo modo ex unione ad claves materiam huius sacramenti esse causam gratiae, non est inconveniens idem esse causam sui ipsius secundum diversa esse et secundum diversas rationes. Sic autem contritio causa sui ipsius dicetur esse. Nam ipsa secundum quod est aliquo sensibili signo manifestata, aut secundum quod est in proposito talis manifestationis, est causa sui ut habet esse interius, non quidem quantum ad sui essentiam, sed ut est sanativa peccati per modum dispositionis completae. Nam voluntas dolens de peccato, habens propositum confitendi et huiusmodi dolorem manifestandi sacerdoti per aliquod sensibile signum, perfectum dolorem habet, et sufficientem ad sanationem peccati: quod non esset nisi tali proposito esset coniuncta. Similiter hunc dolorem augent et perficiunt ipsa actualis confessio et alia signa sensibilia contritionis significativa, adiuncta sacerdotis absolutione.

  1. Cum etiam instatur quia contritio praecedit confessionem et absolutionem: - dicitur quod, licet aliquo modo possit praecedere confessionem, et absolutionem, non tamen ut est sanativa peccati: hanc enim virtutem non habet nisi confessio et absolutio, saltem in proposito et desiderio, habeatur. Unde si accipiatur contritio secundum quod est effectus poenitentiae exterioris in proposito existentis, sic non praecedit sacramentum poenitentiae, sed est posterior natura: cum virtutem sanandi peccatum ab illo proposito habeat. Si etiam accipiatur secundum quod est effectus poenitentiae secundum quod actu exterius exhibetur, sic etiam non praecedit ipsum sacramentum, sed ipsum naturaliter sequitur: cum ab eo illam virtutem habeat, aut simpliciter aut quantum ad eius intensionem. Unde poenitentia interior nullo modo praecedit poenitentiam exteriorem secundum quod est eius effectus.

XX. Ad evidentiam secundi, considerandum primo, quod poenitentia est quoddam totum essentiale, et quoddam totum integrale, quemadmodum homo. Inquantum enim est totum essentiale, partes eius sunt materia et forma: inquantum vero est totum integrale, partes eius sunt partes materiae. Pars ergo essentialis ipsius ex parte materiae se tenens, sunt actus poenitentis: pars vero se tenens ex parte formae, est absolutio sacerdotis potestatem clavium habentis. Sed partes integrales ipsius sunt contritio, confessio et satisfactio. Unde istae partes simul sumptae, comparatae ad totum sacramentum compositum ex materia et forma, possunt dici pars essentialis poenitentiae; comparatae autem ad ipsam totam materiam, possunt dici partes materiales eius et partes integrales: sicut partes corporis humani, comparatae ad totum compositum ex anima et corpore, sunt eius pars essentialis; comparatae vero ad solum corpus hominis, dicuntur partes eius materiales et integrales. Cum ergo contritio, confessio et satisfactio dicuntur partes poenitentiae sacramenti, intelligitur quod sunt partes eius materiales et integrales. Unde isti actus sunt quidem actus poenitentiae virtutis, non autem eius materia: poenitentiae autem quae est sacramentum, sunt materia et partes materiales.

Considerandum secundo quod, quia actus poenitentis, qui sunt materia poenitentiae, non sunt omnes simul, sed sibi invicem succedunt; poenitentia, inquantum est quoddam totum integrale, non est totum permanens, sed successivum. Ideo non oportet quod, posita una parte poenitentiae, ponantur omnes eius partes, licet ad existentiam cuiuslibet partis, dicatur aliquo modo ipsa poenitentia esse: nam in successivis, dicitur totum esse, quando aliqua eius pars est in actu.

Advertendum quod hoc sacramentum non est absolute de necessitate salutis: sed est necessarium, supposito peccato, contra quod est institutum.

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work