Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Postquam ostendit Sanctus Thomas quoniam Spiritus Sanctus et est Deus, et est persona subsistens a Patre et Filio realiter distincta; ut ab infidelibus huiusmodi veritas defendatur, quomodo hoc accipi debeat, ostendit 1. Et primo, praemittit quaedam necessaria ad propositum; secundo, declarat intentum 2.
I. Primum quod praemittit 3 est quod in omni intelligente oportet voluntatem inveniri. Probatur. Sicut res naturalis fit actu in esse naturali per propriam formam, ita intellectus fit in actu, inquantum est intelligens, per formam intellectualem. Sed res naturalis per propriam formam habet inclinationem in proprias operationes et in proprium finem, quem per eas consequitur: quia quale unumquodque est, talia operatur, et in sibi convenientia tendit. Ergo et in intelligente ex forma intelligibili sequitur inclinatio ad proprias operationes et proprium finem.
Hanc autem dicimus voluntatem : in nobis enim voluntas est principium operationum quae in nobis, idest nostra potestate sunt, quibus intellectus propter finem operatur: cum finis et bonum sit obiectum voluntatis. Ergo etc.
-
Attendendum primo, quod intellectus et est proprietas naturae intelligibilis tanquam accidentalis forma ipsam naturaliter concomitans; et est talis proprietas per quam natura intelligibilis intelligit. Ideo dupliciter potest dici fieri in actu: uno modo, inquantum est naturalis proprietas; alio modo, inquantum ad intelligendum ordinatur. Primo modo, fit in actu inquantum inhaeret naturae intelligibili: sicut et quaelibet alia forma accidentalis est in actu per hoc quod suo inhaeret subiecto. Secundo autem modo, fit in actu per hoc quod informatur specie rei intelligibilis. Ut ergo ostenderet Sanctus Thomas de quo modo actualitatis intellectus intelligebat, non dixit absolute quod fit in actu per formam intelligibilem, sed addidit, inquantum est intelligens, dans intelligere quod intendit de actualitate ipsius secundum quod constituitur in actu intelligendi.
-
Attendendum secundo quod, cum ad hoc dentur potentiae ut natura per illas tendat in propria obiecta; et obiectum voluntatis sit finis et bonum: pertinet ad voluntatem ut illarum operationum quibus natura intelligibilis tendit ad finem et bonum, sit principium. Quod ergo addit Sanctus Thomas, finis enim et bonum est obiectum voluntatis, ponitur tanquam ratio eius quod dictum est, voluntatem esse principium operationum quibus intellectus, idest natura intelligibilis, operatur propter finem. Si enim obiectum voluntatis est finis, oportet ut per ipsam voluntatem natura intelligibilis tendat ad finem: et sic, quod sit principium operationum quae a natura intelligibili ordinantur ad finem.
II. Sed circa rationem qua probatur in natura intelligibili esse voluntatem, ex conditione scilicet formae naturalis, dubitatur. Ex hac enim non videtur concludi quod voluntas sit in natura intelligibili tanquam potentia particularis ab intellectuali forma et intellectu distincta, quod videtur intendere Sanctus Thomas. Nam cum inclinatio consequens formam naturalem non sit aliqua forma a naturali forma distincta, sed sit ipsa forma cum habitudine ad finem; eodem modo dici poterit quod formam quidem intelligibilem sequitur inclinatio in bonum intelligentis et in eius propriam operationem, sed talis inclinatio non est aliquid distinctum a forma ipsa intelligibili. Et sic non sequitur in natura intelligibili esse voluntatem tanquam potentiam per se ab aliis distinctam.
- Ad huius evidentiam, considerandum est primo, quod per illam comparationem non intendit Sanctus Thomas omnimodam ponere similitudinem inter inclinationem consequentem formam naturalem, et inclinationem consequentem formam intelligibilem, sed intendit secundum quandam proportionalitatem arguere: quod scilicet, sicut ad formam naturalem sequitur inclinatio in proprias operationes et proprium finem suo modo, ita secundum modum convenientem naturae intelligibili, ad formam intelligibilem sequitur inclinatio in proprias operationes et proprium finem intelligentiae.
Considerandum secundo, ex doctrina tradita Verit., q. XXII, a. 3, quod proprius modus animatorum est ut ad ea opera quae sunt ipsorum propria, speciales potentiae deputentur, in quo ab inanimatis differunt. Ideo, ubi invenitur aliqua operatio quae secundum aliquem modum est propria animatorum, licet et inanimatis aliquo modo conveniat, oportet specialem potentiam illi adaptare: sicut, quia moveri localiter a seipso est animalium proprium, ad motum localem animalium datur specialis potentia, quae vis motiva dicitur. Appetere autem speciali modo convenit animalibus, inquantum invenitur in eis appetitus et movens appetitum: bonum enim apprehensum, et per consequens existens in appetente, movet appetitum 4. Ideo specialis potentia quae dicitur appetitus, ad hunc actum ordinatur. In natura vero intellectuali est adhuc altior modus: quia non solum est in ipsa appetitus et movens appetitum, scilicet bonum apprehensum per intellectum, sed etiam ipse actus appetendi est liber, inquantum in potestate appetentis est appetere bonum apprehensum per intellectum, et non appetere. Ideo oportet et appetitum naturae intelligibilis, qui voluntas dicitur, specialem potentiam esse ab aliis distinctam.
- Ratio ergo Sancti Thomae efficax est: quia sufficit ipsi probare quod in natura intelligibili sit inclinatio in propriam operationem et in bonum eius suo modo. Constat enim quod proprius modus ipsius est ut inclinatio, si in natura intelligibili invenitur formam consequens intellectam, habeat specialem potentiam ab aliis distinctam, sicut et particulari modo sibi actus convenit appetendi.
III. Secundum quod praemittit Sanctus Thomas 5 est quod omnium actuum voluntatis amor est principium et communis radix. Probatur dupliciter. Primo ratione, sic. Ex hoc oritur inclinatio naturalis, quod res naturalis habet affinitatem et convenientiam secundum formam, quae est inclinationis principium, cum eo ad quod movetur: ut patet in gravi. Ergo et omnis inclinatio voluntatis hinc oritur quod per formam intelligibilem aliquid apprehenditur ut conveniens vel afficiens. Affici autem ad aliquid, inquantum huiusmodi, est amare ipsum. Ergo etc.
Secundo probatur inductive: quia videlicet ex hoc quod aliquid amamus, desideramus illud si absit, gaudemus cum adest, tristamur cum ab eo impedimur, et odimus quae nos ab ipso impediunt, et irascimur contra ea.
- Ad evidentiam rationis, considerandum est ex doctrina Sancti Thomae Iª IIᵃᵉ, q. XXV, a. 2; q. XXVI, a. 1; et q. XXVIII, a. 1, quod amor nihil aliud est quam aptitudo, sive proportio et complacentia appetitus ad bonum: dicitur enim quis bonum aliquid amare inquantum illi afficitur, et in eo complacet tanquam in aliquo sibi convenienti et proportionato. Ideo volens Sanctus Thomas ostendere amorem esse communem radicem omnium actuum voluntatis, assumit quod omnis inclinatio voluntatis hinc oritur quod aliquid apprehenditur ut conveniens et afficiens, idest, ut perfectivum appetentis, et ipsum ad se trahens. Vult enim habere quod ex hac apprehensione prima inclinatio voluntatis est complacentia in tali bono et affectio ad illud, in quo ratio amoris consistit. Et ideo, sicut illa apprehensio est origo simpliciter omnium actuum voluntatis, ita amor, qui est primus actus voluntatis illam apprehensionem concomitans, est inter omnes actus voluntatis primus, et omnium aliorum actuum principium et origo.
IV. Tertium quod praemittit Sanctus Thomas est quod id quod amatur est et in intellectu amantis et in voluntate, sed diversimode: quia in intellectu est secundum similitudinem suae speciei, sicut ignis genitus in igne generante; in voluntate autem amantis sicut terminus motus in principio motivo, per convenientiam et proportionem quam habet ad ipsum, sicut locus sursum est quodammodo in gravi.
Advertendum quod, sicut res intellecta dicitur esse in intelligente per similitudinem suae formae, non quia ipsa res secundum suum esse naturale informet intellectum, sed quia in intellectu est forma quaedam intelligibilis quae est rei intellectae similitudo, ita quod rem intellectam esse in intellectu nihil aliud est quam in intellectu esse ipsius similitudinem; ita rem amatam esse in amante sicut terminus motus est in principio motivo per convenientiam et proportionem, non est rem amatam inhaerere amanti secundum suam essentiam aut secundum suam similitudinem, sed in amante esse aliquam complacentiam et proportionem atque affectionem, per quam in ipsam inclinetur rem amatam; per talem enim connaturalitatem et affectionem sive complacentiam, quae est amor, amans est quodammodo res amata; sicut una res quae est alteri proportionata, et est principium motivum in illam, est quodammodo ipsa. Dicitur autem amatum esse in amantis voluntate sicut in principio motivo, quia in voluntate existens causat desiderium rei amatae, si est absens; et est causa et principium omnis alterius motus quo in rem amatam amans movetur. — De hoc etiam habes a Sancto Thoma Iª IIᵃᵉ, q. XXVIII, a. 2.
Hinc patet error Aureoli, apud Capreolum in Primum, d. x 6, putantis amatum non posse esse in amante nisi sit in ipso per essentiam aut per similitudinem. Dicitur enim quod est alius modus, scilicet per affectionem et complacentiam, aut per quandam habitualem inclinationem ex frequentatione actus amandi in voluntate derelictam.
V. Ex istis Sanctus Thomas, ut propositum ostendat 7, infert primo, quod In Deo est voluntas, cum sit intelligens: non quidem quod sit aliquid superadditum essentiae, sed est ipsa Dei substantia, sicut et intellectus. Et cum etiam intellectus Dei sit eius substantia, sequitur quod una res sint in Deo intellectus et voluntas.
Advertendum quod in absolutis quidem valet ista consequentia, Hoc est divina substantia. Et illud est divina substantia. Ergo hoc et illud sunt una res: quia, cum unum nihil aliud sit quam substantia divina, et similiter aliud, non apparet in illis per quid habeant realiter distingui. Sed in iis quae relative opponuntur, non tenet talis consequentia, propter ipsam relativam oppositionem, quae realem distinctionem exigit inter ea quae relative opponuntur. Non enim valet, Pater est Dei essentia. Et Filius est Dei essentia. Ergo Pater et Filius sunt una res: quia, licet sint divina essentia, habent tamen oppositas relationes, quarum una non est alia, licet et ipsae a divina essentia non distinguantur. Quamvis et haec possint una res dici, si nomen rei pro absoluto sumatur. Sed de iis inferius erit latior sermo.
- Infert secundo, quod In Deo est amor. Quia voluntas in Deo est secundum actum, non autem secundum potentiam vel habitum; idest, semper est in actu volendi: cum operatio Dei sit eius essentia, et eius essentia sit eius voluntas. Omnis autem actus voluntatis in amore radicatur.
Infert tertio, quod Necesse est ut Deus sit in sua voluntate sicut amatum in amante. Quia, cum proprium obiectum divinae voluntatis sit eius bonitas, necesse est quod Deus seipsum et suam bonitatem primo et principaliter amet. Ostensum est autem quod amatum necesse est aliqualiter esse in voluntate amantis.
Infert quarto, quod Deus, secundum quod consideratur ut in sua voluntate existens, est vere et substantialiter Deus. Probatur. Amatum est in amante secundum quod amatur. Amare quoddam velle est: quia videlicet amare est velle bonum. Velle Dei est eius esse: sicut et eius voluntas. Ergo esse Dei in voluntate non est esse accidentale, ut in nobis, sed essentiale. Ergo etc.
Advertendum quod Deum, secundum quod est in sua voluntate, esse vere et substantialiter Deum, nihil aliud est quam amorem quo Deus seipsum amat, esse substantialiter Deum. Dictum est enim superius 8 quod amatum esse in voluntate amantis nihil aliud est quam in voluntate esse affectionem et complacentiam, sive amorem, ad ipsum. Et ideo, si esse amoris Dei, quod est velle divinum, per quod producitur, — sicut esse Verbi est intelligi, et consequenter intelligere, ut superius 9 est dictum — est idem quod divinum esse, sequitur Deum, secundum quod est in sua voluntate, esse et substantialiter Deum.
- Infert quinto, quod Amor quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, et a Verbo Dei, et a Deo cuius est Verbum, procedit. Probatur. Quia amatum esse in voluntate amantis ordinem quendam habet et ad conceptionem qua ab intellectu concipitur, quia non amaretur nisi aliquo modo cognosceretur; et ad ipsam rem cuius intellectualis conceptio dicitur verbum, quia non solum amati cognitio amatur, sed etiam ipsum secundum quod in se bonum est.
Advertendum quod Sanctus Thomas, brevitati studens, ex hoc quod amatum habet quendam ordinem ad conceptionem intellectus, statim concludit ipsum a verbo Dei procedere: cum tamen in illa consequentia multa implicentur. Supponit enim in divinis non esse alium ordinem realem quam ordinem originis: unde, si amatum habet ordinem ad conceptionem intellectus, oportet illum esse ordinem originis. Constat autem illum non esse ordinem quo conceptio procedat ab amore: cum amor conceptionem intellectus praesupponat. Ideo, si est ordo inter illa, necesse est ut amoris ad verbum et ad conceptionem intellectus sit ordo tanquam id a quo originatur et procedit.
Attendendum quoque quod ex hac ratione Sancti Thomae non potest haberi quod bonum intellectum sit in nobis causa formalis effectiva volitionis, ut quidam Thomistarum voluerunt, sicut verbum in divinis est productivum amoris. Quia quod hoc sit in divinis, est quia non potest ibi esse alius ordo realis quam ordo originis per modum efficientis, secundum quod una persona ab alia procedit: et ideo, cum amor ad verbum realem ordinem habeat, necesse est ut in divinis ille ordo sit talis ordo originis. Hoc autem non est naturaliter scitum, sed creditum. In nobis autem potest esse ordo causae finalis et formalis; et ille invenitur inter verbum intellectus nostri et amorem, ut in superioribus 10 est ostensum; non autem ordo originis effective, quia verbum nostri intellectus habet, ex imperfecta sui activitate, quod solum sit causa amoris, quantum ad eius specificationem, formaliter tantum, non autem quantum ad exercitium elicitive. Unde ordo qui in nobis est unius rationis, in divinis alterius rationis est.
VI. Infert sexto, quod Deus procedens per modum amoris non procedit ut genitus, et consequenter Filius dici non potest. Probatur. Quia amatum non est in amante secundum similitudinem speciei. Omne autem quod procedit ab altero per modum geniti, procedit secundum similitudinem speciei a generante.
Ad huius evidentiam, considerandum est quod amorem ad tria possumus comparare: scilicet ad rem amatam, a qua aliquo modo causatur, scilicet per modum finis et formae specificantis, ut superius 11 est ostensum; ad ipsam voluntatem praecise sumptam; et ad utrumque simul tanquam ad totalem causam, inquantum res amata, ut cognita, est voluntati ratio agendi per modum specificantis actum. Ad nullum autem istorum comparatus amor procedit in ratione similitudinis secundum eandem rationem speciei. Si enim comparemus amorem ad ipsam solam voluntatem: sic constat quod non sunt similia secundum rationem speciei amor productus et voluntas. Si etiam comparemus ad rem amatam: sic non procedit secundum rationem similitudinis; quia amor productus non est similitudo rei amatae, sed affectio et impulsus in ipsam. Si denique comparemus ad utrumque simul tanquam ad completam causam, sic etiam manifestum est quod non procedit secundum rationem similitudinis: cum non sit similitudo formae quae est ratio agendi, ut dictum est; dicitur enim proprie aliquid produci simile agenti quando assimilatur agenti secundum formam quae est sibi ratio agendi. Quia autem propria comparatio effectus ad suam causam est comparatio ad ipsam totalem causam; et secundum talem comparationem quod procedit per modum amoris, non procedit secundum rationem similitudinis, idest, tanquam simile producenti: ideo absolute inquit Sanctus Thomas huiusmodi productionem non esse secundum rationem similitudinis, quia non producitur amor similis rei amatae, quae, inquam, secundum quod est cognita, est voluntati ratio amandi.
- Si autem arguatur, quia omne agens, praesertim naturale, producit sibi simile secundum formam per quam agit: — dicitur primo, quod duplex est similitudo: una, secundum convenientiam in forma; alia secundum proportionem. Prima similitudo non requiritur inter omne agens et suum effectum. Sed bene requiritur secunda, quae in hoc consistit ut agens habeat virtutem proportionatam ad talem effectum producendum; sicut est similitudo inter virtutem motivam et motum sive ubi. Et hoc modo conceditur esse similitudinem inter voluntatem et amorem. Sed haec ad rationem generationis non sufficit.
Dicitur secundo quod, licet omne agens aliquo modo ageret sibi simile, non tamen oportet ut omne agat sibi simile secundum eandem rationem speciei, quod ad rationem verae generationis requiritur, et de qua intendit Sanctus Thomas cum inquit amorem non procedere in ratione similitudinis. Patet enim in productionibus aequivocis, puta cum aliquid a sole producitur in iis inferioribus, non esse similitudinem secundum eandem rationem speciei inter producens et productum.
-
Ex iis patet processionem per modum amoris a processione verbi differre. Quia in processione verbi, ipsum verbum non solum est simile rei intellectae, cum sit eius similitudo expressa et eiusdem rationis cum ipsa; sed est etiam simile totali agenti, scilicet aggregato ex intellectu et specie intelligibili, quae est sibi ratio agendi tanquam forma intellectionis elicitiva. Et ideo non est mirum quod processio secundum intellectum habeat rationem generationis, ad quam pertinet ut producatur aliquid simile generanti: non autem processio secundum voluntatem.
-
Advertendum autem quod hic loquitur Sanctus Thomas absolute de processione amoris inquantum huiusmodi, non autem de tali processione in determinata natura. Quia in natura divina quod procedit ut amor, est simile producenti: sed hoc non convenit sibi inquantum est amoris processio absolute, sed inquantum est processio amoris divini; oportet enim in divinis omne procedens esse consubstantiale producenti, et eiusdem naturae cum ipso.
VII. Infert septimo, quod Convenit Deo per modum amoris procedenti ut spiritus dicatur, eius spiratione quasi quadam aspiratione existente12. Probatur. Quia amatum est in amante ut inclinans et quodammodo impellens amantem in rem ipsam amatam. Impulsus autem rei viventis ab interiori ad spiritum pertinet. — Confirmatur auctoritate Apostoli, ad Rom. viii, et II Cor. v, spiritui et amori impulsum quemdam attribuentis.
Adverte quod addit Sanctus Thomas procedens per modum amoris spiritum dici, eius spiratione quasi quadam aspiratione existente: idest, existente quasi quadam vitali motione et impulsione, sive quadam attractione aut emissione aeris. quia, ut dicitur inferius, cap. xxiii13, nomen spiritus a respiratione animalium sumptum est, in qua aer cum quodam motu infertur et emittitur.
Infert ultimo, quod Convenienter Deus per modum amoris procedens dicitur Spiritus Sanctus. Probatur. Quia omnis intelligibilis motus a termino denominatur. Amor autem praedictus est quo Deus amatur. (Supple) Ergo a Deo denominatur. Ergo convenienter dicitur Spiritus Sanctus: quia, (supple) cum Deus sit sanctus, ea quae Deo dicata sunt, sancta dici consueverunt. Idest haec denominatio, ut sancta dicantur, illis rebus attribuitur quae in Deum ordinantur et illi sunt dicata.
VIII. Advertendum quod Sanctus Thomas ex dictis relinquit tanquam manifestum id quod intendebat declarare, scilicet quod Spiritus Sanctus sit Deus, et sit personaliter distinctus a Patre et Filio. Ex hoc enim processu constat quod idem est Spiritus Sanctus quod Amor divinus. Ostensum est autem quod divinus Amor est vere et substantialiter Deus; et quod procedit a Verbo Dei, et a Deo, cuius est Verbum, idest a Patre et Filio; et per consequens quod ab ipsis personaliter distinguitur. Ideo relinquitur Spiritum Sanctum et vere Deum esse, et a Patre et Filio esse personaliter distinctum.
IX. Sed remanet dubium. Videtur enim velle Sanctus Thomas ex hoc processu quod Spiritus Sanctus sit ipse actus amoris, quae videtur esse opinio Scoti in vi et x distinctione Primi14; immo etiam ipsius Divi Thomae I Sent., d. xxxii, q. I, a. 1; non autem quod sit aliquid per actum voluntatis productum. Quia hic videtur semper loqui de amore prout est actus voluntatis: praesertim cum probat Deum esse vere et substantialiter Deum secundum quod consideratur ut in sua voluntate existens, quia amare est quoddam velle, et velle Dei est eius esse, etc.15 Hoc autem videtur repugnare ei quod dicitur Prima, q. xxxvii, a. 1, ubi inquit Sanctus Thomas quod, sicut ex hoc quod aliquis rem aliquam intelligit, provenit quaedam intellectualis conceptio rei intellectae, quae dicitur verbum; ita ex hoc quod aliquis rem aliquam amat, provenit quaedam impressio rei amatae in affectu amantis; et hanc impressionem vocat Spiritum Sanctum.
-
Respondetur quod Spiritus Sanctus est profecto aliquid per actum productum, ut manifeste patet loco allegato16. Et hoc etiam sentit Sanctus Thomas hoc loco17, cum inquit amorem quo Deus est in voluntate divina ut amatum in amante, a Verbo, et a Deo cuius est Verbum, procedere; et cum inquit hunc amorem esse quo Deus amatur18; nomine enim amoris intelligit non ipsum actum amoris, sed id quod per talem actum amoris producitur. Quia enim ea quae ad voluntatem pertinent, non ita habent propria nomina sicut ea quae pertinent ad intellectum, ideo quandoque uno nomine utimur ad significandum tam id quod per actum amandi producitur, quam ipsum amandi actum. Propter quod quandoque dicit Sanctus Thomas quod Spiritus Sanctus est ipse actus amoris, ut patet I Sent.19, intendens quod est aliquid actu amoris productum, sed nomine ipsius actus significatum.
-
Quod autem adducitur particulariter ex verbis Sancti Thomae, non obstat. Quia non vult per illa verba quod Deus, ut existens in voluntate, sit formaliter ipsum amare et ipsum velle divinum: sed vult arguere sicut in superioribus20 de Verbo divino arguebatur quod erat Deus, quia suum esse est ipsum intelligi, quod est idem secundum rem quod intelligere divinum, intelligere autem Dei est suum esse. Vult ergo sic Sanctus Thomas arguere. Amatum est in amante secundum quod amatur: idest, per affectionem actu amandi productam qua amans in amatum inclinatur et quodammodo impellitur. Sed esse ipsius affectionis est amari, idest actus amoris passivae productionis modo significatus, et ipsum amari est actus ipse qui dicitur amare ex parte voluntatis, et amari ex parte affectionis productae. Ergo esse amati, secundum quod est in amante, est ipsum amare. — Tunc ultra. Ipsum amare est velle. Ergo esse illius affectionis secundum quam est in voluntate, est velle. Sed velle Dei est eius esse. Ergo esse illius affectionis secundum quam Deus est in voluntate, est esse Dei: quod est esse substantiale, non autem esse accidentale, ut in nobis accidit. Ergo ipsa affectio, sive amor productus, secundum quem dicitur Deus esse in voluntate, est vere et substantialiter Deus: quia esse divinum non convenit nisi ei quod vere est Deus.
X. Sed huic determinationi videntur obstare verba Sancti Thomae Verit., q. iv, a. 2, ad 7. Ponit enim ibi differentiam inter intellectum et voluntatem, quia intellectus habet aliquid in se procedens per modum operationis, et aliquid per modum operati; voluntas autem non habet aliquid in se procedens per modum operati, sed tantum per modum operationis. Et sic videtur quod Spiritus Sanctus, qui per voluntatem producitur, non sit aliquid procedens per actum voluntatis, sed ipsa voluntatis operatio.
-
Ad hoc respondetur primo, quod non vult excludere Sanctus Thomas ibidem omne operatum aut productum ab actu voluntatis, sed tantum productum quod sit similitudo rei volitae. Differunt enim intellectus et voluntas, quia intellectus per suum actum producit in seipso rei intellectae similitudinem, conceptio enim intellectus est similitudo expressa rei intellectae: voluntas autem non producit in se per actum amandi similitudinem rei amatae, licet producat quandam formam per quam in rem amatam inclinatur, sicut grave per gravitatem ad locum deorsum inclinatur. Et ista responsio haberi potest et ex iis quae hoc loco dicuntur; et ex iis quae habentur Verit., q. x, a. 9, ad 721.
-
Secundo responderi potest quod, quia ea quae ad voluntatem pertinent, non sunt ita nota, nec habent ita propria nomina sicut ea quae pertinent ad intellectum; ideo personae per modum voluntatis productae non ita assignatur proprium nomen quod personaliter tantum dicatur, et quod sit proprium nomen rei productae per actum voluntatis, sicut hoc nomen, Verbum, assignatur ei quod per actum intellectus ad intra producitur, sed nomine ipsius operationis, scilicet nomine Amoris, significatur. Ex quo sequitur quod terminus per actum voluntatis productus non significatur per modum termini, sed per modum operationis: cum amor per prius significet operationem quam terminum operationis. Ex hoc etiam optime sequitur ut nomen amoris et essentialiter accipi possit, si accipiatur ut nomen operationis absolute; et personaliter, si accipiatur ut nomen personae. Cum ergo inquit Sanctus Thomas voluntatem non habere aliquid in se procedens per modum operati, intelligitur quoad modum significandi et quoad nominis proprietatem. Sensus enim est quod in voluntate non est aliquid quod habeat proprium et distinctum nomen significans per modum operati: sed id quod vere est operatum, habet nomen significans ipsum per modum operationis, scilicet nomen Amoris.
Haec responsio manifeste haberi potest ex iis quae dicit Sanctus Thomas Prima, q. xxxvii, a. 122. Prima tamen responsio est melior. Quia rationem huius differentiae quae adducitur in auctoritate adducta23 inter intellectum et voluntatem, assignat Sanctus Thomas, eo quod operatio voluntatis terminatur ad res, in quibus est bonum et malum; operatio autem intellectus terminatur in mente, in qua est verum et falsum; nullam autem ibi mentionem facit de proprietate nominationis.
- Sed tamen nec illa responsio sufficere videtur ad intentionem Sancti Thomae. Nam in illa responsione ponit quod amor non dicitur personaliter, sed bene Verbum, quia in voluntate non est processio nisi per modum operationis, non autem per modum operati, in intellectu autem est processio per modum operati. Per hoc autem quod non procedat in voluntate aliquid per modum similis, non tollitur quin amor dici possit personaliter, dummodo aliquid producatur in voluntate per modum operati.
Propter quod potest tertio responderi, addendo ad responsionem quod in voluntate non est aliquid productum per modum operati, quod scilicet sit obiectum voluntatis per modum voliti, sed bene in intellectu aliquod operatum producitur quod est intellectus obiectum. Per ipsum enim actum intelligendi producitur intrinsece obiectum intellectus in esse actuali intelligibili: non autem per actum voluntatis producitur volitum in esse actuali voliti in ipsa voluntate. Cum hoc autem stat quod in voluntate producatur aliqua impressio et inclinatio voluntatis in rem volitam.
Patet autem hanc esse mentem Sancti Thomae ibidem24, tum ex diversa comparatione intellectus ad rem intellectam, et voluntatis ad rem volitam, quam ibi ponit; tum ex applicatione responsionis ad argumentum. Ex hoc enim quod obiectum intellectus secundum esse quoddam intelligibile manifeste producitur in intellectu nostro, ideo proprium nomen producti et operati in intellectu habemus, nomen scilicet verbi, et ex hoc habet nomen Verbi quod dicatur personaliter. Quia vero volitum non producitur in voluntate per actum voluntatis, ideo nullum nomen obiecti producti in voluntate habemus quod habeat in divinis, quantum est ex se, personaliter dici. Et quia etiam non ita manifeste apparet aliquid aliud per actum voluntatis in voluntate produci, licet aliquid producatur, nullum nomen proprium habemus ad significandum aliquid tale productum quod personaliter dicatur in divinis. Et ideo amoris nomen, quod apud nos secundum communem usum est nomen operationis, non autem operati, non ita habet quod personaliter dicatur sicut nomen Verbi: licet secundum quandam accommodationem etiam personaliter dicatur.