Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.


Prooemium

Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis

Caput II: Quod filius Dei sit Deus

Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio

Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio

Caput V: De opinione Arii circa filium Dei

Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei

Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat

Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii

Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam

Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis

Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia

Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis

Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam

Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis

Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam

Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus

Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona

Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur

Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae

Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur

Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum

Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti

Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio

Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum

Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus

Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae

Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem

Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem

Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem

Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi

Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi

Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam

Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem

Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis

Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo

Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo

Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi

Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi

Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis

Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei

Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei

Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta

Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus

Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine

Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto

Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem

Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam

Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum

Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros

Caput L: Obiectiones contra peccatum originale

Caput LI: Solutio obiectionum positarum

Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari

Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari

Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis

Caput LV: De necessitate sacramentorum

Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis

Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis

Caput LVIII: De Baptismo

Caput LIX: De confirmatione

Caput LX: De Eucharistia

Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae

Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi

Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci

Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium

Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis

Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis

Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae

Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum

Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt

Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam

Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius

Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis

Caput LXXIII: De sacramento ordinis

Caput LXXIV: De distinctione ordinum

Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus

Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt

Caput LXXVII: De sacramento matrimonii

Postquam determinavit Sanctus Thomas de Ordinis sacramento, ultimo loco de sacramento Matrimonii determinat. Et ponit quinque conclusiones.

Quarum prima est: Oportet in populo fideli generationem esse. Probatur. Oportet populum fidelium perpetuari usque ad finem mundi. Ergo etc. - Probatur consequentia. Quia, quamvis per sacramenta homines ad gratiam restaurentur, non tamen mox restaurantur ad immortalitatem. Quaecunque autem corruptibilia sunt, perpetuari non possunt nisi per generationem.

II. Secunda conclusio est: Matrimonium, secundum quod consistit in coniunctione maris et feminae, intendentium prolem ad cultum Dei generare et educare, est Ecclesiae sacramentum.

Ad huius evidentiam notat Sanctus Thomas quod, cum generatio humana ordinetur ad perpetuitatem speciei; ad perpetuitatem alicuius boni politici, puta populi in aliqua civitate; atque ad perpetuitatem Ecclesiae, quae in fidelium collectione consistit: oportet ut huiusmodi generatio a diversis dirigatur, quia, quando aliquid ad diversos fines ordinatur, indiget diversis dirigentibus in finem, cum finis proportionetur agenti. Unde quantum ad primum, oportet ut dirigatur a natura in hunc finem inclinante, et sic dicitur naturae officium. Quantum ad secundum, subiacet ordinationi civilis legis. Quantum vero ad tertium, oportet ut regimini subiaceat ecclesiastico.

Isto supposito, arguitur sic. Ea quae populo per ministros Ecclesiae dispensantur, sacramenta dicuntur. Matrimonium est huiusmodi: quia quaedam benedictio nubentibus per ministros Ecclesiae exhibetur. Ergo etc.

  1. Circa hanc rationem, advertendum primo, quod propositio haec, Ea quae populo per ministros Ecclesiae dispensantur, sacramenta dicuntur, indiget limitatione. Intelligitur enim de iis quae in remedium alicuius spiritualis defectus sunt instituta: quemadmodum matrimonium ad reprimendum concupiscentiam est ordinatum. Unde Sanctus Thomas Quarto, d. xxxviii, q. 1, a. 5, ad 2, inquit quod consecratio virginum, inunctio regum, et huiusmodi, non sunt sacramenta, licet in ipsis gratia detur, quia non sunt instituta ad curationem morbi peccati, sicut alia sacramenta.

  2. Advertendum secundo, quod matrimonium dicitur per ministros Ecclesiae dispensari, non quidem quantum ad aliquid quod sit de essentia sacramenti: sed quantum ad aliquid accidentale, quod est completivum eius et perfectivum, ut est nubentium benedictio. Nullus enim actus ministri Ecclesiae est de eius essentia, sed tantum actus contrahentium, secundum Sanctum Thomam: nam verba exprimentia consensum sunt matrimonii forma, alii autem actus contrahentium sunt materia. Unde et Sanctus Thomas adducit pro signo dispensationis huiusmodi, quod quaedam benedictio nubentibus per ministros Ecclesiae exhibetur. Aliquid enim indigere ministro, aut ex necessitate aut quantum ad solemnitatem, est signum quod sit Ecclesiae sacramentum, si ad aliquod remedium spirituale causandum exhibeatur.

III. Tertia conclusio est: In hoc sacramento per coniunctionem maris et feminae coniunctio Christi et Ecclesiae figuratur: sicut et in aliis sacramentis per ea quae exterius aguntur, spirituale aliquid significatur. Probatur per illud Apostoli, Ephes. v, Sacramentum hoc etc.

Advertendum quod, sicut in aliis sacramentis sunt tria, scilicet sacramentum tantum, res et sacramentum, et res tantum, ita etiam est in matrimonio. Nam secundum Sanctum Thomam, Quarto, d. xxvi, q. II, a. 1, sacramentum tantum sunt actus exterius apparentes, qui, ut sunt sacramentum, rem interiorem per ipsos causatam, ut sanctificat contrahentes, et unionem Christi et Ecclesiae, ex divina institutione repraesentant. Res et sacramentum est obligatio quae innascitur viri ad mulierem ex huiusmodi actibus consensum interiorem exprimentibus: sive est quaedam spiritualis coniunctio et unio contrahentium, ex mutuo consensu, et ex exterioribus actibus consensum exprimentibus, causata; quae quidem videtur esse potestas quaedam quam in se invicem coniuges accipiunt, cum reali relatione unius ad alterum; sicut et unio in aliis dicit aliquod absolutum in quo res uniuntur, et relationem super illo absoluto fundatam. Res autem est effectus ad quem hoc sacramentum est institutum: scilicet repressio concupiscentiae per gratiam adiutricem; et unio Christi et Ecclesiae.

  1. Advertendum etiam, ex doctrina Sancti Thomae loco praeallegato, quod, cum duplex sit res in hoc sacramento, una, scilicet repressio concupiscentiae per gratiam, est significata et contenta aliquo modo virtualiter in ipso, tanquam quae instrumentaliter et dispositive causatur. Alia vero, scilicet coniunctio Christi et Ecclesiae, est significata tantum, non autem contenta.

IV. Quarta conclusio est: Credendum est quod nubentibus per hoc sacramentum gratia conferatur, per quam contrahentes ad unionem Christi et Ecclesiae pertineant. Probatur. Tum quia sacramenta efficiunt quod figurant. Tum quia hoc ipsis maxime necessarium est, ut sic carnalibus et terrenis intendant quod a Christo et Ecclesia non disiungantur.

Advertendum quod unio Christi et Ecclesiae dupliciter considerari potest. Uno modo, absolute et in communi: et sic sacramentum matrimonii ipsam non efficit, sed tantum significat. Propterea dicit Sanctus Thomas in Quarto, quod est res non contenta, neque causata. — Alio modo, ut determinatur ad istos pertinentes ad Ecclesiam et Christo unitos. Et sic hanc unionem efficit matrimonium dispositive et instrumentaliter, causando gratiam, per quam quis complete ad Ecclesiam pertinet, et Christo per caritatem unitur. Et ad hunc sensum intelligitur hic quod hanc unionem matrimonium efficit.

V. Circa autem hanc conclusionem dubium occurrit ex Durando, apud Capreolum, Quarto, d. xxvi. Videtur enim quod matrimonium gratiam non conferat. Tum quia videtur deiicere a perfectiori statu: scilicet a statu continentiae, qui est perfectior statu coniugali, secundum Apostolum, I Cor. vii.

Tum quia canonistae videntur hoc tenere: hac scilicet ratione, quia in matrimonio pretia interveniunt, et conditiones pecuniariae apponuntur: nec eorum scripta quoad hoc sunt ab Ecclesia reprobata.

  1. Ad primum horum dicitur quod utique matrimonium gratiam confert non habenti, nisi obicem ponat: habenti autem eam auget, sicut et alia sacramenta.

Dicitur secundo quod, comparando statum continentiae ad statum coniugalem absolute, et actum ad actum secundum genus, melior est status continentiae quam status coniugalis: et hoc modo continentiam comparat Apostolus statui coniugali. Sed comparando statum continentiae ad coniugium secundum quod est sacramentum, sic coniugium est perfectius continentia, quantum ad opus operatum. Nam per opus operatum matrimonii, idest per ipsum sacramentum, sive per ipsos actus exteriores contrahentium quibus ipsorum consensus exprimitur, confertur gratia: non autem per statum continentis, cuius non est effective gratiam causare, sicut causant sacramenta; licet continens ex opere operante, idest ex actione sua, maiorem gratiam mereatur quam status nuptialis. Unde non est verum quod matrimonium, inquantum est sacramentum, deiiciat a perfectiori statu: licet hoc faciat inquantum est status quidam, aut pars temperantiae.

  1. Ad secundum dicitur primo, quod dictum illorum canonistarum non est in hac parte tenendum. Nec eorum motivum valet. Nam secundum Sanctum Thomam, pactum pecuniarium non intervenit in matrimonio ex ea parte qua est sacramentum, quo modo habet, gratiam conferre, unde pro benedictione nuptiali aliquid accipere simonia est: sed ex ea parte qua est in officium naturae, sicut et in aliis officiis civilibus et corporalibus non inconvenit conditionem rei temporalis interponere.

Dicitur secundo, quod fortassis hanc opinionem Romana Ecclesia dissimulat, licet sit contraria dictis sanctorum: sicut et multas alias opiniones.

VI. Quinta conclusio est: Necesse est quod matrimonium, secundum quod est Ecclesiae sacramentum, sit unius ad unam indivisibiliter habendam. Probatur. Tum quia Christi et Ecclesiae coniunctio est unius ad unam perpetuo habendam: cum Ecclesia sit una, iuxta illud Cant. vi, Una est etc.; nec sit unquam Christus ab ea separandus, iuxta illud Matth. ult., Ecce ego etc.; et I Thess. iv, Semper cum Domino erimus. Oportet autem quod figura signato respondeat.

Tum quia hoc pertinet ad fidem qua sibi invicem vir et uxor obligantur.

VII. Ex his infert Sanctus Thomas corollarie quod tria sunt bona matrimonii, secundum quod est Ecclesiae sacramentum: scilicet proles ad cultum Dei suscipienda et educanda; fides, prout unus vir uni uxori obligatur; et sacramentum, secundum quod indivisibilitatem habet matrimonialis coniunctio, inquantum est coniunctionis Christi et Ecclesiae sacramentum.

Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. xxxi, q. I, a. 2, ad ult., quod dupliciter possumus intelligere sacramentum computari inter matrimonii bona. Uno modo, accipiendo sacramentum, non pro ipso matrimonii sacramento, sed pro inseparabilitate ipsius, quae idem significat quod matrimonium, scilicet inseparabilem coniunctionem Christi et Ecclesiae: sic enim potest dici sacramentum, quia est sacrae rei signum. Alio modo, accipiendo sacramentum pro ipso matrimonii sacramento, inquantum est sacramentum. Sic enim ponitur bonum matrimonii, honestans ipsum, inquantum est in officium naturae. Et sic nomine sacramenti non solum intelligitur inseparabilitas, sed etiam omnia quae ad ipsius significationem pertinent. — Videtur autem Sanctus Thomas primo modo hic accipere sacramentum.

Cetera inquit Sanctus Thomas quae circa matrimonium sunt consideranda, superius pertractata sunt in Tertio Libro: ubi scilicet de matrimonio, non inquantum est sacramentum, sed inquantum est in officium naturae, et ad civilitatem spectat, est determinatum.

Adverte quod hoc sacramentum non est necessitatis simpliciter: sed est ad bene esse, inquantum Ecclesiae multitudinem per propagationem conservat.

Postremo, circa hanc determinationem de sacramentis, considerandum est quod Sanctus Thomas hoc loco summarie de sacramentis determinat, et pauca de ipsis tangit. Quia, cum adversus gentes hunc librum ediderit, non oportebat rationem omnium quae in sacramentis geruntur adducere, sed sufficiebat sibi ostendere usum sacramentorum in Ecclesia esse rationabiliter institutum, et aliquam rationem unumquodque habere sacramentum. In Quarto autem Sent., et in Tertia Parte, ubi ea quae fidei sunt intendit fidelibus explanare, de sacramentis exactiorem determinationem facit.

Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura

Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem

Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum

Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales

Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum

Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae

Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis

Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum

Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum

Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium

Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis

Caput LXXXIX: Quomodo substantiae incorporeae patiantur ab igne corporeo

Caput XC: Quod animae statim post separationem a corpore poenam vel praemium consequuntur

Caput XCI: Quod animae sanctorum post mortem habent voluntatem immutabilem in bono

Caput XCII: Quod animae malorum post mortem habent voluntatem immutabilem in malo

Caput XCIII: De immutabilitate voluntatis in animabus in Purgatorio detentis

Caput XCIV: De immutabilitate voluntatis communiter in omnibus animabus post separationem a corpore

Caput XCV: De finali iudicio

Caput XCVI: De statu mundi post iudicium

↑ Top of work