Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Ultimum quod praemittit Sanctus Thomas1 est quod, quamvis humana natura a Verbo assumpta sit aliqua creatura, non tamen potest simpliciter enuntiari Christum creaturam esse: licet possit dici cum hac additione, « secundum quod homo », vel, « secundum humanam naturam ».
I. Probatur prima pars sic. Creari, in natura rationali, est hypostasis vel personae. Sed in Christo non est persona vel hypostasis creata. Ergo etc.
Probatur maior. Creari est eius quod habet esse subsistens: cum creari sit fieri, fieri autem terminetur ad esse simpliciter, quod est rei subsistentis, non autem formae vel partis, nisi secundum quid. Sed huiusmodi est individuum completum in genere substantiae: quod in natura rationali est hypostasis vel persona. Ergo etc.
Minor vero probatur, quia in Christo non est alia hypostasis vel persona quam Verbi Dei, quae est increata.
- Pro declaratione vero secundae partis conclusionis, notat Sanctus Thomas quod, licet propter partes et accidentia de subiecto quod est individuum de genere substantiae non dicatur fieri simpliciter quod est proprium eius, sed solum secundum quid; quia quandoque consequuntur naturaliter ad accidentia vel ad partes secundum propriam rationem, simpliciter de subiecto praedicantur;
ut videns de homine ratione oculi, et huiusmodi. Et sic ea quae consequuntur proprie ad humanam naturam, simpliciter possunt enuntiari de Christo, ut quod est homo, quod est visibilis, etc. Quod autem est personae proprium, de Christo non enuntiatur ratione humanae naturae nisi cum aliqua additione expressa vel subintellecta.
II. Pro declaratione eius quod dicitur, fieri terminari ad esse simpliciter, advertendum quod loquitur Sanctus Thomas de fieri simpliciter et absolute, scilicet absque aliqua additione, ut cum dicitur absolute, hoc fit: non autem de fieri hoc, ut cum dicitur, homo fit albus, quod est fieri secundum quid.
Sed occurrit dubium. Videtur enim esse contradictio in verbis Sancti Thomae. Nam inquit quod fieri est proprium individui de genere substantiae et hypostasis, ex quo vult habere quod creari sit proprium individui et hypostasis; et quod humanae naturae in Christo non convenit fieri neque creari; et consequenter quod Christus non potest dici creatura. Et tamen ponit humanam naturam assumptam a Verbo esse aliquam creaturam; et Christum dici posse creaturam cum hac additione, secundum quod homo, sive secundum humanam naturam. Et sic videtur dicere contradictoria: scilicet quod humana natura in Christo sit creatura; et quod non sit creatura.
Respondetur quod nulla est contradictio. Quia cum dicitur fieri et creari esse proprium hypostasis vel personae, non accipitur proprium pro eo quod alicui soli convenit, sed pro eo quod convenit alicui primo et per se. Fieri enim et creari primo et per se convenit individuo completo et subsistenti, sicut et esse: quia ipsum est quod est proprie. Secundario tamen convenit etiam naturae et parti. Unde humana natura in Christo dicitur quidem creatura secundario, inquantum habet esse suo modo post non esse. Non autem dicitur creatura primo et per se, sicut res per se subsistens: cum non habeat esse nisi in supposito divino. Et quia aliquo modo est creatura, ideo convenienter potest dici quod Christus, secundum quod homo, est creatura: quia, cum omnes conditiones humanae naturae sive primo sive secundario sibi conveniant, possunt de Christo praedicari cum hac additione, secundum quod homo.
III. Ad evidentiam declarationis secundae partis conclusionis2, considerandum est, ut ostenditur Tertio, d. xi3, quod intentio Sancti Thomae est quaedam partibus sic convenire quod non sunt nata convenire supposito et toti, sicut crispitudo convenit capillis: et haec dicit Sanctus Thomas hoc loco naturaliter consequi ad partes secundum propriam rationem. Quaedam vero sic conveniunt partibus quod etiam nata sunt convenire toti et supposito: sicut albedo. A primis dispositionibus natum est denominari totum et suppositum simpliciter: dicimus enim absolute hominem esse crispum, si habeat crispos capillos. A secundis vero non est natum denominari totum simpliciter, sed tantum secundum quid et cum explicatione partis: non enim, si aliquis habeat dentes albos, dicitur simpliciter albus, sed bene dicitur albus secundum dentes. Quia ergo fieri et creari ita convenit humanae naturae, sicut et accidentibus et partibus, quod etiam convenit individuo subsistenti, immo est proprium sibi, idest, prius et principalius convenit individuo et supposito; propter fieri humanae naturae et creari non potest dici simpliciter fieri Christus et creari, sed bene secundum quid, et cum hac additione, secundum quod homo.
- Ex iis patet fundamentum huius conclusionis esse, quia si simpliciter diceretur Christus esse creatura, significaretur suppositum importatum nomine Christi, quod est suppositum aeternum et divinum, esse creaturam: quia creari natum est primo et principaliter convenire supposito in rebus creatis, et non tantum formae, cui non est natum convenire nisi secundario. Sed si dicatur Christus esse creatura secundum quod homo, non significatur ipsum esse creaturam: sed tantum humanam naturam in ipso existentem esse creaturam; sicut, cum dicitur, homo est albus secundum dentes, nihil aliud significatur quam quod eius dentes sunt albi.
IV. Unde rationes Scoti Tertio, d. xi, q. I, adductae a Capreolo, dist. xi Tertii Sent.4, licet eas non inducat Scotus directe contra Sanctum Thomam, nihil contra nos concludunt. Cum enim dicitur primo quod, sicut Christus dicitur mortuus, cum tamen mortuum dicat non esse post esse; ita videtur non repugnare sibi ut sit creatura, in quo importatur habere esse post non esse: - respondetur quod mortuum, cum dicitur de Christo, non importat non esse Christi post esse: quia suppositum divinum, pro quo supponit hoc nomen Christus, non amisit esse simpliciter per mortem, sed esse hominem; idest, desiit esse illius suppositi habere respectum unionis personalis ad naturam humanam.
Cum dicitur secundo, quod mortale et immortale, quae de Christo dicuntur, ita repugnant formaliter sicut creatum et increatum: - respondetur quod non est simile de mortali et immortali, et de creato ac increato. Quia creatum ita natum est convenire supposito in creaturis, sicut et naturae: immo magis, ut superius5 est ostensum. Ideo, cum suppositum Christi non sit creatum, non potest dici quod Christus sit creatus. Sed mortale est proprietas corporis animati et humanae naturae in Christo, quae est aliquo modo eius pars, inquantum suppositum Christi in duabus naturis subsistit. Ideo potest de Christo dici quod sit mortalis: a proprietate enim partis natum est denominari totum, sicut a crispitudine capillorum homo dicitur crispus.
Cum dicitur tertio quod, sicut repugnat divinae naturae esse creaturam, ita et humanae esse creatorem. Et tamen dicitur absolute quod Christus est Creator: - respondetur quod non est simile de creatore et creatura. Quia esse creaturam repugnat et divinae naturae et eius supposito: et propterea non potest de nomine supponente pro tali supposito dici absolute. Sed esse creatorem, licet repugnet naturae humanae, non tamen repugnat supposito divino in ea subsistenti. Ideo de hoc nomine Christus, quod pro supposito huiusmodi supponit, dici absolute potest.
V. Arguit etiam Durandus, apud Capreolum6, quia generari est fieri simpliciter, et natum est convenire tam supposito quam naturae. Et tamen dicitur Christus absolute genitus.
Sed dicitur primo, quod generari est fieri simpliciter ubi per generationem aliquod novum suppositum constituitur in esse: non autem ubi aeternum suppositum trahit ad esse suum aliquam naturam, sicut accidit in Christo.
Dicitur secundo, quod aliter loquendum est de generari, et aliter de creari. Quia, licet utrumque natum sit convenire tam supposito quam naturae, tamen generari non convenit supposito nisi ratione naturae, quae est formalis terminus generationis. Et ideo ad hoc ut suppositum dicatur simpliciter generari, oportet ut per generationem habeat naturam et formam; et si accipiat naturam, hoc sufficit ad hoc ut dicatur simpliciter generari. Creari autem convenit supposito ratione ipsius esse, quod est formalis terminus creationis. Et ideo ad hoc ut suppositum dicatur simpliciter creari, necesse est ut accipiat esse per creationem; et si esse accipiat, hoc sufficit ad hoc ut dicatur simpliciter creari. Quia ergo suppositum divinum accepit humanam naturam ex Virgine, ideo dicitur simpliciter Christus esse genitus. Quia vero non accipit esse per incarnationem, ideo non dicitur creatus nisi cum hac additione, secundum humanam naturam.
Unde illa propositio, Quando aliquid natum est convenire parti et toti, non dicitur de toto ex eo quod conveniat parti, habet veritatem de eo quod natum est convenire utrique illorum tanquam subiecto, sicut creatio: non autem de eo quod natum est convenire uni tanquam subiecto, alteri vero tanquam termino formali, sicut generatio. Quando enim dicitur forma generari tanquam terminus formalis generationis, suppositum suscipiens talem formam dicitur generari per modum subiecti, et tanquam id quod generatur, ex eo quod talem formam accipit. Repugnat enim quod aliqua forma sit formalis terminus generationis, et quod acquirens talem formam non generetur.