Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Pro responsione ad has obiectiones1, praemittit Sanctus Thomas quod Deus in institutione humanae naturae, corpori humano, supra id quod ei ex naturalibus principiis debebatur, incorruptibilitatem quandam tribuit, per quam convenienter suae formae cuius est vita perpetua coaptatur.
Praemittit secundo, quod talis incorruptibilitas, etsi quantum ad activum principium non esset naturalis, erat tamen quodammodo naturalis ex ordine ad finem: ut scilicet materia proportionaretur naturali formae, quae est finis materiae.
Praemittit tertio quod animae2 praeter ordinem suae naturae aversae a Deo subtracta est talis dispositio, quae corpori eius divinitus indita erat, et secuta est mors. Ex quo sequitur quod mors est quasi per accidens superveniens homini per peccatum, considerata institutione humanae naturae.
Praemittit quarto, quod hoc accidens sublatum est per Christum, qui merito suae passionis mortem moriendo destruxit. Et ex hoc sequitur quod divina virtute, quae corpori incorruptionem dedit, iterato corpus de morte ad vitam reparetur.
II. Circa primum quod praemittitur, dubium occurrit. Nam oppositum eius dici videtur Prima, q. xcvii, a. 1. Ibi enim vult Sanctus Thomas quod primus homo non erat immortalis formaliter per aliquem vigorem in eius corpore existentem, sed effective tantum, inquantum inerat animae vis quaedam supernaturaliter divinitus data, per quam poterat corpus ab omni corruptione praeservare, quandiu ipsa Deo subiecta mansisset. Hic autem dicitur quod ipsi corpori inerat incorruptibilitas, tanquam dispositio per quam animae coaptabatur.
Responderi potest quod aliud est dicere corpus esse immortale et incorruptibile per aliquam qualitatem in eo existentem, habentem vigorem ipsum a corruptione praeservantem: et aliud dicere corpus habere in se aliquam dispositionem per quam aptum sit ab anima incorruptionem consequi. Primum enim pertinet ad formalem causam: secundum vero ad causam materialem, nam dispositio materiae ad formam ad genus causae materialis reducitur. Vult ergo Sanctus Thomas hoc loco Deum dedisse Adae dispositionem quandam ad hoc ut posset ab anima incorruptibilis servari, quam dispositionem incorruptibilitatem vocat: unde dicit ipsam datam corpori ut convenienter suae formae coaptaretur, et ut per animam posset perpetuo vivere. In Prima Parte autem negat corpus fuisse incorruptibile per formam sibi inhaerentem, dantem sibi formaliter incorruptibilitatem.
Advertendum tamen quod nec etiam animae inerat vis ut omnino posset corpus ab omni extrinseco nocivo praeservare: sed ut posset ab intrinseca corruptione prohibere, per cibi tamen sumptionem. A corruptione autem ab extrinseco proveniente fuisset praeservatum, partim quidem ex ratione praecavente nociva; partim vero ex divina providentia, ipsum sic tuente, ut nihil ei ex improviso occurreret a quo laederetur, ut dicitur Prima Parte3, et Verit., q. xxiv, a. 9.
-
Circa secundum quod praemittitur, attendendum quod naturale ex principio activo dicitur quod ab agente naturali producitur: naturale vero ex ordine ad finem dicitur quod convenit rei ut ad finem naturalem ordinatur. Quia ergo ista corporis incorruptibilitas sibi non conveniebat ex agente naturali; erat autem data ut esset proportionatum animae, ad quam sicut ad suum finem ordinatur: ideo bene dicitur quod non erat naturalis quantum ad principium activum, sed ex ordine ad finem. Additur autem quodammodo: quia simpliciter dispositio materiae non dicitur naturalis nisi quae ab agente naturali introducitur in materiam.
-
Circa tertium quod praemittitur, considerandum quod mors dupliciter comparari potest ad humanam naturam. Uno modo, ut secundum sua principia essentialia tantum consideratur: et sic mors non convenit homini per accidens, sed per se, saltem quantum ad possibilitatem moriendi; quia, cum corpus humanum sit ex contrariis compositum, de necessitate est corruptibile. Alio modo, secundum quod consideratur quantum ad omnia quae sibi in institutione collata fuerunt. Et sic accidentaliter advenit homini, inquantum contigit hominem per peccatum privari ea virtute quae ipsum incorruptibilem poterat conservare. Nam, stante natura in ea integritate et perfectione in qua fuerat instituta, non erat homo corruptibilis et mortalis, sed magis incorruptibilis et immortalis. Ideo bene hic dicitur quod mors quasi accidentaliter advenit homini per peccatum, considerata naturae humanae institutione: idest, non simpliciter advenit accidentaliter, sed secundum quod taliter natura est instituta.
-
Circa quartum quod praemittitur, attendendum quod, cum non subtrahatur mortalitas ab homine nisi per restitutionem immortalitatis, si per Christum virtute divina mortalitas est ablata, sequitur quod per ipsum sit immortalitas restituta: danda scilicet secundum divinae voluntatis dispositionem. Et sic sequitur quod divina virtus, quae corpori in institutione humanae naturae incorruptionem dedit, eadem iterato corpus ad vitam repararet et immortalitatem. Et hoc est quod Sanctus Thomas intendit.
III. Istis praemissis, ad primam obiectionem4 dicitur primo quod, quamvis operatione naturae fieri non possit ut corpus corruptum reparetur ad vitam, id tamen virtute divina fieri potest.
Dicitur secundo, quod natura hoc facere non potest ut corruptum idem numero reparetur, quia natura semper per aliquam formam operatur: quod autem corruptum est, formam amisit, quae poterat esse actionis principium. Sed virtus divina, quae res produxit in esse, sic per naturam operatur quod absque ea effectum naturae producere potest. Unde, cum virtus divina eadem maneat etiam rebus corruptis, potest corrupta in integrum reparare.
- Circa rationem qua probatur virtute naturae non posse corruptum idem numero reparari, advertendum quod probat non posse per naturam ipsius corrupti rem corruptam reparari: non autem quod per naturam alterius naturaliter agentis reparari non possit. Sufficiebat enim hoc obiectioni, quae ex hoc procedere videtur, quod in nullo naturalium rerum videtur id quod corruptum est, idem numero redire in esse: tanquam videlicet sit in virtute ipsius redire ad esse, sicut is qui cecidit de scamno, propria virtute surgit.
Utrum autem aliquod agens naturale possit sua virtute idem numero quod corruptum est ad esse revocare, tenet Sanctus Thomas, Quolib. IV, q. III5, quod non: quia agens naturale non potest huiusmodi corruptibilia sine motu producere in esse; motus autem et actio interrupta non est una, sed plures. Ideo, si agens naturale reassumat actionem productivam alicuius, non reassumit eandem numero actionem: et consequenter non est idem numero productum; licet idem secundum speciem producere possit, si eadem materia adsit; quo modo intelligitur dictum Philosophi, VIII Metaph.6, cum inquit quod, si agens fuerit idem et materia eadem, effectus erit idem.
- Non obstat autem rationi inductae quod inquit Scotus Quarto, d. XLIII, q. I7, quod scilicet plures motus locales ad eundem terminum possunt terminari; et in proposito quod resurrectio et naturalis propagatio ad idem numero terminantur, et tamen sunt actiones etiam specie differentes.
Dicitur enim primo quod, cum dicimur plures actiones ad idem numero terminari non posse, intelligimus de actionibus quarum termini per ipsas producuntur in esse: non autem per quas alicui terminus praeexistens acquiritur, sicut accidit in motu locali. - Quamvis etiam possit dici quod non acquiritur idem numero terminus intrinsecus per diversos motus locales, quia non acquiritur idem ubi, licet idem terminus extrinsecus, scilicet locus, acquiratur.
Dicitur secundo, quod illud etiam intelligitur de actionibus creaturarum: non autem de actionibus quarum una est actio creaturae, alia vero est actio divina, sicut sunt generatio rei et resurrectio. Quia enim divina actio omni actioni creaturae aequivalet, immo omnem excedit, non inconvenit ut per divinam actionem, absque actione creaturae, quae est cum motu, producatur idem numero quod per actionem creaturae fuerat productum, postquam per corruptionem esse desierit.
IV. Sed circa praedicta occurrit dubium, tactum a Scoto, loco praeallegato, qu. III8. Cum enim potentia ad formam semel productam remanserit in materia, destructa illa forma - cuius signum, quod faceret per se unum cum ea, si a Deo in ipsam induceretur - maneat etiam in materia eadem negatio quae praeerat rei generationi: non videtur quare non possit ab agente naturali idem numero reparari.
- Ad huius evidentiam, considerandum est primo quod, cum potentialitas materiae ad formam nihil aliud sit quam ipsa materia cum habitudine ad formam in ipsam inducibilem per aliquod agens; secundum quod reducibilis est ad actum formae ab agentibus diversarum rationum, ita et ipsa eius potentialitas diversificatur. Nam si ab agente naturali nata sit reduci ad actum formae, dicitur potentia naturalis: si autem ab agente tantum supernaturali, dicitur potentia obedientialis. Quia ergo materia, antequam reciperet formam de ipsa educibilem, poterat per agens naturale reduci in actum; postquam autem amisit formam, non potest amplius per agens naturale in actum reduci, eo quod eandem numero actionem tale agens resumere non possit, sed tantum per agens supernaturale, cuius operatio una numero semper manet: ideo potentia materiae antequam reciperet formam, erat potentia naturalis; amissa autem forma, est potentia tantum obedientialis. Et sic, licet sit eadem potentia materialiter ante et post, quia utraque est ipsa entitas materiae cum habitudine ad formam materialiter sumptam; non est tamen eadem formaliter, propter respectus diversarum rationum nomine potentiae importatos, respicientes formam ut inducibilem in materiam ab aliquo agente. — Videtur autem hoc esse de mente Sancti Thomae Quarto, d. XLIII 9, a. 4, quᵃ 3, ubi tenet quod in cineribus a quibus fiet resurrectio, nulla est naturalis inclinatio ad resurrectionem, sed solum ex ordine divinae providentiae statuentis illos cineres iterum animae coniungi debere.
Eodem modo dicitur de negatione formae: quod est alterius et alterius rationis ante receptionem formae in materia, et post amissionem formae. Nam prima est negatio formae educibilis de potentia materiae per agens naturale: secunda vero est negatio formae inducibilis in materiam per agens tantum supernaturale. Unde sicut tunc diversificatur formae ratio inquantum est inducibilis in materiam, licet sit eadem forma materialiter, ita et ratio negationis formaliter diversificatur.
-
Considerandum secundo, quod materia non respicit primo et per se formam individualem, sed formam specificam. Ideo, licet post amissionem formae individualis, non remaneat eadem potentiae ratio in ordine ad formam individualem, remanet tamen eadem in ordine ad formam specificam: quia licet non possit iterum accipere ab agente naturali eandem numero formam quam amisit, potest tamen similem secundum speciem recipere. Et sic potest dici quod simpliciter remanet eadem potentia materiae.
-
Dicitur ergo ad Scotum, primo, quod non manet eadem potentia formaliter in materia in ordine ad hanc formam numeralem, quod requiritur ad hoc ut iterum possit in materiam ab agente naturali induci: sed bene remanet eadem potentia materialiter, idest, ipsa materiae substantia. — Cum probatur, quia ex materia et forma fieret unum per se sicut prius: — dicitur quod hoc est propter unitatem materialem potentiae in ordine ad hanc formam materialiter sumptam; et propter unitatem formalem ipsius in ordine ad rationem specificam formae.
Dicitur secundo quod, si intelligat Scotus remanere eandem materiae potentiam ut respicit formam specificam: — illo admisso, negatur illa consequentia, Ergo eadem numero forma quam materia amisit, potest per agens naturale recuperari. Sed bene sequitur de eadem secundum speciem.
Dicitur tertio, quod non est eadem negatio formaliter ante et post: sed tantum materialiter, propter materialem unitatem subiecti, et propter materialem unitatem formae. — Nisi forte diceretur, sicut de unitate potentiae, quod est eadem etiam formaliter ut respicit formam specificam absolute. Sed tunc non sequitur quod materia cui inest talis negatio, eandem numero formam recipere possit: sed tantum quod eandem secundum speciem.
V. Circa id quod dicitur, divinam virtutem posse corrupta in integrum revocare, attendendum est ex doctrina Sancti Thomae in eodem Quolibet. 10, quod hoc intelligitur de rebus permanentibus, non autem de rebus successivis. Cum enim unitas rei successivae, puta temporis et motus, in sui ratione habeat durationis continuitatem, remota tali continuitate, non potest esse eadem, sive una numero. Ideo impossibile est ut idem numero tempus aut motus qui cessavit, reparetur. Sequeretur enim quod esset unus, et quod non esset unus: diceretur enim unus, ex eo quod ponitur idem numero reparari: non esset vero unus, quia non esset continuitas durationis, quae est de ratione unitatis numeralis motus et temporis.
- Sed tunc occurrit dubium. Videtur enim Sanctus Thomas Quarto, d. XLIV, q. 1, a. 1, quᵃ 2, ad 3, dicere oppositum eius quod hic dicit. Nam ibi videtur velle quod idem permanens, puta anima sensitiva, si fuerit corruptum, reparari non potest.
Dist. etiam XII 11, a. 2 12; et Tertia, q. LXXVII, a. 5, tenet id quod in nihilum redigitur, non posse redire idem numero. — Hic autem dicit per divinam virtutem posse corrupta in integrum reparari.
-
Ad id quod primo loco adducitur, respondetur quod consideravit ibi Sanctus Thomas id quod philosophi dixerunt ponentes eandem numero formam quae omnino desiit esse, iterum in esse redire non posse. Secundum enim hanc positionem, si ponamus animam sensitivam in homine esse aliam ab intellectiva, et consequenter per hominis corruptionem desinere esse, non poterit salvari identitas resurgentis: quia non redibit eadem anima sensitiva secundum numerum, sed tantum secundum speciem. Unde non ponit Sanctus Thomas illud de mente sua, sed tanquam de mente philosophorum supponit. Hic autem loquitur secundum veritatem, et secundum suam positionem.
-
Ad id vero quod secundo loco adducitur, potest dupliciter responderi. Primo, quod intendit rem annihilatam eandem numero redire non posse per actionem agentis naturalis: non autem non posse ipsam per divinam redire actionem. Patet haec expositio, quia adducit hanc propositionem contra illos qui dicebant in corruptione specierum Sacramenti, per actionem naturalis agentis facta, substantiam panis, aut secundum totum aut secundum partem, redire.
Secundo potest responderi quod non intendit rem annihilatam non posse eandem numero redire per divinam potentiam absolute: sed quod non potest redire secundum potentiam divinam sua sapientia regulatam. Et tunc non posse exponendum est pro non decere. Non enim decet Deum ut rem omnino annihilatam iterum ad esse reducat: nam, cum annihilatio ad hoc tendat ut res omnino non sit, superflue videretur Deus aliquid annihilare, si iterum illud vellet in esse restituere. Unde, quia determinavit hominem corruptum ad vitam revocare, non omnino ipsum annihilat, licet ipsum permittat corrumpi, sic eius natura exigente: sed partes essentiales, scilicet materiam et formam, etiam cum ab invicem sunt separatae, in esse conservat. Unde non dicit Sanctus Thomas in locis praeallegatis quod annihilatum non possit idem numero per divinam potentiam reparari: sed in Quarto ait quod redactum in nihilum non potest iterum idem numero sumi; in Tertia vero Parte quod redactum in nihilum non redit idem numero; quod sane intelligi convenienter potest ordine divinae sapientiae considerato.
Cetera quae ad hanc materiam pertinent, vide apud Capreolum, Quarto, d. XLIII, q. 1 13.
VI. Ad secundam obiectionem 14 dicit primo 15 Sanctus Thomas quod nullum principiorum essentialium hominis per mortem omnino cedit in nihilum: sed manet anima rationalis et materia, sub eisdem dimensionibus ex quibus habebat ut esset individualis materia; ex quorum coniunctione unus numero homo reparabitur.
-
Dicit secundo 16, quod corporeitas dupliciter accipi potest. Uno modo, pro forma substantiali corporis, secundum quam in genere et specie substantiae collocatur, ex qua debetur rei corporali quod habeat tres dimensiones. Et haec in homine non est aliud quam anima rationalis, quae in sua materia requirit quod habeat tres dimensiones. Quia non sunt diversae formae substantiales in uno et eodem, per quarum unam collocetur in genere substantiae, per aliam in genere corporis vel animalis, et per aliam in specie hominis aut equi: quia si prima faceret substantiam, sequentes formae iam advenirent ei quod est hoc aliquid in actu, et consequenter essent formae accidentales. — Alio modo, pro forma accidentali: pro ipsis scilicet tribus dimensionibus, quae corporis rationem constituunt. Quamvis igitur haec corporeitas in nihilum cedat, corpore humano corrupto, non potest tamen impedire quin idem numero resurgat: eo quod corporeitas primo modo dicta non cedat in nihilum, sed eadem maneat.
-
Dicit tertio 17, quod forma mixti dupliciter accipi potest. Uno modo, pro forma substantiali corporis mixti. Et sic, cum non sit aliud in homine quam anima rationalis, non potest dici quod, homine moriente, cedat in nihilum. — Alio modo, pro qualitate quadam composita et contemperata ex mixtione simplicium qualitatum. Et sic, si cedat in nihilum, non praeiudicat unitati corporis resurgentis.
-
Dicit quarto 18, quod similiter, si per partem sensitivam et nutritivam intelligantur ipsae potentiae, quae sunt proprietates naturales animae, vel magis compositi: — corrupto quidem corpore, corrumpuntur, sed per hoc non impeditur unitas resurgentis. — Si vero intelligatur ipsa substantia animae sensitivae et nutritivae: — utraque est eadem cum anima rationali.
-
Dicit quinto 19, quod humanitas non est intelligenda tanquam forma quaedam consurgens ex coniunctione formae ad materiam, quasi realiter sit alia ab utroque: quia tunc esset forma accidentalis. — Sed dicunt quidam formam partis eandem esse et formam totius: quae forma partis dicitur, inquantum materiam facit esse in actu; forma vero totius, inquantum complet speciei rationem. Et secundum haec patet quod non cedit in nihilum: quia non est aliud quam anima rationalis. — Hoc autem esse non potest, quia, cum humanitas hominis sit quam significat definitio; rei autem materialis definitio significat formam et materiam: necesse est ut humanitas significet compositum ex materia et forma, sicut et homo. Differenter tamen. Quia humanitas significat principia omnia essentialia speciei cum praecisione principiorum individuantium, eo quod sit qua aliquis est homo: et ideo per modum partis significatur. Homo autem significat quidem principia essentialia speciei, sed non excludit principia individuantia, immo illa potentialiter includit: dicitur enim homo qui habet humanitatem, ex quo non excluditur quin alia habere possit. Ideo significatur per modum totius. Sortes vero significat utraque in actu, scilicet et essentialia principia, et individualia: sicut et genus habet differentiam potestate, species vero actu. Ex hoc patet quod homo redit idem numero in resurrectione, et humanitas eadem numero, propter animae rationalis permanentiam, et materiae unitatem.
Attendendum quod in ista responsione vult negare Sanctus Thomas quod aliquod principiorum essentialium hominis per eius mortem in nihilum redeat. Manet enim forma substantialis; manet materia; manet et ipsa humanitas quantum ad suas partes, licet in se non maneat, sed corrumpatur.
VII. Circa primum 20 dictum responsionis, advertendum primo, quod Sanctus Thomas hoc loco sequitur opinionem Commentatoris 21 de dimensionibus interminatis: quod scilicet sint coeternae materiae; et ab ipsa inseparabiles; praecedantque formam in materia; et stent cum diversis formis. Cuius tamen oppositum tenet Prima, q. lxxvi, a. 6; et de Anima 22. Ratio autem tenendi hic Commentatoris opinionem est quia, cum adversus Gentes disputet, melius ea quae fidei sunt defenduntur, si ex concessis ab ipsis procedatur.
Advertendum secundo, quod per illud dictum non intendit Sanctus Thomas excludere quin, si etiam aliquod principiorum essentialium rei esset annihilatum, posset eadem res numero per divinam potentiam reparari: sed respondet tantum ad id quod obiectio pro fundamento assumit, scilicet quod multa principiorum essentialium hominis per mortem annihilantur; ostenditque assumptum illud falsum esse etiam secundum ipsorum philosophorum opinionem, supposita animae immortalitate.
VIII. Circa secundum 23 dictum, considerandum quod, cum accidentia individuantia quae ad unitatem materialem rei materialis pertinent secundum ordinem causae formalis, formam substantialem sequantur ut eius effectus, licet secundum ordinem causae materialis intelligantur praecedere: si eadem forma remaneat, licet accidentia substantiae varientur, remanet tamen ipsa accidentium causa, et sic ipsa accidentia in sua causa remanere dicuntur; non obstatque quin eadem numero substantia possit reparari ab agente potente formam quae remansit iterum materiae reunire. Propterea bene hic dicitur quod, quamvis corporeitas quae est accidens in nihilum cedat; quia tamen remanet corporeitas quae est forma substantialis, non impeditur quin idem numero homo resurgat.
- Sed occurrit dubium. Videtur enim quod in hoc secundo dicto dicitur contradicere ei quod dictum est in primo. Nam ibi dicitur quod materia remanet sub eisdem dimensionibus: hic vero dicitur quod corporeitas accidentalis, idest ipsae tres dimensiones, in nihilum per mortem hominis cedit.
Responderi ad hoc dupliciter potest. Primo, quod non loquitur Sanctus Thomas in hoc secundo dicto absolute, sed sub conditione: scilicet quod, si ponatur corporeitas haec in nihilum cedere, non impeditur propter hoc quin idem homo resurgat.
Secundo potest responderi quod, cum quantitas quae est in materia dupliciter considerari possit, scilicet ut est indifferens secundum naturam suam ad diversas terminationes, et ut est terminata termino convenienti huic homini ex sua forma substantiali: in primo dicto intelligit quod manent in materia dimensiones huius hominis ut considerantur interminatae huius formae termino; in secundo autem dicto intendit quod cedunt in nihilum quantum ad terminationem quam ex hac determinata forma habebant.
IX. Circa tertium 24 dictum, considerandum est quod formam mixtionis quae est qualitas, dupliciter possumus intelligere. Uno modo, quod sit quaedam qualitas simplex media inter qualitates elementorum, in qua virtualiter qualitates elementorum continentur; quae quidem qualitas differat a qualitatibus elementorum non sicut remissum ab intenso, sed specifice, sicut rubedo differt ab albedine et nigredine. Et sic tenet Hervaeus, in Tractatu de Pluralitate Formarum 25, elementa in mixto per huiusmodi qualitatem contineri.
Alio modo, quod haec qualitas media virtualiter continens elementa sit composita ex partibus diversarum rationum, habeatque in se formaliter aliquid de calore, et aliquid de frigiditate, et sic de aliis qualitatibus, ita quod quandoque intendatur una eius pars et alia remittatur, et secundum hoc mixtum magis ad hoc elementum appropinquet vel ad illud. Et hanc viam sequitur Capreolus, in Secundo, d. xv 26: videturque esse de mente Sancti Thomae in Tractatu de Natura Materiae 27. — Posset etiam idem haberi ex eo quod dicitur Prima, q. lxxvi, a. 4, ad 4, ubi dicitur quod manent in mixto qualitates elementorum propriae, licet remisse, in quibus est virtus formarum elementarium; et quod huiusmodi qualitas est dispositio propria ad formam substantialem mixti. Ex eo enim quod prius dicit in plurali manere qualitates elementorum, postmodum vero subiungit in singulari quod huiusmodi qualitas etc., dat intelligere formam mixtionis unam esse qualitatem, non unitate simplicitatis, sed unitate compositionis ex pluribus qualitatibus. — Potest etiam hoc haberi ex eo quod hic dicitur formam mixtionis esse qualitatem compositam, et contemperatam ex mixtione simplicium qualitatum: nam compositio non est nisi ex partibus.
Ideo opinio Capreoli magis videtur ad mentem Sancti Thomae accedere: quamvis et opinio Hervaei sustentari possit. — De hoc etiam dictum est in secundo libro, cap. lvi 28.
X. Circa quartum 29 dictum, advertendum quod, licet potentiae sensitivae et vegetativae corrupto corpore corrumpantur secundum se, remanent tamen radicaliter in anima rationali separata, ut inquit Sanctus Thomas Prima, q. lxxvii, a. ult., quia anima rationalis virtualiter continet et animam sensitivam et animam vegetativam. Ideo, redeunte anima rationali ad corpus per resurrectionem, redeunt et ipsae.
XI. Circa quintum 30 dictum, advertendum quod forma totius et a qualibet parte per se sumpta distinguitur, et ab omnibus partibus simul sumptis: sed aliter et aliter. Nam a qualibet parte per se sumpta distinguitur quia includit in sua ratione aliam partem: et sic addit aliquid reale supra ipsam, quod est pars totius. Ab omnibus vero partibus simul sumptis distinguitur, non quidem tanquam entitas a partibus ipsis praecisa, et ab ipsis omnino distincta, quemadmodum lapis distinguitur a ligno: sed tanquam ipsas partes includens; partes enim totius essentialis sunt de integritate essentiae, quae est forma totius. Unde inquit Sanctus Thomas quod humanitas aliquod significat compositum ex materia et forma. Et sic intelligitur cum dicitur hic, non esse intelligendum quod humanitas sit quaedam forma consurgens ex coniunctione formae ad materiam quasi realiter alia ab utroque. Non enim vult negare humanitatem realiter distingui a suis partibus absolute, cum in Tertia Parte31; et III32 et IV Sent.33, expresse teneat ipsam a suis partibus realiter distingui: sed negat quod ab illis distinguantur per omnimodam praecisionem, veluti quaedam forma cuius sit actuare materiam, quemadmodum anima rationalis distinguitur a materia.
-
Sed tunc remanet dubium, quomodo humanitas a materia et forma coniunctis realiter distinguatur, et tamen illa essentialiter includat. Non videtur enim posse realiter ab illis distingui nisi aliquid reale addat. Quaeritur autem de illo reali addito quid sit. Si enim est aliqua entitas partialis a materia et forma distincta, tunc non sola materia et forma erunt partes essentiales eius, sed etiam illa entitas: et sic ex illis tribus componetur humanitas. — Si autem est ipsa entitas humanitatis secundum se sumpta, hoc non videtur posse esse. Quia aut humanitas quae seipsa distinguitur a materia et forma, materiam et formam includit, aut non. Si primum, hoc non potest esse. Tum quia quod includit materiam et formam, non potest esse illud quo, tanquam addito ad materiam et formam, aliquid ab illis realiter distinguitur; sicut, quia dicimus Sortem distingui realiter ab humanitate per aliquod realiter additum humanitati, scilicet per principia individuantia, ideo ipsa principia individuantia non includunt in sua substantia humanitatem, sed ab illa sunt secundum entitatem praecisa. — Si secundum, sic oportebit dicere humanitatem ipsam secundum praecisionem a materia et forma distingui. Cuius oppositum dictum est.
-
Ad huius rei evidentiam, considerandum est, quod difficultatem in hac re facit quia imaginamur totum a partibus unitis realiter distingui, tanquam dicens ipsas partes et aliquid aliud superaddens quod sit pars ipsius totius significati; ita quod totum in sua substantia illas partes includat et illud aliud superadditum, tanquam videlicet plura partialia ipsum totum integrantia, eo modo quo dicimus humanitatem a materia realiter distingui, quia includit illam et addit animam rationalem, ita quod utrumque ad essentiam humanitatis velut eius pars pertinet. Sed haec imaginatio longe abest a proposito. Non enim sic distinguitur humanitas a materia et forma tanquam aliquid addens supra materiam et formam quod sit eius pars, simul cum illis humanitatis entitatem constituens: sed tanquam includens materiam et formam veluti partes ipsam constituentes, et seipsam totam, idest perfectam, supra materiam et formam addens. Unde humanitas dicit et ipsam naturam tanquam totum, et materiam et formam tanquam partes naturam constituentes.
-
Ad dubium ergo dicitur quod humanitas addit aliquid reale supra partes. — Cum ulterius quaeritur: Quod est illud reale additum? Dicitur quod est ipsa natura humanitatis quae dicitur totum, non autem aliqua eius pars. — Cum vero quaeritur, utrum illas partes includat humanitas: — dicitur quod utique, cum sint eius partes essentiales, eas includit. — Ad improbationem, negatur assumptum. Stat enim quod aliquid includat materiam et formam tanquam partes: et tamen sit id quo ab illis realiter differt, non quidem tanquam parte, sed tanquam ipsa tota natura.
-
Circa id quod inquit Sanctus Thomas, humanitatem significare sola principia essentialia, advertendum quod intelligitur fieri exclusio ab aliis principiis quae dicuntur individualia principia: non autem ab omni alia entitate, quasi humanitatis nomen nihil aliud significet quam principia essentialia hominis. Dictum est enim quod humanitas non est ipsa principia essentialia, sed quod est aliquid ex illis compositum, et ab eis realiter distinctum.
Circa id quod dicitur, genus habere differentiam potestatis, advertendum quod intelligitur de differentia constitutiva speciei. Illam enim genus in sua ratione non includit, sed potest per ipsam limitari et determinari ad speciem.
XII. Ad tertiam obiectionem34 dicitur quod falso innititur fundamento, scilicet quod esse hominis per mortem auferatur. Hoc enim falsum est. Quia esse hominis, cum sit esse animae rationalis, sicut et in aliis idem est esse materiae et formae; et illud non sit solum in concretione ad materiam, sicut esse aliarum formarum, cum absque participatione organi corporalis intelligat: manet ipso35 corpore dissoluto, et, reparato corpore in resurrectione, ipsum idem esse reducitur quod remansit in anima.
Advertendum quod illa propositio assumpta in obiectione, Quod non est continuum, idem numero non est, non habet veritatem de continuitate durationis in rebus permanentibus, ut ex superius36 dictis patet. Sed ipsam non negat Sanctus Thomas, neque etiam affirmat, quia alia propositio quam negat, manifestius falsa est. Cum enim adversus Gentes disputet, illa dumtaxat negat quorum falsitas etiam ex concessis ab ipsis manifestius ostendi potest.
XIII. Ad quartam obiectionem37 dicitur primo, quod non requiritur ad hoc ut resurgat idem homo numero, quod quicquid fuit materialiter in eo secundum tempus vitae suae resumatur: sed tantum ex eo quantum sufficit ad complementum debitae quantitatis. Quia etiam in corpore hominis quandiu vivit, non semper sunt eaedem partes secundum materiam, sed solum secundum speciem. Nec propter hoc impeditur quin sit unus numero a principio vitae usque ad finem. — Declaratur exemplo ignis: qui, cum38 continue ardet, unus numero dicitur, licet ligna consumantur et continue apponantur. Quod autem non impedit unitatem secundum numerum in homine dum vivit continue, non potest unitatem resurgentis impedire.
Dicitur secundo, quod praecipue illud resumendum videtur quod perfectius fuit sub forma et specie humanitatis consistens.
Dicitur tertio quod, si quid defuit ad complementum debitae quantitatis, aliunde hoc divina supplebit potentia. Nec hoc impedit resurgentis corporis unitatem: quia etiam opere naturae puero additur aliunde, absque praeiudicio unitatis eius, unde ad perfectam perveniat quantitatem.
- Ad evidentiam huius responsionis, considerandum primo, ex Philosopho, I de Gen.39, quod dupliciter accipi potest hominis pars, puta caro, os et huiusmodi: scilicet secundum speciem; et secundum materiam. Quae quidem distinctio non est accipienda sic ut quidam accipiunt40, quod per partem secundum speciem intelligatur id quod primo humanam accipit speciem, sumiturque a generante; per partem vero secundum materiam intelligatur id quod ex alimento generatur: sed est accipienda, ut exponit Sanctus Thomas, et ibidem, et Prima, q. cxix, a. 141, ad hunc sensum, quod eadem pars principalis, puta caro, dupliciter considerari potest: uno modo, secundum id quod est formale in ipsa, scilicet quantum ad naturam et dispositionem carnis absolute; et secundum id quod est materiale, scilicet secundum particulares carnis partes ex quibus integratur, quarum tamen quaelibet est caro. Pars ergo huiusmodi secundum speciem semper manet: nam semper manet natura et dispositio carnis, et nunquam, manente homine, per quamcumque actionem caloris naturalis efficitur quod in homine non sit caro. Pars vero secundum materiam non semper manet, quia per actionem caloris naturalis continue consumitur et restauratur: nam continue aliqua pars carnis deperditur, et loco eius ex alimento alia restauratur. Quod dicitur de carne, dicitur etiam de aliis partibus materialibus hominis. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod in corpore humano forma et species singularium partium manet, sed materia partium et resolvitur per actionem caloris naturalis et de novo adgeneratur per alimentum.
Considerandum secundo, ex Sancto Thoma loco praeallegato42; et II Sent., d. xxx43, quod aliter dicendum esset si tota caro simul deperderetur, et ex alimento alia loco illius substitueretur; et aliter si non tota deperdatur simul, sed paulatim una pars illius post aliam deperdatur, et loco partis deperditae alia per nutritionem adiungatur. Quia in primo casu nullo modo remaneret eadem caro numero: in secundo vero remanet eadem, quia pars addita efficitur unum cum eo cui additur, et transit in praeexistens; et sic, non obstante tali innovatione partium materialium, remanet idem numero individuum, quia remanet eadem numero materia et eadem numero forma.
Considerandum tertio quod, licet dicatur manere idem numero individuum a principio vitae usque ad finem, non est tamen intelligendum hoc secundum omnimodam identitatem, quasi nulla sit variatio: implicat enim contradictionem quod aliquid sit omnibus modis idem, et tamen aliquid eius sit variatum. Sed potest dici quod manet unus et idem homo simpliciter a principio usque ad finem vitae, propter unitatem numeralem formae, et propter aliquam identitatem materiae: quia semper aliquid de priori materia manet. Est autem alius et alius secundum quid, propter continuam variationem partium materialium. — Eodem modo dicendum est de homine resurgente. Quia si per divinam potentiam corpori resurgentis suppleatur de aliquo quod sibi ad complementum perfectae quantitatis deficiebat, est idem numero homo simpliciter et absolute: sed secundum quid est alius, quia aliquam partem materiae habet quam prius non habebat.
- Circa id quod dicitur, ignem qui continue ardet, unum numero dici, licet ligna consumantur, et de novo apponantur, attendendum, ex doctrina Sancti Thomae in II de Anima44, quod hoc intelligendum est secundum exteriorem apparentiam, non autem secundum rei veritatem. Nam proprie loquendo ignis non nutritur: cum non sit animatus. Et ideo dum igni additur nova materia, illa non actuatur forma ignis praeexistentis, sed in ea alia nova forma generatur. Et sic non fit unus numero ignis, sed unus tantum per coacervationem plurium ignium. Sed tamen, quantum ad exteriorem sensum, videtur esse unus numero simpliciter, qui ex appositione lignorum nutriatur, sicut animata ex alimento addito nutriuntur.
XIV. Ad quintam obiectionem45 dicitur primo, quod fidei resurrectionem non impedit etiam si aliqui carnibus humanis vescantur. Quia, ut dictum est, non est necessarium ut quicquid in homine materialiter fuit resurgatur in eo: et si aliquid deest, suppleri potest per divinam potentiam.
Dicitur secundo, quod caro comesta resurget in eo in quo primo fuit anima rationali perfecta. In secundo vero, si non solis humanis carnibus est pastus, resurgere poterit tantum de alio, quod ei materialiter advenit, quantum necessarium ei erit ad debitam corporis quantitatem restaurandam. — Si vero solis humanis carnibus sit pastus, resurget in eo id quod a parentibus traxit, et quod defuerit, supplebitur omnipotentia Creatoris. — Quod si etiam parentes solis carnibus humanis pasti fuerint, et sic semen eorum sit ex alienis carnibus generatum, resurget semen in eo qui natus est ex semine, et loco eius supplebitur aliunde ei cuius carnes comestae sunt.
Dicitur tertio quod, si aliquid materialiter in pluribus hominibus fuit, resurget in eo ad cuius perfectionem magis pertinebat. Unde si in uno fuit sicut radicale semen, idest, sicut semen ex quo genitus est; in alio vero sicut superveniens nutrimentum, resurget in eo, qui ex eo sicut ex semine est generatus. — Si vero in uno fuit ut pertinens ad perfectionem individui, in alio vero ut ad perfectionem speciei deputatum, resurget in eo ad quem pertinebat secundum perfectionem individui. Unde semen resurget in genito, et costa Adae in Eva. — Si autem secundum eundem perfectionis modum fuit in utroque, resurget in eo in quo primitus fuit.
De hac materia vide etiam apud Sanctum Thomam in Quarto, d. XLIV46.
XV. Ad sextam obiectionem47 dicitur quod resurrectio naturalis est quantum ad finem, inquantum naturalis est animae esse corpori unitam: non autem quantum ad principium activum.
Adverte quod naturalis dicitur esse resurrectio quantum ad finem, quia terminatur ad unionem animae et corporis, quae quidem unio est secundum naturalem animae inclinationem, et, absolute loquendo, nata est etiam ab agente naturali uniri corpori, ut superius48 dicebatur: licet, facta hac suppositione quod sit per mortem separata a corpore, non possit iterum materiae virtute naturalis agentis uniri. Propter quod dicitur resurrectio supernaturalis esse ex parte agentis.
XVI. Ad ultimam obiectionem49 dicitur quod, quia Filius propter hoc naturam humanam assumpsit ut eam repararet, ideo quod est defectus naturae in omnibus reparabitur: et sic omnes a morte redibunt ad vitam. Sed defectus personae non reparabitur nisi in his qui Christo adhaeserunt, vel credendo in ipsum, vel per fidei sacramentum.
Ex iis vult negare Sanctus Thomas illam consequentiam: Per Christum liberamur a culpa, et a morte, qui est effectus peccati: Ergo illi soli sunt a morte liberandi per resurrectionem qui fuerunt participes mysteriorum Dei quibus liberentur a culpa.
- Sed circa hanc responsionem duplex occurrit dubium. Unum est, quia consequentia quae negatur, non videtur bene negari. Nam si mors est effectus peccati, non videtur esse liberandus a morte nisi qui a culpa liberatur: cum effectus non videatur removendus nisi removeatur causa ad quam necessario consequitur. Si ergo per Christum homo liberatur a morte, ille solus videtur liberandus qui etiam liberatur a culpa.
Alterum est, quia non videtur verum quod defectus naturae in omnibus reparabitur. Quia multi cum originali peccato decedunt, a quo nunquam liberabuntur. Cuius signum est quod in perpetuum divina visione privabuntur.
- Ad primum dicitur, ex doctrina Sancti Thomae Quarto, d. XLIII, q. I, a. 1, quª 2, ad 4, quod poena peccati originalis est mori aliquando, non autem morte in perpetuum detineri. Ideo qui moriuntur in peccato originali, moriendo exsolverunt poenam illi peccato debitam. Possunt tamen resurgere non obstante culpa originali, propter conformitatem ad Christum in naturalibus. Unde argumentum supponit falsum: scilicet quod perpetua detentio a morte sit effectus culpae originalis eam necessario concomitans.
Ad secundum dicitur quod, ut patet capite sequenti, propositio Sancti Thomae intelligitur de defectu naturae habente rationem poenae concomitantis peccatum, non autem de defectu habente rationem culpae, cuiusmodi est originale peccatum, quod est peccatum et naturae et personae, inquantum est pars naturae. Sic enim aliquo modo est volitum a persona et homine singulari, ut superius50 dicebatur. Unde ratio nulla est.