Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Caput LX: De Eucharistia
Caput LXI: De errore infidelium circa sacramentum Eucharistiae
Caput LXII: Solutio praemissarum difficultatum, et primo quoad conversionem panis in corpus Christi
Caput LXIII: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte loci
Caput LXIV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte accidentium
Caput LXV: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte actionis et passionis
Caput LXVI: Solutio eorum quae obiiciebantur ex parte fractionis
Caput LXVII: Solutio auctoritatis inductae
Caput LXVIII: Ex quali pane et vino debet confici hoc sacramentum
Caput LXIX: De sacramento poenitentiae. Et primo, quod homines post gratiam sacramentalem acceptam peccare possunt
Caput LXX: Quod homo peccans post sacramentorum gratiam potest converti per gratiam
Caput LXXI: De necessitate poenitentiae et partium eius
Caput LXXII: De sacramento extremae unctionis
Caput LXXIII: De sacramento ordinis
Caput LXXIV: De distinctione ordinum
Caput LXXV: De episcopali potestate: et quod in ea unus sit summus
Caput LXXVI: Quod per malos ministros sacramenta dispensari possunt
Caput LXXVII: De sacramento matrimonii
Caput LXXVIII: Quod per Christum resurrectio corporum sit futura
Caput LXXIX: Obiectiones contra resurrectionem
Caput LXXX: Solutio praemissarum obiectionum
Caput LXXXI: Quod homines resurgent immortales
Caput LXXXII: Quod in resurgentibus non erit usus ciborum neque venereorum
Caput LXXXIII: Quod corpora resurgentium erunt eiusdem naturae
Caput LXXXIV: Quod corpora resurgentium erunt alterius dispositionis
Caput LXXXV: De qualitate corporum glorificatorum
Caput LXXXVI: De loco corporum glorificatorum
Caput LXXXVII: De sexu et aetate resurgentium
Caput LXXXVIII: De qualitate corporum resurgentium in damnatis
Postquam ostendit Sanctus Thomas qualis futura sit in resurrectione conditio corporum Beatorum1, consequenter qualis futura sit conditio corporum damnatorum, declarat. Et ponit sex conclusiones.
I. Prima est: Corpora damnatorum, quantum ad id quod naturae est, integre reparabuntur : in perfecta scilicet aetate absque omni membrorum diminutione, et absque omni defectu et corruptione quem error naturae aut infirmitas introduxit. Probatur sic. Animae malorum naturam bonam habent, utpote a Deo creatam. Ergo etc. Probatur consequentia. Quia oportet illa corpora animabus damnatorum esse proportionata.
Advertendum quod dixit Sanctus Thomas reparanda corpora damnatorum absque defectu quem error naturae vel infirmitas introduxit, ut daret intelligere quicquid defectus ex corruptione vel debilitate naturae aut naturalium principiorum fuerit, totum in resurrectione removendum esse, ut sunt febris, lippitudo, et similia: non autem eos defectus qui ex naturalibus principiis in humano corpore naturaliter consequuntur, ut ponderositas et huiusmodi.
Confirmatur per Apostolum dicentem, I Cor. xv, quod mortui resurgent incorrupti.
Secunda est: Talia corpora non erunt spiritualia, quasi spiritui omnino subiecta, sed magis eorum anima per affectum erit carnalis : idest, magis spiritus ad obedientiam carnis trahetur per affectum, quam corpus spiritui sit subiectum. Probatur. Quia et eorum anima erit secundum voluntatem a Deo aversa, et fine proprio destituta.
Tertia est: Huiusmodi corpora non erunt agilia, quasi sine difficultate animae obedientia : sed magis erunt ponderosa et gravia, et quodammodo animae importabilia. Probatur quia et eorum animae per inobedientiam a Deo sunt aversae.
Quarta est: Remanebunt haec corpora passibilia sicut et nunc, vel etiam magis : ita tamen quod patientur quidem a rebus sensibilibus afflictionem, sed non corruptionem. Probatur. Quia et eorum animae torquebuntur a naturali desiderio beatitudinis totaliter frustratae. Intellige de desiderio beatitudinis secundum communem rationem beatitudinis et summi boni, quia istud est naturale: non autem secundum particularem rationem beatitudinis, quae est divinae essentiae visio. Hanc enim anima non absolute naturaliter desiderat sub ratione summi boni et finalis beatitudinis, sed tantum supposita hac cognitione per revelationem habita, quod ipsa divinae essentiae visio sit summum bonum et totalis beatitudo intellectualis naturae.
Quinta est: Ista corpora erunt opaca et tenebrosa. Probatur. Quia eorum animae a lumine divinae cognitionis erunt alienae.
Confirmantur praedictae conclusiones per illud Apostoli I Cor. xv, Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur.
II. Si obiiciatur contra quartam conclusionem, quod malorum corpora non poterunt esse impassibilia et incorruptibilia: quia omnis passio, magis facta, abiicit a substantia, ut per experientiam patet: - dicitur primo, quod illud est verum, supposita transmutabilitate materiae de forma in formam. Hoc autem non erit post resurrectionem in corporibus neque bonorum neque malorum: quia in utrisque totaliter perficientur ab anima quantum ad esse naturae, virtute divina corpus animae totaliter subiiciente.
Dicitur secundo, quod potentia quae est in prima materia ad omnem formam, in corpore humano remanebit quodammodo ligata, ne possit in actum alterius formae reduci. - Adverte quod dicitur quodammodo: quia est metaphorica locutio dicere quod materiae potentia sit ligata.
Dicitur tertio quod, quia damnatorum corpora quantum ad aliquas conditiones non erunt animae totaliter subiecta, scilicet quantum ad actiones et passiones, affligentur secundum sensum a contrarietate sensibilium: puta ab igne corporeo, inquantum caliditas propter sui excellentiam contrariatur aequalitati complexionis et harmoniae, quae est sensui connaturalis, licet eam solvere non possit.
Dicitur quarto, quod talis afflictio animam a corpore separare non poterit: cum corpus semper necesse sit sub eadem forma remanere.
III. Ad huius evidentiam, considerandum est quod, cum dolor et afflictio sensum laesionis importent, ad videndum quomodo damnati a sensibilibus rebus afflictionem et dolorem patiantur, videndum est quomodo ab eis laedi possint. Cum itaque duplex actio a sensibilibus rebus provenire possit: una scilicet naturalis, qua ab illis in passum imprimitur forma secundum suum esse materiale, sicut cum ignis sua caliditate lignum facit calidum; alia vero spiritualis, qua suam intentionem et similitudinem in sensum imprimit, sicut cum calor suam similitudinem imprimit in sensum tactus: non possunt corpora damnatorum a sensibilibus laedi agentibus naturali actione in ipsa; quia, ut dicitur Quolib. VIII, q. VIII2, ignis et aqua, et eadem ratione alia sensibilia, non agent in corpora damnatorum actione naturae. Ideo relinquitur quod ab ipsis laedantur inquantum actione spirituali agunt per sensus immutationem.
Considerandum secundo, quod ista laesio quae fit per immutationem spiritualem, dupliciter potest intelligi. Uno modo, quia per talem immutationem abiiciatur a corpore aliqua forma sibi secundum naturam conveniens. Et sic non potest accipi laesio in damnatis: quia anima, ut hic dicitur, perfecte dominatur materiae quantum ad esse naturale; unde etiam dicitur hic quod, licet qualitas ignis contrarietur qualitati complexionis et harmoniae, quae est sensui connaturalis, ea tamen solvere non potest. - Alio modo, quia per ipsam immutationem causatur in organo sensus forma intentionalis illi improportionata et inconveniens. Unde ait Sanctus Thomas in Quarto d. XLIV, q. III, a. 13, quod sensibile non solum natum est delectare vel affligere sensum secundum quod agit actione naturae confortando [vel corrumpendo] organum: sed etiam secundum quod agit in sensum actione spirituali, secundum quod est in debita proportione ad sentientem, vel in superabundantia et defectu. Et sic accipienda est laesio in damnatis a rebus sensibilibus.
IV. Sed tunc duplex oritur dubium. Primum est, quomodo afflictio et dolor possint ex intentionali forma causari: cum illi sint effectus reales. Secundum est, quare Beati ex huiusmodi sensibilibus non poterunt affligi, sicut damnati: cum ita excellens sensibile sit improportionatum sensui Beatorum, sicut damnatorum sensui.
- Ad primum respondetur quod non dicitur similitudo sensibilis habere esse intentionale in sensu ut esse intentionale distinguitur contra esse reale, quo modo entia rationis dicuntur habere esse intentionale, habet enim esse reale, et realiter sensum informat: sed ut distinguitur contra esse naturale et materiale eiusdem formae. Sensibile enim est in sensu sine materia, et modo quodam immateriali: unde non denominat ipsum calidum aut frigidum, ut patet II de Anima4. Tale autem habens esse intentionale et spirituale, non est inconveniens quod dolorem aut aliquem alium realem effectum causet, virtute formae extrinsecae a qua causatur.
Sed contra istam responsionem adhuc occurrit dubium. Nam tenet Sanctus Thomas, Prima, q. LXVII, a. 3; et II Sent., d. XIII, a. 3, quod intentio coloris in aere, et similiter aliae sensibilium intentiones, transmutationem naturalem non causant, et tamen habent ibi aliquod esse reale. Ergo, eadem ratione, intentiones quae sunt in sensu realem effectum inducere non possunt.
Respondetur negando consequentiam. Nam licet non possent aliquam transmutationem causare, de quo in superioribus5 est dictum, non sequitur quod dolorem causare in damnatis non possint. Illa enim doloris causatio non est per aliquam transmutationem naturalem, cum corpora damnatorum non sint naturali mutatione transmutabilia, sicut nec corpora Beatorum: sed solum per improportionem obiecti ad organum sensus.
- Ad secundum dupliciter posset responderi. Primo quod, licet aliqua sensibilia sint improportionata sensibus Beatorum, si secundum se solum considerentur, non tamen sunt illis improportionata ut subduntur animae glorificatae, et dotem impassibilitatis habent: ex hoc enim redduntur sensus, et eorum organa, toti latitudini sensibilis proprii proportionata, proportione passivi ad agens connaturale. In damnatis autem corpus non substat perfecte animae quantum ad omnes actiones et passiones: nec in ipsis est dos impassibilitatis, per quam eleventur et perficiantur organa sensuum.
Posset, secundo, responderi quod utique etiam aliquae excellentiae sensibilium erunt improportionatae sensibus Beatorum, sed tamen non poterunt agere in ipsum sensum per modum laesivi. Quia aut non agent in ipsum, dote impassibilitatis prohibente, aut, si agent, suam similitudinem imprimendo, illa tamen actio non habebit rationem laesivi: inquantum nullum sensibilem dolorem aut tristitiam interiorem causabit, anima hoc prohibente ex pleno sui dominio supra corpus et supra omnes actiones et passiones eius, et dote impassibilitatis impediente.
- Si autem quaeratur de corporibus parvulorum cum originali tantum decedentium, in quibus, secundum Sanctum Thomam6, nulla erit poena sensus, quomodo erunt impassibilia, cum non sint habitura impassibilitatis dotem: — dicitur, ex doctrina Sancti Thomae II Sent., d. XXXIII, q. II, a. 1, ad 5, quod non patientur passione corruptiva, quia, cessante motu caeli, nullum agens corruptivum aut alterativum erit. Non patientur etiam passione afflictiva per spiritualem immutationem a sensilibus, divina iustitia hanc passionem, utpote illis nullo modo debitam, prohibente.
Cetera quae ad hanc materiam pertinent, vide apud Capreolum Quarto, d. XLIV, q. IV.
V. Sexta conclusio est: Locus infimus, et tenebrosus, ac poenalis, deputabitur corporibus damnatorum. Probatur. Quia, per oppositum, corpora Beatorum propter innovationem gloriae, supra caelestia corpora elevabuntur. — Confirmatur auctoritate Psalm., Veniat mors etc. Et Apoc. xx dicitur quod diabolus qui seducebat etc.