Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Septimum quod praemittit Sanctus Thomas1, est quod, quamvis Christus de Spiritu Sancto et Virgine conceptus dicatur, non potest tamen Spiritus Sanctus dici pater Christi secundum generationem humanam, sicut Virgo dicitur mater eius.
I. Probatur primo. Quia Spiritus Sanctus non produxit humanam naturam in Christo ex sua substantia, sed sola virtute operatus est ad eius productionem.
Advertendum quod haec ratio procedit ex hoc supposito, quod filius generatur de substantia generantis, idest ex semine, quod habet virtutem ex forma generantis, et est in potentia ad substantiam sive naturam ipsius, ut exponit Sanctus Thomas Prima, q. cxix, a. ult., ad 1. — Quamvis etiam hoc possit intelligi quia semen patris, quod est substantia eius, non quidem sicut actu pars, sed sicut in proxima dispositione ad hoc ut sit pars eius, transit in substantiam filii, secundum aliquorum opinionem.
Secundo. Quia esset hoc inductivum in errorem hunc, quod Christus esset duo filii, et consequenter quod in Christo essent duae personae: cum filiationis nomen ad personam pertineat, non ad naturam. — Probatur prima sequela. Quia Verbum Dei secundum hoc habet personam distinctam, quod est Filius Dei Patris, et ipsum Spiritus Sancti filius esse non potest.
Tertio. Quia auctoritas Patris in divinis et nomen ad personam aliam transferretur, scilicet ad Spiritum Sanctum. Quod est inconveniens.
II. Advertendum quod non solum non est absolute verum Spiritum Sanctum esse patrem Christi, propter rationes supra dictas: sed nec etiam cum hac additione, inquantum homo. Quod significavit Sanctus Thomas cum dixit ipsum non esse patrem Christi secundum generationem humanam.
Sed tunc resultat dubium, praecipue contra secundam rationem. Si enim, quia Verbum Dei non potest esse filius Spiritus Sancti, sequitur quod Christus sit duo filii, posito quod dicatur filius Spiritus Sancti secundum humanam naturam, eadem ratione poterit concludi quod non sit filius Beatae Virginis. Quia, cum Verbum Dei non possit esse filius Beatae Virginis, sequitur, si Christus sit eius filius secundum humanam naturam, quod Christus sit duo filii.
- Respondetur, et dicitur primo, quod non est eadem ratio de Spiritu Sancto et de Beata Virgine. Quia unum filium esse a duobus patribus est impossibile: et ideo ubi ponatur Christum habere pro patre personam Patris in divinis, et personam Spiritus Sancti secundum humanam naturam, statim sequitur ipsum esse duos filios. Unum autem filium esse duorum quorum unum sit pater et alterum sit mater, non inconvenit. Ideo, si ponatur Christum esse Filium Dei Patris et Beatae Virginis, non sequitur quod sit duo filii.
Cum autem dicitur quod nec etiam Beatae Virginis Verbum Dei filius esse potest: dicitur quod hoc non est verum. Quia ad hoc quod aliquis sit filius alicuius tanquam matris, sufficit ut illa materiam in conceptione ministret, et sit eiusdem speciei secum. Hoc autem egit Beata Virgo in conceptione humana Verbi Dei, et est eiusdem speciei cum ipso inquantum est homo. Ideo potest Verbum Dei dici eius filius secundum conceptionem humanam. Ad hoc autem ut quis dicatur filius alicuius tanquam patris, requiritur ut ab ipso esse accipiat: ut dicitur Tertio, d. iv, q. 1, a. 22. Verbum autem Dei, etiam secundum generationem humanam, non habet esse ab alia persona divina quam a Patre: quia non habet aliud esse quam esse divinum. Ideo nullo modo potest dici filius Spiritus Sancti.
-
Dici secundo potest quod illam rationem non inducit Sanctus Thomas ad ostendendum simpliciter falsum esse quod Spiritus Sanctus sit pater Christi: sed, cum hoc probatum sit per primam rationem, ostendit hoc, etiam si esset verum, non esse dicendum, propter periculum et occasionem erroris. Quia licet posset aliquis dicere non esse inconveniens ut Christus, unus existens secundum suppositum, sit filius Dei Patris secundum deitatem, Spiritus Sancti autem secundum humanitatem; multi tamen, considerantes filii nomen ad personam pertinere, et Verbum Dei non esse filium Spiritus Sancti secundum divinitatem; si Christus ponatur filius Spiritus Sancti, faciliter in hunc errorem labi possent, quod in Christo, praeter personam Verbi, esset alia persona humana, secundum quam diceretur Spiritus Sancti filius. Hoc autem non ita facile existimari potest si ponatur Christus filius Beatae Virginis: quia, ut dictum est, non apparet inconveniens ut is qui est Filius Patris aeterni, sit etiam filius Beatae Virginis per assumptionem humanitatis ex ea.
-
Attendendum autem quod non solum Christus non potest dici filius naturalis Spiritus Sancti: sed nec etiam filius eius per gratiam aut per creationem dici potest. Ratio huius est, secundum Sanctum Thomam, Tertia, q. xxxii, a. 3; et Tertio, dist. praeallegata3, quia quando aliquid dicitur de altero secundum perfectam rationem, nullo modo dicitur de ipso secundum rationem imperfectam, aut cum determinatione diminuente: sicut Sortes, qui naturaliter et perfecte dicitur homo, secundum propriam hominis rationem, nunquam dicitur homo pictus. Unde, cum Christus dicatur naturalis Filius Dei et secundum perfectam rationem filiationis, non poterit dici filius Dei per gratiam aut per creationem.