Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Contra praedictam Arii et Eunomii positionem arguit Sanctus Thomas auctoritate Scripturae.1
- Et primo sic. Secundum positionem praedictam, eadem ratione angeli filii Dei dicerentur et Christus: quia utrisque secundum quandam similitudinem naturae in qua creati sunt, nomen filiationis competeret. Hoc autem constat esse falsum: nam ad Heb. 1 dicitur: Cui dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, Ego hodie genui te? — Si dicatur illud non sequi, quia Christus est excellentioris naturae: — hoc non obstat. Quia etiam inter angelos diversi ordines inveniuntur; et tamen omnibus eadem ratio filiationis convenit.
Secundo. Christus non esset unigenitus. Cuius oppositum dicitur Ioan. 1. — Probatur consequentia. Quia nomen filiationis ratione divinae creationis etiam omnibus angelis et sanctis convenit.
Tertio. Si non diceretur Filius nisi ratione creationis, Christus vere filius dici non posset. Sed huius oppositum dicitur I Ioan. ult. Ergo etc. — Probatur sequela. Quia nomen filiationis proprie et vere generationem viventium consequitur, in quibus genitum ex substantia generantis procedit, quod non est in creatione.
Quarto. Christus non esset verus Deus: quia nihil creatum potest dici Deus nisi per quandam similitudinem ad Deum. Sed hoc est falsum: ut patet I Ioan. ult., Hic est verus Deus etc.
Advertendum pro hac ratione et praecedenti, quod verum potest dupliciter accipi. Uno modo, ut distinguitur contra falsum: sicut propositio qua significatur sicut est in re, dicitur vera, falsa autem qua significatur non sicut est in re. Alio modo, ut distinguitur contra similitudinarie sumptum: quo modo dicimus vivum animal esse verum animal, pictum autem non esse verum animal, sed per quandam similitudinem. Cum ergo dicitur Christus esse verus Filius Dei, et verus Deus, accipitur verum secundo modo: et est sensus quod est Filius Dei et Deus secundum propriam et essentialem horum nominum significationem.
II. Quinto. Ad Rom. Ⅸ dicitur: Qui est super omnia Deus etc.; et ad Tit. Ⅱ, Expectantes beatam spem etc.; et Ier. ⅩⅩⅢ, Suscitabo David germen iustum, et subditur, et hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus iustus noster, ubi in Hebraeo habetur nomen tetragrammaton, quod de solo Deo dici certum est. Ergo Filius Dei est verus Deus.
Sexto. Si Christus verus Filius est, scilicet Dei, necesse est quod sit verus Deus: quia non potest vere filius dici quod ab alio gignitur, etiam si de substantia generantis nascatur, nisi in similem speciem generantis procedat. Sed (supple) est verus Filius Dei. Ergo etc. — De materia huius rationis inferius 2 erit sermo.
Septimo. Christus habet in se totam plenitudinem divinae bonitatis: ut patet ad Coloss. Ⅰ 3. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia nulla creatura recipit totam plenitudinem divinae bonitatis.
Octavo. Intellectus Christi non deficit in cognitione ab intellectu divino: cum dicatur ad Coloss. Ⅱ quod in ipso sunt omnes thesauri etc. Ergo etc.
Advertendum quod non loquitur hic Sanctus Thomas de intellectu animae Christi qui est intellectus humanus: nam de hoc non est verum quod adaequet divini intellectus cognitionem, ut superius 4 est ostensum. Sed loquitur de intellectu ipsius absolute: quia scilicet in Christo est aliquis intellectus non deficiens in cognitione ab intellectu divino: quod, cum huiusmodi non possit esse alius intellectus quam divinus, sequitur in Christo esse divinum intellectum, et consequenter quod sit Deus.
III. Nono. Omnia quae habet Pater sunt Filii: ut patet Ioan. ⅩⅥ et ⅩⅦ. Ergo est eadem essentia et natura Patris et Filii. Ergo etc. — Probatur prima consequentia. Quia quicquid habet Deus in seipso, est eius essentia.
Decimo. Filius, antequam exinaniret semetipsum formam servi accipiens, in forma Dei erat, ut dicitur Philipp. Ⅱ. Sed per formam Dei intelligitur natura divina, sicut per formam servi intelligitur natura humana. Ergo etc.
Undecimo. Filius est Patri aequalis: quoniam, ut patet ex narratione Ioannis Evangelistae, Ioan. Ⅴ, Iudaei Christum persequebantur quia dicebat se esse aequalem Deo. Non est autem dubium Christiano verum esse quod Christus de se dixit: cum et Apostolus dicat, Philipp. Ⅱ, non fuisse rapinam quod aequalem se esse Patri arbitratus est. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nihil creatum potest esse aequale Deo.
Advertendum autem quod, quia disputatio haec adversus Christianum est suscipientem Evangelium, ideo dixit Sanctus Thomas, Non esse dubium Christiano verum esse quod Christus de se dixit. Nam infidelis posset dicere Christum se quandoque inaniter iactasse: sed Christiano nefas est hoc dicere.
IV. Duodecimo. Christus perfectam sui similitudinem ad Patrem ostendit etiam in vivendo, Ioan. Ⅴ: Sicut Pater etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia perfecta similitudine non legitur esse similitudinem alicuius ad Deum: ut patet in Psalmis cum dicitur, Quis similis Deo etc., et, Deus, quis similis erit tibi?
Tertio decimo. Filius repraesentat Patrem quantum ad eius essentiam: nam Coloss. Ⅰ dicitur quod est imago invisibilis Dei. Et quod sit perfecta imago, essentiam Dei repraesentans, per quam possit cognosci de Deo quid est, ostenditur Heb. Ⅰ, cum dicitur: Cum sit splendor etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nulla substantia creata repraesentat Deum quantum ad eius substantiam.
- Circa hoc ultimum dictum occurrit dubium. Nam omnis creatura repraesentat Deum: cum sit eius similitudo. Sed non repraesentat eum quantum ad aliquod accidens eius: cum in Deo nullum sit accidens. Ergo repraesentat eum quantum ad substantiam. Ergo falsum est quod nulla creatura repraesentat Deum quantum ad eius substantiam.
Respondetur quod unum repraesentare aliud quantum ad substantiam, dupliciter potest intelligi: uno modo, quia repraesentat ipsam substantiam rei adaequate et perfecte, secundum quod per definitionem significatur; alio modo, quia repraesentat rei substantiam inadaequate et imperfecte, et non secundum omnem modum perfectionis essentialis. Isto secundo modo omnis creatura repraesentat Deum quantum ad eius substantiam, non autem primo modo. De hoc autem modo loquitur Sanctus Thomas. Quod constat quia loquitur de ea repraesentatione substantiae per quam cognosci potest de re quid est. Ista enim est repraesentatio per quandam adaequationem repraesentantis et repraesentati.
V. Quartodecimo. Filius Dei est universalis causa creaturarum: ut patet Ioan. Ⅰ, Proverb. Ⅷ, et Coloss. Ⅰ. Ergo non est de genere creaturarum. — Probatur consequentia. Quia nihil quod est in aliquo genere, est causa universalis eorum quae sunt in genere illo, sicut universalis causa hominum non est aliquis homo: alioquin idem esset causa sui ipsius.
Quintodecimo. Dei Filius Iesus Christus est causa angelorum, eos in esse producens: ut patet ex Apostolo dicente: Sive throni sive dominationes etc. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia angeli non possunt aliter fieri quam per creationem: et nulla substantia creata potest creare, ut est ostensum in Secundo, sed solus Deus.
VI. Sextodecimo. Propriae actiones Dei conveniunt Filio: sicut creare, ut est ostensum; continere et conservare omnia in esse, et peccata purgare, quod est proprium Dei, ut patet ad Coloss. Ⅰ et ad Heb. Ⅰ. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia nulli convenit propria operatio alicuius rei cui non competit illius rei natura.
Si dicatur quod haec Filius facit, non per propriam virtutem, sed per virtutem principalis agentis, cuius est instrumentum: — contra arguitur. Quia Ioan. Ⅴ, dicitur quod quaecumque ille fecerit, haec et Filius similiter facit. Ex quibus duo habentur. Unum est quod, sicut Pater per se operatur et propria virtute, ita et Filius. — Alterum est quod eadem est virtus et potestas Filii et Patris. Cum enim idem non possit esse a duobus agentibus eodem modo, sed dissimiliter; aut, si similiter, oporteat ut conveniant in una virtute; et Filius omnia quaecumque facit Pater, faciat, et similiter faciat, necesse est ut in una virtute conveniant. Hoc autem non est quasi ex multis virtutibus imperfectis in ipsis inventis una congregetur perfecta virtus, sicut ex virtutibus multorum trahentium navem una perfecta virtus fit: cum virtus Dei Patris sit infinita, ut ostensum est in Primo. Ergo oportet ut eadem numero sit virtus Patris et Filii. — Ex quo etiam ulterius infertur quod oportet esse eandem numero essentiam Patris et Filii: cum virtus sequatur naturam rei. — Id quod etiam hac ratione patet: quia natura divina multiplicari non potest, ut in primo libro est ostensum.
- Ad huius rei evidentiam, considerandum est quod unius et eiusdem effectus non possunt esse duae causae totales eiusdem generis et eiusdem ordinis, ut in praecedentibus 5 est ostensum. Sed bene eiusdem possunt esse plures causae totales diversorum generum: puta una in genere causae efficientis, altera in genere causae finalis. Item possunt esse plures eiusdem generis sed diversorum ordinum: puta in genere causae efficientis una principalis, altera instrumentalis. Possunt etiam eiusdem esse plures causae eiusdem ordinis, sed particulares et imperfectae, quasi integrantes unam totalem et perfectam causam: sicut est de multis trahentibus navem.
Cum ergo hic dicitur idem non posse esse operatum a diversis agentibus eodem modo, sed dissimiliter etc., sensus est quod idem non potest esse productum a diversis agentibus totalibus nisi in diverso ordine existant, ita scilicet quod unum sit principale, aliud vero instrumentale: aut, si similiter, idest secundum eundem ordinem, aliquid procedat a pluribus, oportet illa convenire in una virtute; aut congregata ex multis inperfectis virtutibus, eo quod ipsa sunt plura partialia agentia imperfecta simul constituentia unum perfectum agens; aut una numero simpliciter in illis existens 6, ut illa dicantur non plura agentia substantive, sed unum, licet sint plura supposita illa una virtute agentia. Nam multum differt aliqua esse plura agentia, et illa esse plura supposita agentia; in prima enim, cum ly agentia sumatur substantive, significatur pluralitas virtutis et formae activae; in secunda vero, cum sumatur adiective, significatur pluralitas tantum suppositorum agentium.
VII. Decimoseptimo. Beatitudo nostra in Dei Filio est, scilicet obiective: ut patet Ioan. XVII, et 1 Ioan. ultimo. — Est etiam in eo spes nostra: iuxta illud Isaiae, ab Apostolo introductum, Erit radix Iesse etc. — Est et illi honor latriae exhibendus. Psalmo, Et adorabunt eum etc.; et Ioan. v, Omnes honorificent Filium etc.; et iterum in Psalmo, Adorate eum omnes angeli eius, quod ad Heb. I de Christo introducitur. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia illa soli Deo conveniunt, ut in Tertio est ostensum.
- Addit ultimo Sanctus Thomas quod ad hoc ostendendum valent etiam ea quae contra Photinum sunt inducta ad ostendendum Christum verum Deum esse, non factum, sed genitum.
VIII. Ex istis infert corollarie quod sola fides Catholicae Ecclesiae, quae ponit Filium coaeternum Patri, et coaequalem, verumque Deum eiusdem naturae et essentiae cum Patre, genitum, non creatum nec factum, vere confitetur generationem in Deo, ipsam ad hoc referendo quod Filius accepit divinam naturam a Patre: haereticis ipsam ad extraneam naturam referentibus, Photino quidem et Sabellio ad humanam, Ario autem ad creaturam quandam ceteris creaturis nobiliorem.
IX. Quantum ad secundum 7, comparat istas opiniones haereticorum ad invicem. Et ait quod quantum ad generationem, Arius differt a Sabellio et Photino, quia ille ipsam asserit ante mundum fuisse, illi vero hoc negant. — Quantum vero ad ipsum Christum, differunt quia Sabellius Christum verum Deum confitetur et naturalem, non autem Photinus neque Arius. Differt vero Photinus ab Ario, quia Photinus dicit ipsum purum hominem, Arius autem dicit ipsum quasi commixtum ex quadam excellentissima creatura, divina scilicet aliquo modo et humana. — Quantum autem ad personam Filii, differt Sabellius ab aliis, quia illi ponunt aliam esse personam Patris et Filii, quod Sabellius negat.
Fides autem Catholica, media via incedens, cum Ario et Photino concordat, ponens aliam esse personam Patris, aliam Filii, et Filium esse genitum, Patrem vero ingenitum. Cum Sabellio vero convenit, Christum dicens verum et naturalem Deum eiusdem naturae cum Patre, licet non eiusdem personae.
Ex quo infert Sanctus Thomas quod ex hoc sumi potest indicium Catholicae veritatis: quoniam, ut Philosophus ait, vero etiam falsa attestantur, falsa vero etiam ad invicem distant.
Advertendum quod falsa attestari dicuntur vero aliquando, non quidem ex ea parte qua falsa sunt, sed inquantum aliquid veritatis continent.