Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Caput XLIV: Quod Christum decuit nasci ex virgine
Caput XLV: Quod Christus natus est de spiritu sancto
Caput XLVI: Quod Christus non fuit filius spiritus sancti secundum carnem
Caput XLVII: Quod non sit dicendum Christum esse creaturam
Caput XLVIII: Solutio rationum contra incarnationem superius positarum
Caput XLIX: Quod peccatum originale traducatur a primo parente in posteros
Caput L: Obiectiones contra peccatum originale
Caput LI: Solutio obiectionum positarum
Caput LII: Rationes quibus videtur probari quod non fuit conveniens Deum incarnari
Caput LIII: Quod conveniens fuit Deum incarnari
Caput LIV: Solutio rationum supra positarum contra convenientiam incarnationis
Caput LV: De necessitate sacramentorum
Caput LVI: De distinctione sacramentorum veteris et novae legis
Caput LVII: De numero sacramentorum novae legis
Caput LVIII: De Baptismo
Caput LIX: De confirmatione
Postquam determinavit Sanctus Thomas de sacramento baptismi, de sacramento confirmationis determinat 1. Et ponit tres conclusiones.
I. Prima est: Convenienter qui sacramentum suscipiunt confirmationis, signum crucis, quo Christus pugnavit et vicit, in fronte suscipiunt. Quod convenienter suscipiant tale signum, probatur, quia sacramentum hoc, quo spirituale robur ad confitendum absque timore fidem Christi regenerato confertur, eum quodammodo instituit pro fide Christi propugnatorem; pugnantes autem sub aliquo principe eius insignia deferunt. — Quod vero convenienter in fronte suscipiant, probatur quia hoc fit in signum quod publice fidem Christi confiteri non erubescant.
Advertendum ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXXII, a. 9; et IV Sent., d. VII, q. III, a. 3 2, quod homo potest impediri a libera confessione nominis Christi et propter timorem, et propter verecundiam. Utriusque autem horum in fronte maxime signum apparet; tum propter propinquitatem imaginationis, ex qua passiones huiusmodi procedunt; tum quia spiritus directe a corde ad frontem ascendunt; unde verecundati rubent, timentes autem pallescunt. Et ideo, cum sacramentum confirmationis detur ad liberam confessionem nominis Christi, convenienter in fronte unguntur confirmati. Et haec est ratio, quae hic tangitur.
II. Secunda conclusio est: Rationabiliter fit haec insignitio ex confectione olei et balsami quod chrisma vocatur. Probatur. Quia per oleum Spiritus Sancti virtus designatur, quo Christus unctus nominatur: ut sic a Christo Christiani dicantur, quasi sub ipso militantes. In balsamo vero, propter odorem, bona fama ostenditur, quam necesse est habere eos qui inter mundanos conversantur, ad fidem Christi publice confitendam.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia Parte, q. suprad., a. 2 3; et IV Sent. suprad. d., q. 1, a. 2 4, quod licet Christus usus chrismate non sit in confirmatione, tamen secundum Dionysium, in IV cap. Eccles. Hier. 5, Apostoli aliquando usi sunt chrismate in exhibitione huius sacramenti, quando non aderat visibile signum descensus Spiritus Sancti super eos quibus per eos impositio manuum facta fuerat. Quando autem aliquod sensibile signum miraculose aderat talis descensus Spiritus Sancti, puta ignis aut aliquid huiusmodi, non utebantur chrismate: quia illa visibilis apparitio supplebat locum elementi visibilis.
III. Tertia conclusio est: Convenienter hoc sacramentum a solis pontificibus confertur. Probatur. Quia illi sunt quodammodo duces exercitus Christiani: in saeculari autem militia ad ducem exercitus pertinet quosdam eligendo ad militiam adscribere. — Confirmatur hoc signo: quia eis manus imponitur, ad designandam derivationem virtutis a Christo.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. LXXII, a. 11; et IV Sent., d. VII, q. III, a. 1 6, quod hoc quod dicitur sacramentum confirmationis a solis pontificibus conferri, quod est etiam explicatum in Can. 7 Manus, de Consecr., dist. v; et in Cap. Quanto, de Consecr. 8, intelligendum est ex officio: nam per impositionem manus Apostolorum, quorum vicem gerunt episcopi, plenitudo Spiritus Sancti dabatur. Ex commissione vero Papae potest etiam simplex sacerdos hoc sacramentum conferre: eo quod Papa habeat plenitudinem potestatis ministerialis supra corpus Domini mysticum. Nec in tali commissione dicitur proprie Papa mutare ministrum huius sacramenti a Christo institutum: quia licet alicui committat ut confirmet ipsius Papae auctoritate, nulli tamen simplici sacerdoti committit ut hoc ex propria auctoritate et officio faciat.
IV. Sed tunc occurrit dubium. Cum enim ad integritatem sacramenti requiratur convenientia ministri, ut est de mente Sancti Thomae Quarto, d. VII, q. III, a. 1, quª 1, ad 1, quaeritur quis sit minister necessarius in sacramento confirmationis? Si episcopus: ergo non poterit Papa alteri quam episcopo confirmationis collationem committere: quia papa non potest tollere id quod ad sacramenti integritatem pertinet. Si simplex sacerdos: ergo hic male dicitur quod a solis pontificibus confertur.
Respondetur quod dupliciter possumus loqui de ministro necessario: scilicet aut cui soli potest convenire absolute ut sacramentum ministret; aut cui soli convenit ordinarie et ex officio.
Si primo modo loquamur, sic sacerdos, absolute loquendo, est necessarius minister confirmationis, ut declarat Sanctus Thomas quaest. et art. praeallegatis: a solo enim sacerdote conferri potest, sive ex officio sive ex commissione superioris conferatur. Ratio autem in IV Sent., 9 est, quia omnis operatio sacramentalis in corpus Christi mysticum, per quam gratia datur, dependet ab operatione sacramentali super corpus Domini verum, cum gratia sacramentalis descendat in corpus mysticum a capite. Et ideo, cum inferior sacerdote non habeat perficere corpus Domini verum, ei operatio sacramentalis committi non potest. Et sic patet, quod argumentum non procedit: quia dicimus quod neque sacerdos simplex, neque sacerdos episcopus est necessarius minister huius sacramenti, sed sacerdos absolute et indistincte.
Si vero loquamur secundo modo, sic solus episcopus est minister necessarius. Unde, cum infertur: Ergo Papa non poterit collationem alteri quam episcopo committere, negatur consequentia. — Cum autem probatur quia Papa non potest tollere id quod ad sacramenti pertinet integritatem: — dicitur quod hoc utique verum est loquendo de pertinentibus ad integritatem sacramenti ex institutione Christi. Sed tunc negatur quod episcopus sit de integritate huius sacramenti: licet enim sit minister necessarius, cui hoc sacramentum conferre convenit ex officio, non est tamen absolute necessarius, ut patuit; cum alteri etiam possit ex commissione convenire. Et sic non pertinet ad absolutam integritatem sacramenti, sed tantum ad integritatem sacramenti ordinarie collati. Unde et Gregorius quandoque permisit ut presbiteri confirmarent: ut patet in Can. 10 Pervenit, dist. XCV. Hoc etiam tenet glossa in Can. Manus, de Consecr., dist. V.
V. Utrum autem Papa possit aliquid circa sacramenta statuere tanquam necessarium sacramento, ita quod absque illo non conferatur verum sacramentum: — videtur, secundum doctrinam Sancti Thomae, dicendum quod non, loquendo de eo quod est tantum sacramentum. Nam Tertia, q. LXIV, a. 2, postquam determinavit omnia sacramenta a solo Deo instituta esse, in responsione ad 1, dicit quod illa quae aguntur in sacramentis instituta per homines, non sunt de necessitate sacramenti, sed ad quandam pertinent solemnitatem. Nec valet glossare ut glossat Capreolus, in Quarto, d. VII 11, quod intelligit de institutis per homines inferiores Papa, non autem de institutis per Papam: quia subiungit in illa responsione quod ea quae sunt de necessitate sacramenti, sunt instituta ab ipso Christo, qui est Deus et homo, et quod illa tradita sunt Ecclesiae ex familiari Apostolorum traditione: ex quibus verbis videtur excludere omnes homines ab institutione eorum quae sunt de necessitate sacramentorum.
Nec obstat quod ipse tenet, in Quarto, d. XL 12, gradus consanguinitatis impedientes matrimonium posse taxari ab Ecclesia usque ad quartum gradum, ita quod de necessitate sacramenti est ut contrahentes in nullo illorum graduum sibi attineant: — quia, ut ipsemet ibidem dicit, q. I, a. 4, ad 2, matrimonium non est tantum sacramentum, sed etiam in officium naturae. Sicut autem contractus et officia humana determinantur legibus humanis, ita contractus et officia spiritualia lege Ecclesiae. Ex quibus verbis patet quod Papa non determinat gradus consanguinitatis matrimonium impedientes inquantum matrimonium est sacramentum, sed inquantum est quidam contractus, et est in officium naturae.
- Ex praedictis patet argumenta Durandi, apud Capreolum, loco praeallegato 13, procedentia ex hoc quod Papa non potest ministrum sacramenti mutare, non procedere contra nos. Quia non dicimus, dum Papa committit simplici sacerdoti collationem sacramenti confirmationis, quod mutet ministrum necessarium simpliciter et absolute ad hoc sacramentum, cum talis minister sit indistincte sacerdos, et hic non fiat mutatione de sacerdote in non sacerdotem: sed quod collationem huius sacramenti convenientem uni, scilicet episcopo, ordinarie et ex officio, alteri imponit extraordinarie, cui non competit ex officio, habenti tamen quod est de necessitate sacramenti simpliciter.
Advertendum quod hoc sacramentum non est simpliciter necessarium, sed ad bene esse. Veruntamen contemptus esset periculosus, ut dicit Sanctus Thomas in Quarto14.