Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber IV
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book IV of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) examines Aquinas's treatment of revealed mysteries: the Trinity, the Incarnation, the sacraments, and the resurrection. The commentary accompanies the Leonine text in volume XV (1930). The present digital edition includes the Latin text and an English translation.
Prooemium
Caput I: Quod sit generatio, paternitas et filiatio in divinis
Caput II: Quod filius Dei sit Deus
Caput III: Quid opinatus sit Photinus de filio Dei, et eius improbatio
Caput IV: Opinio Sabellii de filio Dei, et eius improbatio
Caput V: De opinione Arii circa filium Dei
Caput VI: Improbatio opinionis Arii de filio Dei
Caput VII: Solutio ad auctoritates quas Arius pro se inducebat
Caput VIII: Solutio ad auctoritates Photini et Sabellii
Caput IX: Rationes contra generationem et processionem divinam
Caput X: Quomodo accipienda sit generatio in divinis, et quae de filio Dei dicuntur in Scripturis
Caput XI: Quomodo filius Dei dicatur Dei sapientia
Caput XII: Quod non est nisi unus filius in divinis
Caput XIII: Solutio ad rationes supra inductas contra generationem divinam
Caput XIV: De spiritu sancto, quod sit in divinis
Caput XV: Rationes ex quibus aliqui spiritum sanctum existimaverunt esse creaturam
Caput XVI: Quod spiritus sanctus sit verus Deus
Caput XVII: Quod spiritus sanctus sit subsistens persona
Caput XVIII: Quomodo intelligenda sunt quae de spiritu sancto dicuntur
Caput XIX: De effectibus attributis spiritui sancto in Scripturis respectu totius creaturae
Caput XX: De effectibus attributis spiritui sancto in sacra Scriptura respectu rationalis creaturae, quantum ad ea quae Deus nobis largitur
Caput XXI: De effectibus attributis spiritui sancto secundum quod movet creaturam in Deum
Caput XXII: Solutio rationum supra inductarum contra divinitatem spiritus sancti
Caput XXIII: Quod spiritus sanctus procedat a filio
Caput XXIV: Rationes ostendere volentium quod spiritus sanctus non procedat a filio, et solutio ipsarum
Caput XXV: Quod non sunt nisi tres personae in divinis pater, filius et spiritus sanctus
Caput XXVI: De incarnatione verbi secundum traditionem sacrae Scripturae
Caput XXVII: De errore Photini circa incarnationem
Caput XXVIII: De errore Manichaeorum circa incarnationem
Caput XXIX: De errore Valentini circa incarnationem
Caput XXX: De errore Apollinaris circa corpus Christi
Caput XXXI: De errore Arii et Apollinaris circa animam Christi
Caput XXXII: De errore Apollinaris dicentis animam rationalem non fuisse in Christo, et de errore Origenis dicentis animam Christi ante mundum fuisse creatam
Caput XXXIII: De errore Theodori Mopsuesteni et Nestorii circa unionem verbi ad hominem
Caput XXXIV: Contra errorem Eutychetis
Caput XXXV: De errore Macarii Antiocheni ponentis unam tantum voluntatem in Christo
Caput XXXVI: Contra eos qui dixerunt ex anima et corpore non esse aliquid unum constitutum in Christo
Caput XXXVII: Contra eos qui ponunt duo supposita vel duas hypostases in una persona Christi
Caput XXXVIII: Quid Catholica fides sentiat de incarnatione Christi
Caput XXXIX: Obiectiones contra fidem incarnationis
Caput XL: Quomodo oporteat intelligere incarnationem filii Dei
Caput XLI: Quod assumptio humanae naturae maxime competebat verbo Dei
Caput XLII: Quod humana natura assumpta a verbo non praeextitit assumptioni, sed in ipsa conceptione fuit assumpta
Caput XLIII: Quod natura assumpta a verbo in ipsa conceptione fuit perfecta quantum ad animam et corpus
Quartum quod praemittit Sanctus Thomas1, est quod in ipso conceptionis principio anima rationalis fuit corpori unita.
I. Probatur primo. Verbum Dei assumpsit corpus ab ipso conceptionis principio. Ergo tunc fuit anima rationalis corpori unita. — Probatur consequentia. Quia Verbum Dei mediante anima corpus assumpsit: cum non sit magis assumptibile quam alia corpora nisi per animam rationalem.
Advertendum, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. vi, a. 1; et III Sent., d. ii, q. ii2, quod non dicitur Verbum Dei mediante anima rationali corpus assumpsisse quasi prius duratione animam assumpserit quam corpus: sed quia ipsam prius assumpsit ordine naturae, et secundum dignitatis gradum, inquantum anima dignior est corpore. Ex quo potest dici media inter corpus et Verbum et secundum ordinem causalitatis: inquantum corpus humanum non esset magis assumptibile, ut hic etiam dicitur, quam alia corpora, nisi per ordinem ad animam rationalem, secundum quem habet ut sit corpus humanum.
Secundo. Posita personalitate hominis generati, necesse est ponere corpus et animam rationalem. Sed in ipsa conceptione fuit personalitas Christi hominis. Ergo oportuit quod corpus et anima ibi adessent. — Probatur maior. Quia in generatione humana hypostasis vel persona, ad cuius constitutionem ordinatur corpus et anima, est posterius, utpote existens id quod est perfectissimum in ea. Posito autem eo quod posterius est, necesse est et id quod est prius secundum generationem poni. — Minor vero probatur: quia personalitas hominis Christi non est alia quam personalitas Verbi Dei. Fuit autem in conceptione personalitas Verbi Dei, scilicet in humana natura: cum Verbum in ipsa conceptione sibi corpus humanum univerit.
Adverte quod in hac ratione positae sunt aliquae propositiones explicite quas non ponit Sanctus Thomas formaliter, sed implicite tantum. Quod idcirco factum est ut ratio clarior redderetur.
Tertio. Non fuit conveniens ut Verbum Dei uniretur corpori nondum animato, scilicet anima rationali. Ergo etc. - Probatur assumptum. Quia quicquid sit corporeum, ante animationem est informe, et nondum perfectionem naturae habens. Inconveniens autem fuit ut Verbum Dei, quod est fons et origo omnium perfectionum et formarum, alicui rei informi et nondum perfectionem naturae habenti uniretur.
Advertendum, cum dicitur omne corporeum ante animationem esse informe, quod ly informe non accipitur pro eo quod caret omni forma: sed pro eo quod caret complemento speciei et naturae. Corporeum enim quodcumque in generatione humana praecedens introductionem animae intellectivae, est incompletum et imperfectum; et in nulla specie collocatur per se, sed reducitur ad hominis speciem sicut imperfectum ad genus sui perfecti.
II. Ex praemissis infert Sanctus Thomas quod corpus illud assumptum a principio conceptionis, fuit formatum. Intellige de formatione accidentali, quae est debita membrorum dispositio, sive organizatio.
Probatur. Tum quia nihil informe Dei Verbum assumere debuit. - Tum quia a principio conceptionis anima corpori fuit unita. Similiter autem anima sicut et quaelibet alia forma naturalis, requirit propriam materiam, quae est corpus organizatum: cum sit entelechia corporis organici etc. - Tum quia organizatio corporis, ordine generationis, praecedit animae rationalis introductionem. Posito autem posteriori, necesse fuit et prius poni.
Si quis autem diceret quod, eadem ratione, debuit corpus illud habere complementum quantitatis debitae: - respondet Sanctus Thomas inquiens hoc non oportere esse: quia incrementum quantitatis usque ad debitam mensuram nihil prohibet sequi corporis animationem.
Concluditur igitur quod in ipso conceptionis principio fuit corpus organizatum et formatum, sed nondum habens debitam quantitatem.
III. Ad evidentiam eorum quae hic dicuntur, considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae Tertia, q. XXXIII, a. 1; et III Sent., d. III, q. II, a. 1 in fine, quod circa conceptionem corporis tria possumus considerare: scilicet id quod conceptionem antecedit; id in quo ratio conceptionis consistit; et id quod sequitur ad conceptionem. Primum est motus localis sanguinis ad locum generationis; secundum est corporis formatio; tertium est augmentum, quo corpus ad debitam quantitatem perducitur. Primo et ultimo repugnat esse in instanti: cum motus in instanti esse non possit. Sed secundo non repugnat esse in instanti, a virtute infinita, quae potest in instanti materiam disponere ad debitam formam.
In aliorum itaque hominum conceptione, a principio quo res incipit concipi, corpus non est organizatum et formatum; neque est in ultimo complemento ad susceptionem animae rationalis; sed successive et paulatim disponitur, et ad complementum tendit et animationem; qua facta, dicitur res esse concepta. Et ideo etiam ipsa conceptio successionem habet. Unde non dicitur purus homo simul concipi et conceptus esse: sed prius concipitur, postea est conceptus. - In conceptione autem Christi, ab ipso initio quo Christus dicebatur concipi, corpus fuit organizatum, et formatum, atque animatum anima rationali; nec fuit ibi aliqua successio in corporis formatione et dispositione ad animam rationalem; sed omnia praedicta simul fuerunt; quia, ut dictum est superius 3, Verbum divinum nihil assumpsit informe, conceptio autem sibi non attribuitur nisi ratione assumptionis. Et ideo ipsa conceptio Christi fuit in instanti, et simul Christus concipiebatur et conceptus erat: licet augmentum corporis eius ad debitam quantitatem non fuerit in instanti. Bene ergo hic dicitur a principio conceptionis corpus Christi fuisse et formatum et animatum.