Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Aristoteles primo Physicorum
Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?
§ 1
§ 2
§ 3
Praedicatum, et subiectum aliud est, ut quod, aliud vero, ut quo. Quod est res ipsa, vel obiectum quod subiicitur, vel praedicatur. Quo est ipsa vox, aut scriptura, aut conceptus, quo unum dicimus de alio; exempli gratia, Petrus est homo, id, quod ego dico, et affirmo de Petro, est homo ipse, qui realiter est in Petro, et est praedicatum Quod sive materia, quae praedicatur: At illa vox homo est instrumentum quo dico Petrum esse hominem; estque praedicatum quo, id est ratio, qua praedico hominem. In quo sensu aiunt Nominales unam vocem praedicari de alia, non ut quod, quia id esset falsum, quia Petrus est homo esset falsum, si significaret vocem Petrus esse vocem homo, sed praedicatur ut quo. Id est in ratione signi accepti pro re significata. Perinde enim est vocem homo praedicari quo de voce Petrus, ac dicere vocem homo esse signum eiusdem rei cuius signum est vox Petrus. Ratio est, quia signum sumitur pro re significata, et sic vicem gerit non sui, sed rei a se significatae, v. g. videt quis effigies duas Pompeii, et dicit hic est Pompeius, et idem Pompeius, sive idem homo est hic ac ille, non quod illae effigies sint eaedem, aut sint Pompeius, sed quia sumuntur pro prototypo, cuius sunt effigies. Si autem videat statuam Caesaris, et eam conferat cum statua Pompeii, dicit, hic non est Pompeius: id est non repraesentat Pompeium. Hunc esse Nominalium sensum alibi ostendam ex Okamo: in quo loquuntur omnes dialectici cum de propositionibus praecepta tradunt, illum autem in Nominales perperam calumniantur.