Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
Cum autem ita propositionem omittit, nunquam est redeundum ad eandem negandam: quia de illius veritate aut falsitate non agitur:sed omittitur ut concessa ad examinandam bonitatem consequentiae. Cum autem distinguitur tertia propositio non est dicturus distinguo consequentiam: sed distinguo consequens: quoties autem omittit illam ne dicat transeat consequentia, aut omitto consequentiam: sed transeat, aut omitto consequens: cum autem eam concedit aut negat, ne dicat concedo, aut nego consequens, sed concedo, aut nego consequentiam. Modestia item eget,et urbanitate,ne argumentum fastidiat, aut dicat illud esse inane, aut repeti: id enim spectat ad disceptatorem,sive praesidem controversiae. Qui est tertius in disputatione:ad quem spectat Arguentes cum Sustentante componere,et moderari, neque permittere multos colloquentes, ne gymnasium vertatur in forum;neque item permittet circumfusos auditores mutuo musitare, sed viriliter conari, ut omnes attendant, dirimetque controversiam dans locum Sustentanti ut luceat: ipseque addet quae ad Sustentantis munus non spectant.