Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
Cum igitur Sustentans repetito argumento revertitur ad primam propositionem, illam secundo repetit et solam, eaque repetita dicit, concedo maiorem,aut antecedens: deinde repetit solam minorem, eaque repetita ait,nego minorem: si autem argumentatio fuit enthymema,dicit,*nego consequentiam.*Negatam autem propositionem probare tenetur Arguens,et proponere novam argumentationem: in qua inferat pro conclusione propositionem negatam ab Arguente :exempli gratia hanc propositionem Petrus currit negavit Sustentans: hanc sic debet Arguens probare,Omnis homo currit: Petrus est homo: ergo Petrus currit. Qua ratione persequi tenetur argumentum,voce mediocriter elata,actione, et vultu modesto,sine contentione,vociferatione,aut pedum strepitu, semper autem perquam urbane Praesidi morem gerens, eumque audiens volentem argumentum dirigere, aut rationem reddere eorum, quae a Sustentante dicuntur: nec vero sit prolixus, aut importunus: certus melius esse paucos Syllogismos efficaces modeste proponi,quam centum scopas (ut aiunt) dissolutas aut arenam sine calce.