Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
Animum adverte, argumenta proponi aut enthymemate, aut Syllogismo. Enthymema duas continet propositiones; quarum secunda deducitur ex prima: cum hac voce ergo, aut igitur. Exempli gratia, omnis homo currit, ergo Petrus currit: prima propositio vocatur antecedens, secunda vero vocatur consequens, et consequentia. Syllogismus conflatur ex tribus propositionibus,quarum tertia sequitur ex duabus cum eadem voce ergo, aut igitur. Prima propositio vocatur maior, secunda vocatur minor: tertia vero vocatur consequens, et consequentia. Alio modo argumentari non licet.