Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
Ac primum Scholastica dissertatio initur inter tres: primus conclusiones propugnandas suscipit: qui frequenter vocatur Sustentans: ipse enim primus sustinet omnium impetus, et sustentat propositiones quas in papyro gestat scriptas. Hic cum primum auditores consedere, modesto vultu, oculis depressis, assurgens quaestionem his verbis orditur: Quaestio hodierna die disputanda, Illustrissime, et nobilissime Restor, Praeses sapientissime, doctissimi Magistri atque Doctores, concio litteris, ac nobilitate conspicua, est. Utrum. Deinde sedens quaestionem disputat in utramque partem brevi, clare, et eleganter: eamque dirimit una, aut pluribus conclusionibus,easque probat: abstinet autem a respondendo ad argumenta:finitis autem probationibus ait Argumenta autem proposita solventur disputationis decursu. Quidquid autem dixi,sumque, dicturus subiicio censurae Romanae Ecclesiae, necnon et vestrae. Paululumque assurgens caput detegit,residens iterum se tegit, et argumentum intentus expectat.