Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
SUMMULA est parva summa sive compendium, aut epilogus, ad quem breviter deducuntur ,quae alibi fusius sunt proposita. Accipitur a Dialecticis pro indiculo brevi rerum,quas necessario praenoscit, qui intelligentia, et ratione capessere vult superiores facultates. Quapropter Philosophi,Medici,Theologi,non possunt pedem in eas facultates inferre, nisi Summularum imbuti praeceptis. Vulgus Iurisperitorum eam facultatem spernit, ratum sola memoria teneri prudentiam iuris: culti autem consulti iuris hac facultate insalutata nolunt aggredi suam, quae mirum in modum Summulistica ornatur disciplina. Etenim non possunt argumenta concinnari ab imperito argumentationis. Nec enim potest aliquid concludi,neque aliquis victoria potiri, neque in gymnasio lucere, nisi animi conceptiones aliquo argumentandi genere eleganter explanet: eius autem facultatis ignari saepe cum dedecore ridentur, et irridentur ab auditoribus mediocriter doctis, quod indicent, se argumentationem nec de voce cognoscere. Scopus harum disputationum est, tyrones docere arguendi rationem, ut omnium facultatum studiosis facem ad ipsas praeferamus:quid autem ab unoquoque praestandum sit, breviter expono.