Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza

Universa Philosophia

Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)

First published 1624

Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.

This work is being completed — add a section.


Summulae

Institutio tyronis de arguendi ratione

DISPUTATIONES DE SUMMULIS. AUCTORE PETRO HURTADO DE MENDOÇA, VALMASEDANO, E SOCIETATE IESU: Censore apud Fidei Quaesitores,et in Salmaticensi Academia Theologiae professore. INSTITUTIO TYRONIS DE arguendi ratione.

§ 1

SUMMULA est parva summa sive compendium, aut epilogus, ad quem breviter deducuntur ,quae alibi fusius sunt proposita. Accipitur a Dialecticis pro indiculo brevi rerum,quas necessario praenoscit, qui intelligentia, et ratione capessere vult superiores facultates. Quapropter Philosophi,Medici,Theologi,non possunt pedem in eas facultates inferre, nisi Summularum imbuti praeceptis. Vulgus Iurisperitorum eam facultatem spernit, ratum sola memoria teneri prudentiam iuris: culti autem consulti iuris hac facultate insalutata nolunt aggredi suam, quae mirum in modum Summulistica ornatur disciplina. Etenim non possunt argumenta concinnari ab imperito argumentationis. Nec enim potest aliquid concludi,neque aliquis victoria potiri, neque in gymnasio lucere, nisi animi conceptiones aliquo argumentandi genere eleganter explanet: eius autem facultatis ignari saepe cum dedecore ridentur, et irridentur ab auditoribus mediocriter doctis, quod indicent, se argumentationem nec de voce cognoscere. Scopus harum disputationum est, tyrones docere arguendi rationem, ut omnium facultatum studiosis facem ad ipsas praeferamus:quid autem ab unoquoque praestandum sit, breviter expono.

§ 2

Ac primum Scholastica dissertatio initur inter tres: primus conclusiones propugnandas suscipit: qui frequenter vocatur Sustentans: ipse enim primus sustinet omnium impetus, et sustentat propositiones quas in papyro gestat scriptas. Hic cum primum auditores consedere, modesto vultu, oculis depressis, assurgens quaestionem his verbis orditur: Quaestio hodierna die disputanda, Illustrissime, et nobilissime Restor, Praeses sapientissime, doctissimi Magistri atque Doctores, concio litteris, ac nobilitate conspicua, est. Utrum. Deinde sedens quaestionem disputat in utramque partem brevi, clare, et eleganter: eamque dirimit una, aut pluribus conclusionibus,easque probat: abstinet autem a respondendo ad argumenta:finitis autem probationibus ait Argumenta autem proposita solventur disputationis decursu. Quidquid autem dixi,sumque, dicturus subiicio censurae Romanae Ecclesiae, necnon et vestrae. Paululumque assurgens caput detegit,residens iterum se tegit, et argumentum intentus expectat.

§ 3

Secundus in disputatione est Arguens: qui post silentium Sustentantis surgit,oculis et voce demissa, caputque aperiens,argumentum orditur hac ratione. Facta mihi dicendi facultate ab Illustrissimo et nobilissimo Rectore,Praeside sapientissimo, Doctissimis gravissimisque Magistris ac Doctoribus,concione litteris et nobilitate praeclara: duo argumenta proponam, nobilis ac ingeniose Sustentans, adversus satis acutas tuas conclusiones.Primum adversus,etc. Secundum adversus, etc. Propositis autem duobus argumentis ait: His et aliis longe difficilioribus,pro tui dexteritate ingenii facile respondebis:nunc autem ad primum.

§ 4

Tunc is qui respondet assurgens,et caput detegens ait: Adversus meam conclusionem, in qua defendo, etc. Argumentatur sic nobilis,et ingeniosus condiscipulus. Tunc sedens, et operto capite integrum repetit argumentum: quo repetito,et(ut aiunt)resumpto, revertitur ad primam propositionem:quam, si concedit, pergit ad secundam, donec veniat ad aliquam propositionem quam negat, eaque negata sistit, et silens dat locum Arguenti, ut eam probet.

§ 5

Animum adverte, argumenta proponi aut enthymemate, aut Syllogismo. Enthymema duas continet propositiones; quarum secunda deducitur ex prima: cum hac voce ergo, aut igitur. Exempli gratia, omnis homo currit, ergo Petrus currit: prima propositio vocatur antecedens, secunda vero vocatur consequens, et consequentia. Syllogismus conflatur ex tribus propositionibus,quarum tertia sequitur ex duabus cum eadem voce ergo, aut igitur. Prima propositio vocatur maior, secunda vocatur minor: tertia vero vocatur consequens, et consequentia. Alio modo argumentari non licet.

§ 6

Cum igitur Sustentans repetito argumento revertitur ad primam propositionem, illam secundo repetit et solam, eaque repetita dicit, concedo maiorem,aut antecedens: deinde repetit solam minorem, eaque repetita ait,nego minorem: si autem argumentatio fuit enthymema,dicit,*nego consequentiam.*Negatam autem propositionem probare tenetur Arguens,et proponere novam argumentationem: in qua inferat pro conclusione propositionem negatam ab Arguente :exempli gratia hanc propositionem Petrus currit negavit Sustentans: hanc sic debet Arguens probare,Omnis homo currit: Petrus est homo: ergo Petrus currit. Qua ratione persequi tenetur argumentum,voce mediocriter elata,actione, et vultu modesto,sine contentione,vociferatione,aut pedum strepitu, semper autem perquam urbane Praesidi morem gerens, eumque audiens volentem argumentum dirigere, aut rationem reddere eorum, quae a Sustentante dicuntur: nec vero sit prolixus, aut importunus: certus melius esse paucos Syllogismos efficaces modeste proponi,quam centum scopas (ut aiunt) dissolutas aut arenam sine calce.

§ 7

Animadvertat, sinistrum initium dari disputationi hoc modo:*Logica non est practica: ergo tua conclusio est falsa.*Quaestio enim est utrum *Logica sit practica:*Sustentans dicit,*Logica est practica:*Arguens debet aliam propositionem in antecedenti ponere,ut inde inferat in conclusione propositionem contradicentem Sustentanti: exempli gratia: Nulla scientia speculativa est practica: sed Logica est scientia speculativa: ergo Logica non est practica: si autem immediate dicit:Logica non est practica: ergo falsa est tua conclusio: incipit (ut aiunt) a petitione principii.

§ 8

Sustentans autem tenetur formae argumenti ita adstringi, ut extra illam nec verbum faciat,nisi forte brevissimum ad extricandos terminos, ne ambigua et implicata disputatio texatur. Tres voces illi permittuntur: scilicet concedo, nego, distinguo: cum distinguit,tenetur bipartite respondere: id est responsum habere duas partes: quarum altera negetur, altera concedatur, aut permittatur. Quando concedit maiorem, ne dicat concedo propositionem: id enim dicitur a Rhetoribus, sed dicat, concedo maiorem,aut maiorem propositionem: deinde pergat ad minorem, et ne dicat nego assumptionem, ut Rhetores dicunt: consequentiam autem ne Rhetorice vocet complexionem. Cum autem aliqua propositio est falsa aut dubia, et ex illa non bene sequitur consequentia, non est opus illam negare, sed dicere transeat maior: tunc enim eundum est ad conclusionem, neque divertendum ad probationem aliarum propositionum non facientium Sustentantis instituto.

§ 9

Nonnulli disputationum ignari accipiunt pro iniuria, si illis dicatur transeat maior: nescio sane quo iure: cum enim ita transire permittitur, perinde est ac maior propositio est falsa,sed eam nunc gratis admitto, quia ex ea non sequitur consequentia: in quo nulla infertur iniuria: alioquin possent etiam offendi cum dicunt: nego maiorem: quia possent dicere illos a propugnatore,mendacii accusari.Quia vero apud multos haec ignoratio percrebuit, poterit Sustentans dicere,omitto maiorem.

§ 10

Cum autem ita propositionem omittit, nunquam est redeundum ad eandem negandam: quia de illius veritate aut falsitate non agitur:sed omittitur ut concessa ad examinandam bonitatem consequentiae. Cum autem distinguitur tertia propositio non est dicturus distinguo consequentiam: sed distinguo consequens: quoties autem omittit illam ne dicat transeat consequentia, aut omitto consequentiam: sed transeat, aut omitto consequens: cum autem eam concedit aut negat, ne dicat concedo, aut nego consequens, sed concedo, aut nego consequentiam. Modestia item eget,et urbanitate,ne argumentum fastidiat, aut dicat illud esse inane, aut repeti: id enim spectat ad disceptatorem,sive praesidem controversiae. Qui est tertius in disputatione:ad quem spectat Arguentes cum Sustentante componere,et moderari, neque permittere multos colloquentes, ne gymnasium vertatur in forum;neque item permittet circumfusos auditores mutuo musitare, sed viriliter conari, ut omnes attendant, dirimetque controversiam dans locum Sustentanti ut luceat: ipseque addet quae ad Sustentantis munus non spectant.

§ 11

Veteres Dialectici perperam hunc tractatum Summulas vocarunt: nam in eis tradendis tam fuse laxeque vagantur, ut nihil viderentur acturi nisi in Summularum carceres omnem Philosophiam naturalem,atque divinam detrudere: quamobrem non tam Summam quam immensam efficiunt rerum congeriem. Antiqui Parisienses se totos immersere in sophismata comminiscenda, ac diluenda, rati se quid divinum afferre,si quas nugas fallaces afferrent. Petrus Hispanus moderatior extitit in Summularum doctrina, quam tam brevi, ac dilucide tradidit, ut merito ab omnibus Summulistarum Princeps habeatur. Dominicus Soto, vir pietate, et doctrina clarus, Summulis Petri Hispani affulsit commentariis in eius libro; sed admodum fusis.Sotum circumcidit Villapandus stylo brevi, claro, et eleganti. Villapandum superat noster Cardinalis Toletus brevitate, et claritate: qui antiquum illud et immane chaos Summularum ex Scholis ablegarunt; caeptaque est Philosophia brevi ac dilucide doceri, fugatis vocum tenebris et horrore. P. Petrus Fonseca suis institutionibus lucem attulit Lusitaniae: tandem Collegium Conimbricense in sua Logica nuperrime evulgata, omnium felicissime et aptissime his de rebus disputavit. Equidem brevissime perstringam quae decent Tyronum ingenia ad alias facultates capessendas, longam omnium et ad amussim disputationem in sua loca reiiciens: tum ut unicuique facultati morem geram; tum ne terreantur auditores, arbitrati in clarissima Philosophiae luce tenebras omnibus offundi.

Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.

Aristoteles primo Physicorum

Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

Sectio II. Terminorum definitio.

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

Sectio III. De termino vocali, scripto, et mentali.

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

Sectio IV. De terminis significativis, et non significativis.

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

Signum significativum ad placitum

Sectio V. Divisiones termini mentalis.

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

§ 42

§ 43

Sectio VI. De termino universali, particulari, confuso, et determinato, superiori, et inferiori.

§ 44

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

§ 49

§ 50

§ 51

§ 52

§ 53

§ 54

§ 55

§ 56

§ 57

§ 58

§ 59

§ 60

§ 61

§ 62

§ 63

§ 64

§ 65

§ 66

Sectio VII. De transcendentibus, et non transcendentibus.

§ 67

§ 68

Sectio VIII. De termino univoco, aequivoco, et analogo.

§ 69

§ 70

§ 71

§ 72

§ 73

Sectio IX. De termino absoluto, et connotativo.

§ 74

§ 75

§ 76

§ 77

§ 78

§ 79

§ 80

§ 81

§ 82

§ 83

§ 84

§ 85

§ 86

§ 87

Sectio X. De categorematico, et syncategorematico.

§ 88

Dices categorematicos significare

§ 90

§ 91

§ 92

Sectio XI. Concretus, abstractus, complexus, et incomplexus, copulativus, et non copulativus.

§ 93

§ 94

§ 95

§ 96

§ 97

§ 98

§ 99

§ 100

§ 101

§ 102

§ 103

Sectio XII. De termino negatiuo, et non negatiuo: contrario, et contradictorio.

§ 104

§ 105

§ 106

§ 107

§ 108

Sectio XIII. De termino primae, et secundae intentionis: pertinente, et impertinente.

§ 109

§ 110

§ 111

Disputatio II. De proprietatibus terminorum.

Sectio I. De suppositione.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

Sectio II. Suppositio formalis, et materialis.

§ 11

§ 12

Sectio III. Suppositio simplex et personalis.

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

Sectio IV. Suppositio communis, et singularis.

§ 21

§ 22

§ 23

Sectio V. Suppositio distributiva, copulata, determinata, naturalis, accidentalis.

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

Sectio VI. De ascensu atque descensu.

§ 33

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

§ 42

Sectio VII. De ampliatione, restrictione, alienatione, diminutione.

§ 43

§ 44

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

§ 49

Sectio VIII. De appellatione.

§ 50

§ 51

§ 52

Disputatio III. De oratione, eius partibus, et divisione.

Sectio I. De nomine.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

Sectio II. De verbo.

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

Sectio III. De Oratione.

§ 19

§ 20

§ 21

Disputatio IV. De propositione.

Sectio I. Propositionem definio.

§ 1

§ 2

§ 3

Sectio II. De materia, qualitate, et quantitate propositionis.

§ 4

§ 5

§ 6

Sectio III. Propositio categorica, hypothetica, complexa, et incomplexa.

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

Sectio IV. De aequipollentia simplicium propositionum.

§ 13

§ 14

Sectio V. De conversione simplicis propositionis.

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

Sectio VI. De oppositione simplicis propositionis.

§ 20

§ 21

§ 22

§ 23

Sectio VII. Explicantur praecedens doctrina, et regulae oppositorum.

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

Sectio VIII. De propositione modali.

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

Sectio IX. Explicantur, ac describuntur propositiones modales.

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

Sectio X. Quare omnes propositiones cuiusque figurae sunt mutuo aequipollentes?

§ 42

§ 43

§ 44

§ 45

§ 46

Sectio XI. De quantitate, et qualitate cuiusque figurae.

§ 47

§ 48

§ 49

§ 50

Sectio XII. De oppositione cuiusque figurae cum aliis.

§ 51

§ 52

§ 53

§ 54

§ 55

§ 56

§ 57

§ 58

§ 59

§ 60

Sectio XIII. De exponibili, et exclusiva propositione.

§ 61

§ 62

§ 63

§ 64

Sectio XIV. Difficultates circa hanc doctrinam.

§ 65

§ 66

§ 67

§ 68

§ 69

§ 70

§ 71

§ 72

§ 73

§ 74

Sectio XV. De exceptivis, et reduplicativis.

§ 75

§ 76

Disputatio V. De modo sciendi.

§ 1

§ 2

Sectio I. De definitione.

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

Sectio II. De divisione.

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

Sectio III. De argumentatione.

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

Sectio IV. De modo, et figura Syllogismi.

§ 19

§ 20

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

Sectio V. Ostensiva deductio Syllogismorum.

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

Sectio VI. Deductio Syllogismorum ad impossibile.

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

§ 42

§ 43

§ 44

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

Sectio VII. De consequentia.

§ 49

§ 50

§ 51

§ 52

§ 53

Aliquae voces explicatae.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

Logica

Disputatio I: Disputatio I. De obiecto Logicae.

Sectio I. De obiecto, et subiecto in commune.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

Sectio II. Logicae adaequata materia.

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

Sectio III. Utrum voces sint logicae obiectum?

§ 21

Subsectio I. Voces non sunt obiectum adaequatum logicae.

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

Subsectio II. Nec inadaequate ad logicum spectare voces.

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

Sectio IV. Utrum ens rationis sit Logicae obiectum?

§ 41

§ 42

§ 43

§ 44

Subsectio I. Qui ens rationis constituant logicae obiectum.

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

§ 49

§ 50

§ 51

§ 52

Subsectio II. Confutatio primi argumenti ab auctoritate petiti.

§ 53

§ 54

§ 55

§ 56

§ 57

§ 58

§ 59

Subsectio III. Argumenta pro sententia Soti, et aliorum Thomistarum.

§ 60

§ 61

§ 62

§ 63

§ 64

§ 65

§ 66

§ 67

§ 68

§ 69

§ 70

Subsectio IV. Obiectum Logicae est ens reale.

§ 71

§ 72

§ 73

§ 74

§ 75

§ 76

§ 77

§ 78

§ 79

§ 80

Sectio V. Utrum modus sciendi formalis, an autem obiectivus sit logicae obiectum.

§ 81

Subsectio I. Explicantur hi modi sciendi.

§ 82

§ 83

§ 84

§ 85

§ 86

§ 87

§ 88

Subsectio II. Quaestio dirempta.

§ 89

§ 90

§ 91

§ 92

§ 93

§ 94

§ 95

§ 96

§ 97

§ 98

Sectio VI. Quid sit in modo sciendi formali id quod logicus immediate considerat.

§ 99

§ 100

§ 101

§ 102

§ 103

§ 104

§ 105

§ 106

§ 107

§ 108

§ 109

§ 110

Sectio VII. Utrum modus sciendi formalis tractetur per attributionem ad obiectivum.

§ 111

§ 112

§ 113

§ 114

§ 115

§ 116

§ 117

§ 118

Sectio VIII. De adaequato obiecto attributionis dialecticae.

§ 119

Subsectio I. Prima sententia.

§ 120

§ 121

§ 122

§ 123

§ 124

§ 125

§ 126

§ 127

§ 128

Subsectio II.

§ 129

§ 130

§ 131

§ 132

§ 133

§ 134

Subsectio III. Definitio, divisio, et argumentatio non sunt adaequatum Logicae obiectum.

§ 135

§ 136

§ 137

§ 138

§ 139

§ 140

§ 141

§ 142

§ 143

§ 144

§ 145

§ 146

Subsectio IV. Sola demonstratio est adaequatum attributionis obiectum.

§ 147

§ 148

§ 149

§ 150

§ 151

§ 152

§ 153

§ 154

§ 155

§ 156

§ 157

§ 158

§ 159

§ 160

§ 161

§ 162

§ 163

Sectio IX. Cetera de obiecto logicae.

§ 164

§ 165

§ 166

§ 167

§ 168

Disputatio II: Disputatio II. Qua ratione Logica attingat suum obiectum.

Sectio I. De logica utente, et docente, an utraque sit scientia?

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

Sectio II. Utrum logica sit scientia practica? an speculativa?

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

§ 28

§ 29

Sectio III. Utrum logica concurrat efficienter ad actus aliarum scientiarum?

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

Sectio IV. Utilitas, unitas, et finis dialecticae.

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

§ 42

Disputatio III: Disputatio III. De praedicabilibus in commune.

§ 1

Sectio I. De universalibus quaedam praemitto.

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

Sectio II. Utrum Praedicabilitas sit de essentia universalis?

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

Sectio III. Quomodo universalia praedicentur?

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

Disputatio IV: Disputatio IV. De genere.

Sectio I. Genus definio.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

Sectio II. Utrum materiale generis sit commune omnibus inferioribus?

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

Sectio III. Qua ratione genus sit pars speciei?

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

Sectio IV. Qua ratione genus sit totum comparatione speciei.

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

Sectio V. Utrum genus immediate de individuis praedicetur?

§ 27

§ 28

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

§ 41

§ 42

§ 43

§ 44

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

Disputatio V: Disputatio V. De specie, et individuo.

Sectio I. De specie subiicibili.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

Sectio II. Specierum praedicabilis definitio.

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

Sectio III. Utrum species praedicabilis requirat plura individua possibilia?

Subsectio I. Sententia Thomistarum.

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

§ 21

§ 22

Subsectio II. Diruuntur eius sententiae fundamenta.

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

§ 27

§ 28

§ 29

Subsectio III. Opposita sententia.

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

Sectio IV. Utrum genus in una specie, et haec in uno individuo reperiri possit?

§ 41

§ 42

§ 43

§ 44

§ 45

§ 46

§ 47

§ 48

Sectio V. De individuo primae intentionis.

§ 49

Sectio VI. De individuo secundae intentionis.

§ 50

§ 51

§ 52

§ 53

§ 54

§ 55

§ 56

§ 57

§ 58

Sectio VII. Utrum detur ratio communis individuis.

§ 59

§ 60

§ 61

§ 62

§ 63

§ 64

§ 65

§ 66

§ 67

§ 68

§ 69

§ 70

§ 71

§ 72

Sectio VIII. De individuo vago, et eius praedicabilitate.

§ 73

§ 74

§ 75

§ 76

§ 97

§ 98

§ 99

§ 100

Sectio IX. Praedicatio individui vagi.

§ 101

§ 102

§ 103

§ 104

§ 105

Disputatio VI: Disputatio VI. De differentia, proprio, et accidenti.

Sectio I. Differentiae essentiam propono.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

Sectio II. Utrum differentia sit universalis comparatione speciei, quam constituit? Et utrum sint de conceptu generis?

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

Sectio III. Utrum genus et differentia subalterna sint de conceptu formali differentiae ultimae?

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

§ 21

§ 22

§ 23

§ 24

§ 25

§ 26

Sectio IV. Utrum differentia infima specie differat a subalterna?

§ 27

§ 28

Sectio V. De Proprio.

§ 29

§ 30

§ 31

§ 32

§ 33

Sectio VI. De Accidenti.

§ 34

§ 35

§ 36

§ 37

§ 38

§ 39

§ 40

Disputatio VII: Disputatio VII. De his, quae sunt quinque praedicabilibus communia.

Sectio I. Utrum praedicabile sit genus ad quinque praedicabilia.

§ 1

§ 2

§ 3

§ 4

§ 5

§ 6

§ 7

§ 8

§ 9

§ 10

§ 11

§ 12

§ 13

§ 14

§ 15

§ 16

Sectio II. De numero praedicabilium.

§ 17

§ 18

§ 19

§ 20

↑ Top of work