Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
Veteres Dialectici perperam hunc tractatum Summulas vocarunt: nam in eis tradendis tam fuse laxeque vagantur, ut nihil viderentur acturi nisi in Summularum carceres omnem Philosophiam naturalem,atque divinam detrudere: quamobrem non tam Summam quam immensam efficiunt rerum congeriem. Antiqui Parisienses se totos immersere in sophismata comminiscenda, ac diluenda, rati se quid divinum afferre,si quas nugas fallaces afferrent. Petrus Hispanus moderatior extitit in Summularum doctrina, quam tam brevi, ac dilucide tradidit, ut merito ab omnibus Summulistarum Princeps habeatur. Dominicus Soto, vir pietate, et doctrina clarus, Summulis Petri Hispani affulsit commentariis in eius libro; sed admodum fusis.Sotum circumcidit Villapandus stylo brevi, claro, et eleganti. Villapandum superat noster Cardinalis Toletus brevitate, et claritate: qui antiquum illud et immane chaos Summularum ex Scholis ablegarunt; caeptaque est Philosophia brevi ac dilucide doceri, fugatis vocum tenebris et horrore. P. Petrus Fonseca suis institutionibus lucem attulit Lusitaniae: tandem Collegium Conimbricense in sua Logica nuperrime evulgata, omnium felicissime et aptissime his de rebus disputavit. Equidem brevissime perstringam quae decent Tyronum ingenia ad alias facultates capessendas, longam omnium et ad amussim disputationem in sua loca reiiciens: tum ut unicuique facultati morem geram; tum ne terreantur auditores, arbitrati in clarissima Philosophiae luce tenebras omnibus offundi.