Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Aristoteles primo Physicorum
Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
Sectio II. Terminorum definitio.
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
§ 12
§ 13
§ 14
§ 15
§ 16
§ 17
§ 18
§ 19
§ 20
Sectio III. De termino vocali, scripto, et mentali.
§ 21
§ 22
§ 23
§ 24
§ 25
§ 26
Sectio IV. De terminis significativis, et non significativis.
§ 27
OMni termino convenit significare, aliquibus autem, et non significare, quod qua ratione contingat explano.
§ 28
Signum est, quod aliquid repraesentat potentiae cognoscenti, id est, quod facit, ut aliquid cognoscatur, nam repraesentare potentiae, facere praesens, et facere, ut potentia cognoscat, sunt synonyma.
§ 29
Aliud signum est formale, aliud instrumentale: formale est id, quo solo, et sine alio potentia redditur cognoscens: Sive, est ratio formalis cognoscendi, sicut albedo est ratio albi. Hoc signum est cognitio, quae est formalis repraesentatio obiecti, signum expressum, sive species expressa illius, unde per illam nobis repraesentatur obiectum, quin sit necessarium aliud signum, quod est esse signum formale: id est, per suam solam entitatem reddit potentiam cognoscentem: unde patet omnes terminos mentales esse significativos, quia omnes sunt species expressa, et imago sui obiecti, per quam est praesens potentiae cognoscenti.
§ 30
Signum instrumentale est, Instrumentum movens potentiam cognoscentem ad cognitionem obiecti, instrumentum enim est principium activum, per quod aliquid efficitur: at omnia signa instrumentalia efficiunt cognitionem de rebus, quas significant: ergo sunt instrumentum movens potentiam cognoscentem. Quod differt a formali, quod hic se solo, nihil a se distinctum faciendo, suum repraesentat obiectum: illud autem non se solo repraesentat, sed faciendo aliquid a se distinctum, nempe cognitionem, quae est signum formale.
§ 31
Signum instrumentale est duplex: alterum quod sine cognitione sui facit nos venire in cognitionem alius rei, ut species impressa, quam color eiaculatur in oculos, et per illos in intellectum, est instrumentum faciens oculos, et intellectum venire in cognitionem albedinis, et tamen necesse non est cognosci speciem impressam, quae vocatur virtualis repraesentatio obiecti, quia ipsa per se illud non repraesentat, quia id soli convenit cognitioni, sed quia est virtus in sua activitate, et potentia activa continens repraesentationem formalem: hoc signum pertinet ad animasticum non ad logicum.
§ 32
Signum alterum instrumentale est, Quod per cognitionem sui movet intellectum ad cognitionem rei significatae per illud. In omnibus convenit cum altero instrumentali, nisi quod hoc eget praevia cognitione sui ad excitandam cognitionem obiecti, secus illud. Huius exemplum sit fumus ignem repraesentans, prius tamen cognitus.
§ 33
Obiicis, hanc definitionem convenire aliis a definito: causa enim prius cognita ducit in cognitionem sui effectus, et tamen causa non est signum sui affectus1, ergo. Nego, hoc vitium in definitione committi. Dicitur enim ducit in cognitionem rei significatae per illud, causa vero licet prius cognita ducat in cognitionem sui effectus, tamen effectus non significatur per causam. Nam esse signum, seu imaginem rei, dicit talem rem ex natura sua, seu ex hominum libito imponi ad aliud repraesentandum: causa autem non est ex natura sua ad repraesentandum effectum. Nam Caesar non repraesentat suam imaginem, licet ex cognitione Caesaris veniamus in cognitionem de imagine illius: at imago Caesaris Caesarem repraesentat, quia facta est ad eum repraesentandum. Sic ego sum imago mei parentis, et ille non est imago mei, quia ego factus sum ad similitudinem illius. ita creaturae dicuntur imagines Dei: Deus autem creaturarum imago nequaquam. Imo Filius Dei dicitur imago Patris, quia productus est ad exprimendum Patrem, Pater autem aeternus non dicitur imago Filii, sic demonstrationes per effecta vocantur demonstrationes a signo.
§ 34
Signum, quod per cognitionem sui facit nos venire in cognitionem rei per illud significatae; aliud est pure intellectuale, quia per solum intellectum percipitur: aliud est sensibile, quia sensu externo percipitur. Quod egregie definitum est a Beato Augustino: Signum est, quod praeter speciem, quam ingerit sensibus, facit nos in alterius rei cognitionem venire. Ly speciem sumi potest vel pro specie impressa, quam obiectum sensibile traiicit in sensus: vel melius pro sensione ipsa, quam recte Augustinus vocat speciem, quia cum sit cognitio in sensu producta, est species expressa, et formalis imago obiecti. Praeter hanc cognitionem, aliam causat signum, nempe cognitionem de re significata, fumus exempli gratia, aut vestigium animalis, movet sensum ad cognitionem sui. Ex qua sensione excitatur intellectus, et cognoscit fumum, et vestigium: quibus cognitis movetur per fumi cognitionem ad cognitionem ignis, et per cognitionem vestigii ad cognitionem animalis: itaque duae cognitiones oriuntur ex hoc signo, altera circa signum ipsum, altera circa signatum.
§ 35
Hoc signum bipartitur in significativum ad placitum, et significativum pure naturaliter, et non ad placitum. Significativum pure naturaliter non ducit in cognitionem alterius rei, nisi suarum causarum idque ex natura sua ubique terrarum, et gentium. Sic omnis vox, et scriptura, est signum naturale scribentis, et vocem emittentis. De his signis parum curat logicus, quia ex illis raro conficiuntur propositiones, demonstrationes autem rarissime, imo non est opus ut de illis agat, sed de his qui vices gerunt mentalium propositionum, et ex istis, non significativi significant naturaliter propositiones mentales versantes circa illos quarum vires ipsi gerunt: ut in hac blytiri non significat ad placitum; ly blytiri supponitur pro conceptu mentis terminato ad vocem ipsam blytiri.
Signum significativum ad placitum
Signum significativum ad placitum est: Quod praeter cognitionem sui facit nos venire in cognitionem alius rei ex hominum instituto. Exempli gratia, haec vox equus causat tres cognitiones: duas, ex natura sui in quocumque intellectu sive in Graecia, sive in Latio, tertiam vero solum ex voluntate, et institutione Latinorum in intellectu sciente Latinum. Naturales sunt cognitio de ipsa voce, et cognitio de homine eam proferente. Tertia vero est cognitio de equo per illam significato apud Latinos: de his signis tam scriptis, quam vocalibus disputat Summulista: non quod ad eum pertinet, quod instrumentis vox efformetur, ut agit Petrus Hispanus, sed ut iam accipitur loco propositionis internae, alioqui etiam Summulista esset Magister ludi, ac doceret, quo calamo esset scribendum: qua igitur ratione libuerit, scribe, aut loquere.
Summulista tantum vult usurpare signa externa loco actuum intellectus, quibus percipiuntur res eiusmodi.