Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Aristoteles primo Physicorum
Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?
§ 1
IN unaquaque propositione vocali, aut scripta reperiuntur tres voces, sive dictiones, quibus tres actus in intellectu respondent. In hac propositione. Petrus est albus. Prima vox dicitur subiectum: Tertia praedicatum: Secunda vero unio, sive copula. In his consistit tota essentia propositionis: Sicut essentia hominis in corpore, animo, et illorum unione: totidem voces reperiuntur in omni propositione facta per alia verba, ut Petrus currit: habet enim hunc sensum, Petrus est currens.
§ 2
Subiectum est, de quo aliquid dicimus, vel praedicamus, ut in hac propositione, Petrus est albus: Petrus, est subiectum, quia de illo dicitur, et praedicatur esse album. Praedicatum autem est illa res, quae de alia dicitur, vel praedicatur: ut album in ea propositione praedicatur, et dicitur de Petro. Subiectum ita dicitur a subycio, id est, iacitur sub aliud. Nam ut in rebus physicis, Petrus est subiectum, quod est sub accidentibus, accidentia autem sunt in Petro, ita logice subiectum est quod subest praedicationi, quae in illo ponit praedicatum: hoc autem ita dicitur, quia est res praedicata. Unio autem ita dicitur, quia unit, vel coniungit subiectum cum praedicato. Significat enim, idem esse subiectum et praedicatum, quod est, ea unire: in propositione, autem negativa non unit, sed abiungit praedicatum a subiecto, et negat ea esse idem: ut Petrus non est lapis.
§ 3
Praedicatum, et subiectum aliud est, ut quod, aliud vero, ut quo. Quod est res ipsa, vel obiectum quod subiicitur, vel praedicatur. Quo est ipsa vox, aut scriptura, aut conceptus, quo unum dicimus de alio; exempli gratia, Petrus est homo, id, quod ego dico, et affirmo de Petro, est homo ipse, qui realiter est in Petro, et est praedicatum Quod sive materia, quae praedicatur: At illa vox homo est instrumentum quo dico Petrum esse hominem; estque praedicatum quo, id est ratio, qua praedico hominem. In quo sensu aiunt Nominales unam vocem praedicari de alia, non ut quod, quia id esset falsum, quia Petrus est homo esset falsum, si significaret vocem Petrus esse vocem homo, sed praedicatur ut quo. Id est in ratione signi accepti pro re significata. Perinde enim est vocem homo praedicari quo de voce Petrus, ac dicere vocem homo esse signum eiusdem rei cuius signum est vox Petrus. Ratio est, quia signum sumitur pro re significata, et sic vicem gerit non sui, sed rei a se significatae, v. g. videt quis effigies duas Pompeii, et dicit hic est Pompeius, et idem Pompeius, sive idem homo est hic ac ille, non quod illae effigies sint eaedem, aut sint Pompeius, sed quia sumuntur pro prototypo, cuius sunt effigies. Si autem videat statuam Caesaris, et eam conferat cum statua Pompeii, dicit, hic non est Pompeius: id est non repraesentat Pompeium. Hunc esse Nominalium sensum alibi ostendam ex Okamo: in quo loquuntur omnes dialectici cum de propositionibus praecepta tradunt, illum autem in Nominales perperam calumniantur.
§ 4
Collige ex §.1. parum referre, subiectum, aut unionem esse primam vocem propositionis, vel secundam, non enim est subiectum, quia est prima; aut unio, quia est in medio: sed subiectum est, quia de eo aliquid dicitur: Unio autem, quia coniungit, et dicit esse idem praedicatum cum subiecto: nam in hac propositione Petrus est albus idem est subiectum, praedicatum, et unio, ac in hac est Petrus albus aut albus Petrus est.