Universa Philosophia
Pedro Hurtado de Mendoza (1578–1641)
First published 1624
Hurtado de Mendoza, Universa Philosophia (Lyon 1624): the Summulae and the Logica through Disputatio VII, with an original English translation. The rest of the work follows in later append batches.
✦ This work is being completed — add a section.
Summulae
Institutio tyronis de arguendi ratione
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
§ 5
§ 6
§ 7
§ 8
§ 9
§ 10
§ 11
Disputatio I. De terminis propositionum, et eorum unione.
Aristoteles primo Physicorum
Sectio I. Quid sint subiectum, praedicatum, et unio?
§ 1
§ 2
§ 3
§ 4
Sectio II. Terminorum definitio.
§ 5
Terminus significatum habet sine termino, significat enim limitem, ultimum, et extremum cuiusque rei, extra quem nihil est eiusdem rei, intra quem clauditur tota res, ut Cades, et Irum dicuntur Hispaniae termini, quia inter illas tota interiicitur Hispania. Logici terminum usurpant pro dictione quacumque, voce, vel scripto, quibus utimur in propositionibus. Sic dicuntur esse nonnullae propositiones per se notae, quibus necessario assentimur ex sola terminorum explicatione, id est, ex notitia vocum: item homines hallucinantes, quos argumento deludimus, dicuntur nescire terminos, immo nostri Hispani homines aulicos, et urbanos, qui rem aliquam dicunt eleganter, vocant homines utentes bono termino. Dizelo con buenos terminos.
§ 6
Soto, 1. part. Summularum, cap. 5. Lect. unica, notab. 1. docet ex Boëtio, quamcumque partem categoricae propositionis esse terminum: cui subscripsit Villalpandus, lib. 1. Summularum, cap. 1. alii terminum sumunt pro solo praedicato, et subiecto: moti Aristotele id adstruente. Quaestio tamen non tam de re quam de voce. Constat enim tam unionem, quam praedicatum, et subiectum esse partes enuntiationis. Utra vero sit dicenda terminus, utra non? parum refert. Sotus accedit Grammaticae significationi: ceteri Aristotelicae, et Philosophicae, nam unio universim dicitur extremorum coniunctio, extrema autem sunt termini rei, cuius sunt extrema: immo eo praecise quod est unio, est medium, quo nectuntur extrema: medium enim dicit ordinem ad extrema. In hac significatione terminum capio cum Patribus Conimbricensibus, lib. 1. Prior. cap. 1. quaest. 7. art. 3. quia terminus est a terminando, ut indivisibilia terminare dicuntur quantitatem, cuius sunt extrema. Confirmatur: tota propositio non est terminus apud Dialecticos, et tamen in significatione Sotica esset terminus, quia tota est dictio significativa, et a Grammaticis vocatur dictio: ergo terminus apud Dialecticos non sonat dictionem.
§ 7
Terminum definiunt aliqui. Vox significativa ad placitum, ex qua simplex conficitur propositio: sed haud bene, tum quia non convenit omni definito, quia sunt propositiones simplices mentales, et scriptae, quae habent terminos, qui non sunt voces: ergo non convenit omni definito. Dices per similitudinem illi convenire. Contra, quia tota una species non habet omnimodam similitudinem cum alia, quia singulae habent oppositas differentias: male autem res universim captae definiuntur per unam speciem. Si enim diceres. Animal est vivens, sensibile, rationale, inepte id diceres: quia genus diffinires per speciem sub illo contentam, quod est vitium: quia diffinitio debet convenire omnibus inferioribus contentis sub re definita: ut diffinitio animalis debet convenire homini et leoni: sed haec definitio termini est communis, et non convenit omni termino contento sub termino in commune: ergo est mala. Tum impugnatur, quia multae propositiones constant aliquo termino non significativo ad placitum, ergo est mala. Probo antecedens, quia haec est propositio, blytiri non est vox significativa ad placitum, et tamen ly blytiri est terminus, et non significat ad placitum, ergo.
§ 8
Dices blytiri supponi ibi materialiter. Contra, propositiones fiunt ex terminis supponentibus materialiter pro se ipsis, ut haec, nomen est vox neutrius generis: nomen supponit pro se, ergo etiam blytiri supponens pro se componit propositionem. Cetera vitia eius definitionis mox impugnabo, cum impugnabo Soticam. Dices secundo vocem blytiri supponi pro termino mentali illi respondente. Bene, ergo propterea componit propositionem vocalem, quia subrogatur pro mentali (ut patebit disp. 2. sectione 1.) ergo ut aliquod signum sit terminus propositionis, non est opus ut significet ad placitum, sed sufficit si possit supponi pro termino mentali: quod quidem commune est voci significativae ad placitum cum non significativa.
§ 9
Sotus 1. part. cap. 5. lect. unica, notab. 2. sic definit terminum: signum propositionis categoricae constitutivum. Adverte propositionem categoricam esse simplicem, ut Petrus est albus: alias autem esse propositiones compositas ex una integra propositione, et aliis terminis, et unione, quas vulgo vocant hypotheticas: ut Petrus est albus est propositio: ubi ly Petrus est albus est subiectum: propositio est praedicatum: secundum, est est unio. His positis impugno primo Sotum, quia eius diffinitio est curta: non enim convenit partibus propositionis hypotheticae, quae vere sunt termini, ergo. Non convenire probo, quia ait Sotus esse constitutivum propositionis categoricae; sed hoc non est constitutivum hypotheticae, quia, cum sint propositiones distinctae, habent distincta constitutiva. ergo non convenit constitutivo hypotheticae propositionis.
§ 10
Hoc autem esse vitium probo: quia partes propositionis hypotheticae conveniunt univoce in ratione constituendi propositionem cum partibus categoricae, ergo debuerunt eadem definitione communi contineri. Probo antecedens, quia propositio hypothetica, et categorica conveniunt univoce in ratione propositionis, ergo et earum partes conveniunt univoce in ratione partis propositionis ut sic. Consequentia patet: quia composita non possunt convenire, nisi eorum partes conveniant: antecedens probo, tum quia utraque est affirmativa, aut negativa, et utraque est verum, vel falsum significans: tum quia propositiones mentales altera hypothetica, et altera categorica conveniunt univoce in ratione iudicii, similiter et propositiones vocales inter se, similiter et scripta inter se.
§ 11
Secundo argumentor, quia in hypothetica reperitur subiectum, praedicatum et unio: ergo haec debuerunt comprehendi communi definitione subiecti, praedicati, et unionis. Probo consequentiam, quia omnia, quae conveniunt in una ratione communi participant eius definitionem, ut homo et leo definitionem animalis, quia conveniunt in ratione communi animalis. Deinde explanare oportet proprias cuiusque speciei differentias.
§ 12
Dices primo ex Soto supra, propositionem nunquam ab antiquis appellari terminum. Dices secundo subiectum propositionis hypotheticae esse integram unam propositionem, ergo non est terminus: probo consequentiam, quia terminus est pars propositionis, propositio autem est totum, totum autem distinguitur a parte, ergo et terminus distinguitur a propositione: alioquin terminos confundemus. Non urgent. Ad primum respondeo ab Aristotele 1. Priorum, diffiniri terminum esse subiectum, et praedicatum, unde cum tota una propositio fit subiectum in alia, erit illius terminus iuxta Aristotelem, sicque definitur terminus in communi, abstrahendo ab hypothetica et categorica a Toleto lib. 1. c. 10. et Villalpando lib. 1. cap. 1.
§ 13
Ad secundum nego consequentiam: ad probationem distinguo maiorem: terminus est pars propositionis, cuius est terminus, et ab illa distinguitur, concedo maiorem; terminus est pars propositionis, cuius non est terminus, et ab ea distinguitur, nego maiorem. Similiter distinguo minorem: pars distinguitur a toto, cuius est pars, concedo minorem: distinguitur a toto, cuius non est pars, sed potius totum est, et ordinatur ut pars ad aliud totum, nego minorem.
§ 14
Explico: haec propositio Petrus est albus est quoddam totum, et distinguitur a singulis suis partibus, quae respectu sui non est pars sui, nec est terminus nec subiectum: at tota illa propositio est pars, et subiectum huius propositionis hypotheticae. Petrus est albus est propositio: ecce tota una propositio est pars alterius, et subiectum illius. Unde constat terminum distingui semper a tota propositione, cuius est terminus, et illam propositionem non esse terminum sui: quod non est confundere, sed illustrare naturam termini. ratio huius est, quia intellectus est reflexivus, et de tota una propositione potest aliquid affirmare, et illam facere subiectum in alia. Unde evidenter argumentum retorqueo contra Sotum. Una propositio categorica est pars et subiectum constitutivum hypotheticae, sicut homo est subiectum, et pars constitutiva categoricae, et de tota categorica aliquid dicitur in hypothetica, sicut in categorica aliquid dicitur de homine, ergo conveniunt in ratione termini. Deinde haec definitio Soti convenit unioni, quam §.6. dixi non esse terminum logicum.
§ 15
Villalpandus lib. et cap. 1. terminum ait esse signum ponibile in propositione, quae definitio quadrat in terminum propositionis etiam hypotheticae: sed duobus vitiis inficitur. Primo, quia convenit unioni, quam §.6. ostendi non esse terminum. Deinde convenit multis rebus, quae nec sunt termini, nec partes propositionis, v. g. Ego, et Petrus amamus Deum; Deus ponitur in hac propositione ut signum, et non est terminus, quia nec est subiectum, quia de eo nihil praedicatur; nec est praedicatum, quia hoc debet esse idem cum subiecto; nec est unio, ut patet, ergo non est pars propositionis; at terminus debet esse propositionis pars, ut ex omnibus constat, ergo. Probo minorem: quia omnis terminus est extremum alicuius rei, vel saltem in illa includitur.