Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium
Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum
Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni
Caput XC: Quod in Deo sit amor
Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes
Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones
Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae
Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum
Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest
Caput XCVI: Quod Deus est vivens
Caput XCVII: Quod Deus est sua vita
Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna
Caput XCIX: Quod Deus est beatus
Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo
Quantum ad secundum 1, ponitur haec conclusio: Deus est sua beatitudo.
I. Probatur primo. Deus est suum intelligere. Sed beatitudo eius est ipsius intelligibilis operatio. Ergo etc.
Secundo. Deus principaliter vult suam essentiam, ut ostensum est supra. Ergo eius essentia est eius beatitudo. — Probatur consequentia. Quia beatitudo, cum sit ultimus finis, est id quod quilibet natus est habere, vel habens principaliter vult 2.
Tertio. Omnia vult propter suam bonitatem et essentiam. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia beatitudo est ad quam omnes motus desiderii unum desiderantis propter aliud terminantur, ne sit infinitus desiderii motus.
Advertendum quod, sicut motus naturalis in infinitum non procedit, sed cuilibet est determinatus terminus, sicut gravibus centrum mundi, levibus autem concavum orbis lunae; ita appetitus sensitivus et intellectivus ad infinitum non tendit privative, licet ad infinitum perfectionaliter, ut est Deus, possit tendere. Et ideo, licet ex uno desiderato in aliud possit ferri, est tamen aliquis sibi statutus finis ultra quem non amplius aliquid desiderare potest. Et hic est ultimus finis, qui est beatitudo et summum bonum, ad quem omnes motus desiderii ultimo terminantur. Sicut, si aliquis colligat herbas pro conficienda medicina; medicinam autem sumat propter sanitatem; hanc ut possit vacare litteris appetat; studium quoque propter beatitudinem quaerat: omnia quidem praecedentia propter aliud appetit, sed ipsam beatitudinem non propter aliud, sed propter se, tanquam ultimum ad quod naturaliter inclinatur, quaerit.
Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod omnes motus desiderii terminantur ad beatitudinem, ne talis motus desiderii sit infinitus, dum unum propter aliud desideratur. Nisi enim poneretur aliquid quod propter aliud non desideratur sed omnia alia propter ipsum, motus desiderii in infinitum tenderet, et sic esset infinitus: quod natura appetitus non admittit.
II. Quarto. Si beatitudo Dei non esset Deus, duo essent summe bona: quia beatitudo est summum bonum, cum sit ultimus finis; et etiam Deus. Hoc autem est impossibile: quia, si uni aliquid deest quod alterum habet, iam non est summum bonum. Ergo Deus est sua beatitudo.
Sed videtur ista ratio non concludere. Per hanc enim probaretur beatitudinem formalem creaturae esse Deum. Nam etiam beatitudo creaturae est summum bonum, eo quod sit ultimus finis. Et sic vera esset opinio dicentium Deum esse beatitudinem formalem creaturarum, et non tantum obiectivalem.
Respondetur, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. xxvi, a. 3, ad 1, quod beatitudo intellectus creati quantum ad obiectum est summum bonum simpliciter: quantum autem ad ipsum actum, est summum bonum in genere bonorum participabilium a creatura. Non est autem inconveniens esse duplex summum bonum, unum scilicet simpliciter, aliud vero in aliquo ordine: sed bene inconveniens est esse duplex summum bonum simpliciter. Et sic non oportet beatitudinem formalem creaturae esse ipsum Deum. Beatitudo autem Dei est summum bonum simpliciter: quia nihil convenit sibi participative. Ideo, cum non possit esse duplex bonum summum simpliciter, oportet ut beatitudo Dei sit ipse Deus. Et sic ratio Sancti Thomae concludit de beatitudine Dei, non autem de beatitudine creaturae. Immo, secundum quod posset concludere de beatitudine creaturae, eam solvit Sanctus Thomas loco praeallegato.