Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Postquam determinavit Sanctus Thomas de primo et per se obiecto divinae cognitionis, nunc de secundario obiecto determinat1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de tali obiecto in generali; secundo, in speciali, cap. LXIII. Circa primum duo facit: primo, agit de obiecto cognito per se; secundo de obiecto concomitante obiectum cognitum, scilicet de veritate, cap. LIX.
Circa primum duo facit: primo, agit de obiecto cognito; secundo, de modo cognitionis ipsius, capite sequenti.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus cognoscit alia a se.
Et probatur primo sic. Deus cognoscit suam essentiam plenissime. Ergo cognoscit alia a se. — Probatur consequentia. Quia effectus cognitio sufficienter habetur per cognitionem suae causae: unde dicitur scire unumquodque cum causam eius cognoscimus. Deus autem per essentiam suam est causa essendi aliis. Ergo etc.
Advertendum quod in ista conclusione non determinatur modus cognitionis, an scilicet perfecte vel imperfecte Deus alia cognoscat; sed absolute agitur de cognitione aliorum, sive perfecte sive imperfecte cognoscantur. Unde ex ista ratione absolute concluditur quod Deus alia a se cognoscit. Et quod inquit Sanctus Thomas, quoniam ex cognitione causae sufficienter cognoscitur effectus, sufficientia illa non dicit perfectionem cognitionis, sed exclusionem necessitatis alterius: quia ad habendum absolute cognitionem effectus, si causa cognoscatur inquantum causa, sive quantum ad virtutem secundum quam est causa, nihil aliud requiritur.
Secundo. Quod est in aliquo secundum modum intelligibilem, ab eo intelligitur. Sed causata a Deo sunt in ipso intelligibiliter. Ergo etc. — Maior supponitur vera. — Minor vero probatur, quoad primam quidem partem, quia, cum omne agens agat sibi simile, similitudo omnis effectus aliqualiter praeexistit in sua causa; quoad secundum vero partem, quia omne quod est in aliquo est in eo per modum eius in quo est, Deus autem secundum naturam suam est intellectualis.
Tertio. Deus cognoscit se esse causam. Ergo cognoscit aliqualiter causatum. Ergo alia a se: quia non est causa sui ipsius, sed alicuius alterius. — Probatur antecedens. Quia quicumque cognoscit rem aliquam, cognoscit omnia quae de illa re vere possunt dici et quae ei conveniunt secundum naturam. Deus autem seipsum perfecte cognoscit; et secundum suam naturam convenit sibi quod sit aliorum causa. Ergo etc.
Circa assumptum ad probationem antecedentis, considerandum quod convenienter addidit Sanctus Thomas, et quae ei conveniunt secundum naturam: quia cognoscens perfecte aliquam rem, non oportet ut cognoscat omnia simpliciter quae nata sunt sibi a causa extrinseca convenire et vere de ipsa dici possunt; sed illa tantum quae vere dici possunt de ipsa convenientia sibi secundum naturam. Propter quod coniunctim accipienda est illa propositio, non autem divisim.
Circa illam propositionem, Deo convenit secundum naturam ut sit aliorum causa, advertendum quod duplicem sensum habere potest. Unus est ut natura divina, formaliter sumpta, sit immediatum principium agendi. Et hic sensus non est hic intentus, sed est falsus: denotaretur enim Deum de necessitate naturae agere, non per intellectum. — Alius, ut importetur fundamentum remotum causalitatis esse naturam: sicut si diceremus hominem secundum naturam intelligere, non quia natura et essentia sit immediatum principium intellectionis, sed quia est remotum principium et fundamentum ex quo habet ut intelligat. Et hic sensus est verus, et hic a Sancto Thoma intentus. Quod enim Deus sit causa omnium aliorum per intellectum, convenit sibi ex perfectione suae naturae originaliter et fundamentaliter.
Notandum etiam quod haec ratio differt a prima: quia in ista consideratur virtus causae cum habitudine ad effectum, quod datur intelligi cum dicitur Deum cognoscere se esse causam; in prima autem consideratur absolute virtus et perfectio causae.
II. Ex hac conclusione et praecedenti deducitur corollarie quod Deus seipsum cognoscit tanquam primo et per se notum, alia vero sicut in essentia sua visa.
Quod et auctoritate Dionysii, vii cap. de Div. Nom., confirmatur. Et in Psalmo dicitur: Prospexit de excelso sancto suo, quasi de seipso alia videns.
III. Circa corollarium istud, et etiam conclusionem, occurrit dubium: quomodo alia Deus in seipso tantum videat; cum res habeant esse ab ipso distinctum, et huiusmodi in alio cognoscere sit imperfecte cognoscere.
-
Ad huius evidentiam considerandum quod effectus divini, ut dicitur Verit., q. viii, a. 4, non continentur in divina essentia sicut rerum imagines in speculo continentur: quia quae continentur in speculo distincta sunt et multiplicia, realiter inter se distinctionem habentia in speculo; effectus autem divini non continentur divisim et multipliciter in divina essentia. Sed continentur sicut effectus in causa per unicam virtutem omnia producente: in qua effectus non sunt divisim et multipliciter, sed unite in una virtute omnes eminenter continente, ita quod omnes sunt ipsa virtus indivisibilis et simplex. Ideo cognoscere Deum res in sua essentia non est videre eas sicut in speculo, quod est videre eas cum quadam distinctione existente in eo in quo videntur: sed est videre eas sicut in causa, quod est videre eas in una indivisibili essentia omnia unite et eminenter continente et omnia perfectissime repraesentante. Et si aliquando inveniatur a sanctis dictum divinam essentiam esse speculum, intelligendum est quantum ad aliquid, inquantum scilicet in ea videntur omnia: non autem quantum ad modum existendi rerum in speculo.
-
Sed dupliciter potest intelligi alia a Deo in ipso videri. Uno modo, ut videantur res in divina essentia solum quantum ad esse quod in ipsa habent. Et sic non accipimus hic: quia, cum illud esse rerum nihil aliud sit quam esse divinum, cognoscere sic res esset divinum tantum esse cognoscere. — Alio modo, ut in ipsa divina essentia non solum videatur esse rerum quod in ipsa habent, sed etiam esse quod unumquodque in seipso habet, inquantum divina essentia rerum omnium, quantum ad omnia quae in ipsis sunt, est expressa similitudo: sicut, si imago quae est in speculo repraesentaret omnia quae sunt in re et esse particulare quod habet res in se, ex visione illius imaginis videretur etiam res ipsa perfecte.
Ex quo sequitur quod dupliciter potest considerari quod ab aliquibus dicitur, Deum res alias intelligere terminative. Uno modo, ut idem sit quod intellectum divinum extendi sua actione ad esse rerum quod in seipsis habent, sive hoc sit immediate sive mediate. Et sic verum est ipsum intelligere res terminative. — Alio modo, ut idem sit quod immediate ipsum ad res terminari secundum quod in seipsis sunt, ita quod non videatur esse earum in alio cognito in quo repraesententur. Et sic non intelligit eas Deus terminative: quia ad eas ut in seipsis sunt non terminatur nisi secundario et per divinam essentiam, in qua videntur tanquam per ipsam repraesentatae.
- Quod autem videtur dicere Aristoteles, XII Metaph., text. 51 2, Deum seipsum tantum cognoscere et non alia extra se, non obstat. Dicitur enim quod Deum intelligere aliquid extra se duobus modis potest intelligi. Uno modo, quia intelligit id quod est aliud ab ipso. Et sic Deus intelligit aliquid extra se. — Alio modo, quia cognoscit aliud a se primo et per se, non autem in ipso Deo. Et sic non intelligit aliquid extra se, sed omne quod cognoscit videndo essentiam suam intelligit. Et sic intellexit Aristoteles.
Quod etiam videtur velle ibidem Philosophus, quod intellectus divinus vilesceret si cognosceret ea quae sunt infra se, intelligitur similiter, si illa cognosceret tanquam primum et per se obiectum, se autem non cognosceret. Tunc enim cognitio Dei terminaretur ad vile obiectum: intelligentia vero movens orbem intelligeret ipsum Deum, quod est nobilissimum cognitum. Et sic vilificaretur intellectus divinus, dum ad res inferiores, praetermisso nobilissimo ente, terminaretur. — Patet hoc esse de mente Aristotelis ibidem, quia illud dixit respondendo ad quaestionem illam qua quaerebatur utrum cognoscat se an alia. Et respondet quod non cognoscit alia, scilicet solum, sed cognoscit se tanquam primo cognitum, etc.: quia, si solum alia a se cognosceret, cognitio sua vilis esset inter aliarum intelligentiarum cognitiones. — Potest etiam dici quod, si intelligeret alia a se per mutationem ab intellectione sui ad aliorum intellectionem, utique vilesceret: quia tunc transiret ab eo quod est nobilius ad id quod est ignobilius.
- Ad dubium ergo dicitur quod, quamvis res, secundum quod in seipsis sunt, habeant esse distinctum a Deo, non tamen quia videntur in divina essentia, imperfecto modo videntur. Quando enim aliquid videtur in aliquo perfectissime ipsum quantum ad omnia repraesentante, ita quod per ipsum illud secundario terminatur ad esse proprium rei, tunc non cognoscitur imperfecte: immo, perfectissime. Sed bene imperfecte cognosceretur si aut illud non esset eius perfecta similitudo; aut in ipsa tantum similitudine sisteret intuitus, et ad rem ipsam non terminaretur.
Advertendum tamen, cum dicitur divinam cognitionem terminari secundario ad res, quod per hoc non intendimus ponere ordinem in ipsa cognitione divina secundum se, sed tantum inter cognita. Et est sensus quod res aliae sunt secundario obiecta divinae cognitionis.