Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Postquam ostendit Sanctus Thomas in Deo non esse compositionem ex aliquibus, nunc ostendit non esse in ipso compositionem cum aliquo 1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit ipsum non esse omnium formale esse; secundo, quod non est aliquorum forma, capite sequenti.
Quantum ad primum, ostendit errasse illos qui posuerunt Deum formale esse omnium. Circa hoc autem duo facit: primo enim hunc errorem impugnat; secundo, eorum fundamenta ponit et ad ea respondet 2.
I. Quantum ad primum, arguitur primo sic. Esse formale dividitur per esse substantiae et esse accidentis. Divinum autem esse non est esse substantiae (scilicet quae est genus) neque accidentis, ut ex praedictis patet. Ergo etc. Advertendum hic quod, sicut ens dividitur per substantiam et accidens, ita et esse dividitur per esse substantiale, quo scilicet res absolute dicitur existere in natura; et esse accidentale, quo scilicet res dicitur esse talis, puta alba aut nigra. Sed sicut divisio entis in substantiam et accidens potest dupliciter accipi, — scilicet ut est divisio in genera tantum; et ut est divisio in substantiam quae dicitur et de genere substantiae et de ea substantia quae non est in genere, et in praedicamenta accidentium — ita et dupliciter esse dividi potest per substantiale et accidentale. Sed, cum esse substantiale contineat et esse substantiae quae est extra genus et esse substantiae quae est in genere, si fiat divisio in esse substantiale in communi et esse accidentale, implicite fit etiam divisio in esse substantiae quae est in genere et esse accidentale. Quod ergo inquit Sanctus Thomas esse formale dividi per esse substantiae (scilicet, quae est genus: sic enim oportet intelligere, quia sic tantum probatum est superius Deum non esse esse substantiae, dum probatum est Deum in genere non esse) et esse accidentis, intelligendum est non de prima et immediata divisione esse, sed de secundaria et implicita, inquantum esse substantiale comprehendit et esse quod est in genere et esse quod est extra genus. Si enim Deus esset formale omnium esse, oporteret quod esset et esse substantiae quae est in genere et esse accidentis, et non tantum esse substantiae quae non est in genere.
II. Secundo. Sequeretur quod omnia essent unum simpliciter. Hoc est impossibile. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnia haberent unum esse. Cum enim res non distinguantur inquantum habent esse, cum in hoc omnia conveniant, oportet, si debeant secundum esse differre, quod vel ipsum esse per differentias specificetur; vel quod in diversis naturis recipiatur. Non primum: quia enti differentia addi non potest, ut superius est ostensum. Nec secundum, si esse divinum sit esse formale omnium: quia non est esse receptum in natura, sed est ipsa natura divina. Ergo omnia habebunt unum esse simpliciter. Circa illam propositionem, Res ad invicem non distinguuntur secundum quod habent esse, considerandum quod duplicem sensum habere potest. Primus est, ut ratio formalis entis specificetur: et est sensus, Entia non distinguuntur in hoc quod est habere esse, quia omnia in hoc quod est habere esse conveniunt. Alius est ut proprius modus distinctionis eius quod habet esse excludatur: et est sensus, Non distinguuntur secundum aliquem modum essendi, idest, Non habent aliud et aliud esse. Sicut, si dicamus quod animalia non distinguuntur secundum quod sunt animalia, potest esse sensus aut quod non distinguuntur in communi ratione animalis; aut quod non distinguuntur differentiis animalis, et sic non sunt diversa animalia. Primus sensus in utraque verus est: et hunc intendit Sanctus Thomas. Secundus vero est falsus.
III. Tertio. Deus non habet aliquam causam. Ergo non est esse formale omnium. — Patet antecedens: quia esse Dei est ipse Deus, qui nullam habet causam, cum nihil eo sit prius. — Consequentia vero probatur. Quia esse in quibusdam rebus habet causam, sive aliquid quasi principium, ipsam scilicet formam, quae est principium essendi, et ipsum agens. Advertendum quod, cum esse in rebus ab alio productis dicitur habere aliquid quasi principium, non accipitur ly quasi similitudinarie, sed ut est veritatis expressivum. — Quomodo autem agens et forma sint diversimode causa essendi, dictum est superius 3.
IV. Quarto. Tunc Deus non esset aliqua res existens nisi in intellectu. Sed huius oppositum superius est ostensum. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia commune multis non est praeter multa nisi secundum rationem: ut patet de animali. Si enim animal commune esset aliquid, essent in Platone plura animalia: homo enim essentialiter est animal et Plato; et sic in Platone esset animal commune, et animal quod est homo, et animal quod est Plato. Si ergo Deus sit esse commune formale omnium, Deus in solo intellectu erit. Considerandum hoc loco quod aliud est dicere, Quod est commune multis, sive universale, non est ens nisi in intellectu; et aliud dicere, Universale non est aliquid praeter multa nisi in intellectu. Primum enim est falsum, et secundum est verum. Ipsum enim universale non est ens rationis, si materialiter et quantum ad rem denominatam sumatur, sed est ens reale in rebus existens: animal enim ens reale est in particularibus animalibus existens. Sed verum est quod ipsa abstractio et universalitas sibi non convenit nisi in intellectu: non invenitur enim animal commune a particularibus animalibus separatum in rerum natura, sed bene per intellectum considerari potest per abstractionem ab omnibus particularibus. Per hunc ergo modum intelligitur consequens a Sancto Thoma inductum, Deus non erit aliqua res existens nisi quae sit in intellectu tantum, idest: Deus non erit aliquid per se existens extra intellectum ab omnibus aliis rebus distinctum et separatum, sed erit tantum cogitatione et intellectu separatus a rebus.
V. Quinto. Deus esset terminus generationis. Hoc autem est falsum: cum sit aeternus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia generatio per se est via in esse, et corruptio via in non esse: forma enim non est terminus generationis, nec privatio corruptionis, nisi quia privatio facit non esse et forma esse. Unde, si forma non faceret esse, non diceretur generari quod talem formam acciperet. Pro notitia eorum quae hic dicuntur, considerandum est quod et compositum et forma et esse sunt termini generationis, sed diversimode: compositum enim est terminus tanquam id quod generatur primo et per se; forma tanquam complementum essentiae eius quod generatur; esse vero tanquam ultima actualitas eius. Quia ergo esse est formalis terminus generationis, non tanquam complementum essentiae alio actu actuatum, sed tanquam ultima actualitas eius quod fit ulterius non actuabilis, ideo generatio dicitur via ad esse: via enim respicit ultimum terminum per se, et ab eo determinationem capit.
-
Sed circa hanc rationem duo occurrunt dubia. Primum est, quia non videtur inconveniens quod esse divinum sit terminus generationis. Christus enim vere genitus est et vere filius, et sua generatio ad nullum aliud esse terminatur quam ad esse divinum: cum in ipso sit tantum unum esse substantiale, secundum doctrinam Sancti Thomae 4. Ergo esse divinum est terminus generationis. Secundum est, quia non videtur valere ista consequentia, Deus est aeternus, Ergo non est terminus generationis. Filius enim in divinis genitus est, et per consequens illius generationis esse divinum est terminus. Et tamen Filius est aeternus.
-
Ad horum evidentiam considerandum est quod hic loquitur Sanctus Thomas de generatione quae est mutatio de non esse ad esse, non autem de ea quae est simplex productio. Sequitur enim, si esse divinum sit omnium esse formale, quod sit terminus talis generationis: cum multa creata ea generatione producantur. — Similiter loquitur de termino generationis per eam noviter producto, quo modo philosophi de generatione subsistentium sunt locuti, dicentes ea generari quae de non esse producuntur in esse et quorum esse prius non erat. Multaque esse huiusmodi genita in natura apud ipsos constat.
Ad primum ergo conceditur quidem quod esse divinum est terminus temporalis generationis Christi, per talem generationem humanae naturae communicatus: non tamen est terminus eius tanquam per ipsam de novo productus, secundum quem sensum de termino generationis loquitur Sanctus Thomas.
Per hoc etiam patet responsio ad secundum. Valet enim, Est genitus tanquam de novo et de non esse ad esse productus, Ergo non est aeternus; et e contra, Est aeternus, Ergo non est noviter generatus. Filius autem in divinis non est secundum divinitatem noviter genitus et per mutationem de non esse ad esse: sed aeternaliter per generationem quae est simplex productio, est a Patre productus. Ideo simul est et genitus et aeternus. Non est ergo instantia ad propositum: quia loquitur hic Sanctus Thomas de generatione quae est mutatio de non esse ad esse et per quam aliquid de novo producitur, de qua philosophi loquuntur; Filius autem Dei non est secundum divinitatem illo modo genitus.
VI. Sexto. Tunc esse cuiuslibet rei erit ab aeterno: cum esse divinum sit aeternum. Ergo non erit generatio vel corruptio. — Probatur ultima consequentia. Quia, si sit generatio, oportet quod illud esse aeternum praeexistens de novo acquiratur aut prius existenti, aut nullo modo prius existenti. Si primum, ergo res quae generatur non accipit novum esse, sed novum modum essendi: cum prius esset, et sit unum esse omnium, secundum illam positionem. Ergo non generatur, sed alteratur. Si secundum, ergo fiet ex nihilo. Quod generationi repugnat.
- Circa illud quod inquit Sanctus Thomas, quod accipere novum modum essendi, non autem novum esse, non facit generationem, dubitatur. Sequitur enim quod Christus non sit temporaliter genitus, et per consequens non sit filius Beatae Virginis: cuius oppositum Catholici tenent. Per incarnationem enim suppositum divinum non accipit novum esse, sed novum modum essendi, sive novam habitudinem ad humanam naturam: cum sit in Christo tantum unum esse substantiale. Si ergo accipere novum modum essendi non facit generationem, sequitur Christum non esse genitum.
Si dicatur quod, licet non accipiat novum esse sed novum modum essendi, accipit tamen novam naturam, quia incipit esse suppositum humanae naturae: et propter hoc dicitur genitus: — hoc non valet. Quia, ut inquit Sanctus Thomas in praecedenti ratione, dato quod aliquid accipiat formam, si illa forma non faciat esse, non dicitur illud generari.
- Dicitur quod, cum nondum sit facta mentio de trinitate divinarum Personarum, loquitur hic Sanctus Thomas de generatione secundum quod a philosophis accipitur. Apud ipsos autem dicitur aliquid simpliciter generari cum incipit in aliqua natura subsistere. Hoc autem in naturalibus est cum res simpliciter incipit esse novumque esse accipit. Ideo illud tantum dicunt simpliciter generari quod novum esse accipit, non autem quod capit novum essendi modum. Secundum eos ergo illa propositio est vera: quia generationem solam rerum naturalium considerabant. Et si ponatur quod divinum esse omnium est esse formale, sequetur nullam esse naturalem generationem. Apud theologos vero aliquid incipit esse suppositum alicuius naturae et tamen non incipit simpliciter esse: sicut suppositum divinum incipit esse suppositum humanae naturae in eaque subsistere, et tamen non incipit simpliciter esse, cum aeternum habeat esse. Quia ergo Christus incipit in humana natura subsistere, dicitur a theologis vere genitus esse, licet non acceperit novum esse, sed tantum novam quandam habitudinem ad humanam naturam incipientem per esse divinum existere suo modo. Unde illa propositio a Sancti Thomae, de mente philosophorum assumpta, non est vera nisi aliquid accipiat novum modum essendi, sive novam habitudinem, per hoc quod incipit esse suppositum alicuius naturae cuius prius non erat suppositum. Quod sane apud philosophos, inferiora haec considerantes, impossibile esset: apud theologos vero in Christo verum est. Tunc enim et illud vere dicitur genitum, quamvis novum esse non capiat, sed tantum novum modum essendi.
Quod autem dixit Sanctus Thomas, quoniam, si forma non faciat esse, accipiens formam non dicitur generari: similiter intelligendum est, secundum theologos, nisi accipiens talem formam incipiat esse suppositum in illa forma subsistens; quia, si incipiat esse suppositum illius naturae, dicetur generari, licet per talem naturam simpliciter esse non habeat. Apud philosophos vero simpliciter est vera: quia nihil incipit in rebus naturalibus in aliqua natura subsistere nisi novum esse per illam naturam habeat.
VII. Confirmatur conclusio auctoritate Scripturae, dum ponit Deum super omnia elevatum, ut Isai. VI; et super omnia esse, ut Rom. IX. Nam, si esset esse omnium, tunc non esset super omnia, sed aliquid omnium.
Confirmatur secundo, quia rediret idolatrarum error nomen Dei lignis et lapidibus imponentium, qui repelluntur Sap. XIV. Posset enim, sicut vere dicitur, Lapis est ens, ita vere dici, Lapis est Deus. Considerandum est quod, sicut ens vere dicitur quod habet esse tanquam formalem sui actualitatem, ita vere dicitur Deus, quantum ad modum significandi, quod habet deitatem ut formam. Cum ergo esse divinum idem sit quod deitas, si illud sit formalis actualitas lapidis, vere dicetur lapis habere deitatem ut formam, et sic esse Deus.
VIII. Quantum ad secundum 5, quatuor adducit fundamenta positionis huiusmodi. Primum est, quia Dionysius, IV cap. Cael. Hier., ait quod esse omnium est supersubstantialis divinitas. Sed dicit duo Sanctus Thomas. Primo, quod ex istis haberi non potest quod deitas sit formale esse omnium: immo potius habetur oppositum, cum dicat divinitatem esse super omnia. Quod etiam ostenditur ex his quae habentur II cap. DIV. Nom. — Dicit secundo, quod intelligitur sic quod divinitas est esse omnium: quia a Deo in omnibus quaedam divini esse similitudo reperitur.
Pro notitia huius solutionis, considerandum quod, cum esse uniuscuiusque rei, ut inquit Sanctus Thomas Iª P., q. CV, a. 5, sit maxime intimum rei, eo quod sit omnium quae in re sunt actualitas, oportet ut ad rei naturam pertineat tanquam totius naturae et omnium eius partium actualitas. Et sic non potest esse aliquid omnino naturam eius cuius est excedens: esse enim humanum ad naturam hominis, et esse equi ad naturam equi est limitatum. Unde, si esse divinum uniuscuiusque rei naturam omnino excedat, eiusque natura super omnium naturas sit collocata, ut Dionysius voluit, sequitur ut esse formale rerum non sit.
IX. Secundum est, quia praedicti existimaverunt divinum esse, cui nulla fit additio, non esse aliquid proprium, sed esse commune omnium: eo quod id quod est commune per additionem specificetur vel individuetur. Sed inquit Sanctus Thomas quod esse divinum est absque additione non solum cogitatione, sed etiam in rerum natura. Et non solum additione caret, sed etiam receptibilitate additionis. Id autem quod est commune, sive universale, sine additione esse non potest, sed sine additione consideratur: non tamen sine receptibilitate additionis, ut patet etiam de animali; nam si sibi nulla differentia addi posset, genus non esset. Unde ratio magis deducere videtur ad oppositum: ut etiam apparet ex libri de Causis commentatore.
Adverte quod esse divinum non potest habere rationem esse communis communitate universalis praedicabilis: sed bene est esse commune communitate formae exemplaris, quia omne esse est quaedam ipsius similitudo.
Adverte etiam duplicem differentiam poni hoc loco inter esse commune et esse divinum. Licet enim conveniant in hoc quod est nihil habere additum, — divino enim esse nihil additum est, cum omnia in Deo sint ipsum esse; similiter esse commune nihil, ut sic, habet per quod limitetur, — differunt tamen, primo, quia esse divinum existit in rerum natura ab omni alia re separatum absque additione aliqua. Esse autem universale, sicut nec alia universalia, existere non potest absque additione illud limitante et contrahente. — Secundo, quia esse divinum non solum additionem non habet, sed etiam additionem recipere non potest: eo quod in alio recipi non possit. Esse autem commune additionem recipere potest, non quidem essentialis differentiae, ut superius 6 est ostensum, sed materialis: limitatur enim per naturas in quibus recipitur.
Advertendum etiam quod non solum divinum esse additionem non recipit alicuius contrahentis et particularizantis, sed nec etiam alicuius ab ipso distincti supervenientis. Esse autem substantiale omnium aliarum rerum recipit additionem supervenientis accidentis: quia nulla creata substantia est quae sit omnino accidentibus et esse accidentalibus exspoliata. Propter hoc bene dicitur hic quod esse divinum ab omnibus aliis distinguitur quia nihil ei addi potest.
X. Tertium est, quia Deus est infinitae simplicitatis. Ex hoc enim existimaverunt id quod in ultimo resolutionis invenitur Deum esse, quasi simplicissimum. Sed inquit Sanctus Thomas quod non attenderunt simplicissimum in nobis non tam rem completam, quam rei aliquid esse. Deo autem simplicitas attribuitur sicut rei alicui subsistenti.
Adverte quod responsio stat in hoc, quod simplicissimum in nobis, ad quod fit resolutio, non oportet esse Deum, quia illud simplicissimum quod in nobis est, non est tam res completa quam aliquid rei. Deus autem res simplicissima est, et non est aliquid rei.
Dupliciter autem possumus interpretari haec verba: Simplicissimum in nobis non tam est res completa quam aliquid rei. Primo, ut unum excludatur et aliud ponatur, ut sit sensus, Non est res completa, sed aliquid rei: sicut si diceremus, Sortes non est tam albus quam pallidus, id est, Non est albus, sed potius pallidus. — Secundo, ut utrumque ponatur: scilicet et quod est res completa, et est aliquid rei. Sed tunc accipiendum est completum non simpliciter, sed in genere. Esse enim actuale rei est completum in genere actuum, quia est ultima actualitas per alium actum non actuabilis: non est tamen res perfecte subsistens, sed aliquid rei, quo ipsa subsistit. — Utraque ergo interpretatio vera esse potest. Sed prima magis videtur intendi: quia videlicet esse non est res simpliciter perfecta, iuxta primam interpretationem; est autem perfecta in genere actuum, iuxta secundam.
XI. Quartum est modus loquendi: dicimus enim Deum in omnibus rebus esse. Sed inquit Sanctus Thomas quod Deus non est in rebus quasi aliquid rei, sed sicut rei causa quae nullo modo effectui deest: et quod non similiter dicimus esse formam in corpore et nautam in navi.
Notandum quod non dicit Sanctus Thomas non similiter esse formam in corpore et nautam in navi quasi velit Deum esse in rebus tantummodo sicut nauta est in navi: hoc enim repugnat ei quod dixit, Deum esse in rebus sicut causam quae nullo modo suo effectui deest, quia scilicet semper, quandiu res est, eam conservat; nauta enim non est causa navis, et etiam aliquando illi deest, — sed ut ostenderet multos esse modos essendi in aliquo, et ideo non valere, Deus est in omnibus rebus, Ergo est formale esse omnium rerum, sicut non valet, Nauta est in navi, Ergo est forma navis.