Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Quia ostensum est in Deo omnium rerum nobilitates et perfectiones esse, ostendit consequenter Sanctus Thomas quomodo possit ex hoc inter Deum et creaturam similitudo esse aut dissimilitudo. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit propositum quantum ad rem; secundo, quantum ad denominationem.

I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus cum omnibus rebus et similitudinem habet et dissimilitudinem. Prima pars probatur. Quia est omnium agens et omnes perfectiones tribuens. Omne autem agens sibi simile agit: cum unumquodque agat secundum quod est in actu, idest, secundum quod actu habet id quod causat in effectu.

Secunda autem pars probatur. Quia perfectiones quae sunt in Deo, non secundum eundem modum et secundum eandem rationem sunt in creaturis qua sunt in Deo: effectus enim a suis causis deficientes non conveniunt cum eis in nomine et ratione. Hoc autem dissimilitudinem quandam importat.

Confirmatur auctoritate Sacrae Scripturae. Aliquando enim inter Deum et creaturam similitudinem esse inquit, ut Gen. 1, Faciamus hominem etc.; aliquando vero dissimilitudinem ponit, ut Isaiae XL, Cui ergo similem etc., et in Psalmo, Deus, quis similis erit tibi? — Utramque etiam partem ponit Dionysius, IX cap. de Div. Nom.

II. Pro declaratione autem secundae partis conclusionis, notat quod forma effectus licet in causa excedente aliqualiter inveniatur, hoc tamen est secundum alium modum et secundum aliam rationem: propter quod dicitur causa aequivoca. Calor enim a sole in istis inferioribus generatus aliquam similitudinem obtinet ad virtutem solis activam per quam causatur, ratione cuius sol calidus dicitur, quamvis non una ratione: unde sol rebus a se productis est aliqualiter similis, aliqualiter vero dissimilis. Similiter et Deus cum rebus a se productis et similitudinem et dissimilitudinem habet.

Notandum hic est quod, sicut in praedicationibus dicuntur aequivoca quorum nomen idem est, ratio vero substantiae diversa, ita causa dicitur aequivoca quando nomen formae productae et causae et effectui convenit, sed secundum aliam et aliam rationem. Sic enim dicimus solem esse causam aequivocam calidi: quia caloris nomen et soli et eius effectui convenit, dicitur enim sol calidus et aer calidus, sed hoc est diversis rationibus; dicitur enim sol calidus, non quia habeat in se eandem formam secundum eandem rationem specificam qua aer est calidus, sed quia habet in se virtutem activam in qua virtualiter calor continetur, quae longe dignioris naturae est quam forma a qua aer dicitur calidus. Et similiter est in aliis: et maxime in Deo, in quo forma neque specie neque genere convenit cum effectibus a se productis, sed tantum secundum quandam analogiam, ut dicitur Prima Parte, q. IV, a. 3. Unde non est causa omnino aequivoca, sed magis analoga, ut dicitur I Sent., d. II, a. 2.

III. Quantum ad secundum, ponitur haec conclusio: Secundum hanc similitudinem convenientius dicitur creatura similis Deo quam e converso. Probatur. Simile alicui dicitur quod eius possidet qualitatem vel formam. Creatura autem possidet formam Dei, non autem Deus formam creaturae: cum forma in Deo perfecte inveniatur, in creatura autem secundum quandam deficientem participationem. Ergo creatura dicitur similis Deo, non autem Deus dicitur similis creaturae.

Notandum, ut dicitur I Sent., d. XIX, q. I, a. 2, quod forma proprie dicitur esse illius quod ipsam perfecte et complete habet: non dicitur autem illius esse quod ipsam habet imperfecte et secundum quandam imitationem. Propter hoc quando unumquodque eorum inter quae est similitudo, formam habet secundum eandem specificam rationem, unum dicitur simile alteri et e converso: quia illa forma proprie est amborum forma, cum ambo eam perfecte habeant; et sic unumquodque alterius dicitur habere formam, in quo ratio mutuae similitudinis consistit. Quando autem forma in uno est perfecte et complete, in altero vero imperfecte et secundum quandam imitationem, quod imperfecte habet dicitur alterius habere formam et ei simile esse, non autem e converso. Et quia omnis perfectio a Deo creaturis communicata perfecto modo in Deo est, propter quod eius forma proprie dicitur, in creatura autem est imperfecte et secundum quandam participationem deficientem, sicut sapientia Dei in Deo est simpliciter et perfecte, in creaturis autem est aliqua eius participatio deficiens; ideo creatura formam Dei habet et est illi similis, non autem Deus creaturae.

Sed advertendum est quod aliud est dicere rem creatam habere perfecte et complete aliquam formam quae sit similitudo participata perfectionis divinae: et aliud dicere rem creatam habere perfecte et complete formam per quam Deus in creaturas agit. Primum enim verum est in multis: nam ignis perfecte habet essentiam ignis, et homo humanitatem, quae sunt quaedam similitudines participatae divinae bonitatis, et illae sunt proprie ignis et hominis formae. Secundum autem est falsum et impossibile. Nam forma per quam agit Deus, et quam aliquo modo communicat creaturis, est divina essentia et divina bonitas, quam constat in solo Deo perfecte et complete esse, licet aliqua eius participatio in creaturis inveniatur. Propterea bene inquit Sanctus Thomas quod creatura possidet formam Dei, non autem Deus formam creaturae: quia videlicet perfectio quaelibet creaturae est aliqua participatio divinae bonitatis, quae est proprie Dei forma; perfectio autem et forma Dei non est in creatura ut eius forma, cum non habeatur a creatura perfecte, sed per quandam eius participationem.

Ex praedicta conclusione infert corollarie Sanctus Thomas quod multo minus proprie dicitur quod Deus creaturae assimiletur. — Probatur. Quia assimilatio motum ad similitudinem dicit, et sic convenit ei quod ab alio accipit unde ei simile sit. Creatura autem accipit a Deo, non autem Deus a creatura. Ideo ipsa Deo assimilatur, non autem e converso.

IV. Sed circa ea quae dicta sunt occurrit dubium: Aequalitas enim et similitudo sunt relationes aequiparantiae: nam dicitur aequale aequali aequale, et simile simili simile. Si ergo dicitur creatura similis Deo, dicetur et Deus similis creaturae. Et si creatura assimiletur Deo, Deus assimilabitur creaturae.

Ad evidentiam huius dubii, considerandum est quod ad intentionem Sancti Thomae non sufficeret dicere ideo creaturam dici similem Deo, non autem Deum similem creaturae, quia in creatura est relatio realis, quae dicitur similitudo, non autem in Deo est talis relatio realis, sed tantum rationis: nam eodem modo nullum nomen importans habitudinem Dei ad creaturam convenienter diceretur de Deo, quia nulla habitudo Dei ad creaturam est realis, sed omnis est relatio rationis. Propter quod ipse in Prima Parte, q. IV, a. 3 , et I Sent., loco praeallegato, rationem Dionysii, ix cap. de Div. Nom., assignat, quia videlicet in iis quae unius ordinis sunt recipitur mutua similitudo, non autem in causa et causato. Esse autem unius ordinis interpretatur Sanctus Thomas in I Sent., et in Quaestt. de Ver., q. XXIII, a. 7, ad 11, quando, sicut unum habet formam unius, sic alterum formam alterius habet; hoc autem est quando forma secundum quam attenditur similitudo, secundum eandem rationem in utroque extremorum existit, sicut albedo in duobus hominibus; in his enim dicuntur extrema mutuo similia. In causa autem et causato non recipi mutuam similitudinem in locis praeallegatis interpretatur, quando causatum non recipit formam causae secundum eandem rationem, sed fit ad imitationem formae causae: sicut statua Herculis fit ad imitationem Herculis; propter quod dicimus statuam Herculis similem esse Herculi, quia facta est ad imitationem eius et eius formam habet, non autem dicimus Herculem similem esse suae statuae. Propter hoc ergo creatura est similis Deo sed non e converso, quia se habent sicut causa et causatum quod non recipit formam causae secundum eandem rationem, sed secundum quandam imitationem; ex quo sequitur creaturam formam quae est Dei habere, non autem Deum formam quae est creaturae. Unde videtur illo in loco Dionysius non de causa et causato universaliter loqui, sed de hac causa quae est Deus, et de causatis quae sunt eius creaturae, quae ad Deum aequalitatem habere non possunt. Quod constat ex verbis ipsius Dionysii. Nam postquam dixit, In causa autem atque causatis conversionem nequaquam admittemus, immediate subiungit: Non enim his solis aut illis ut sint similia donatum est, sed omnibus quae similitudinem admittunt, ut similia sint Deus auctor est.

Ad dubium ergo, conceditur quod similitudo est relatio aequiparantiae, sed negatur consequentia, Ergo, si creatura dicitur similis Deo, etiam Deus dicitur similis creaturae. Non enim dicitur similitudo relatio aequiparantiae quia utrumque extremum relative eodem nomine denominetur: sed quia, ut sic, simile non dicitur ad aliquid quod aut supersitet aut subiiciatur, sed ad aequale. Et si id cui aliquid simile dicitur, mutua relatione ad ipsum referatur, eodem nomine referetur: simile enim est simili simile, quando scilicet utrumque extremum denominatur in respectu ad alterum. Sed tamen potest esse ut quandoque non denominetur utrumque extremum in respectu ad alterum: quod est quando forma in utroque extremo secundum eandem rationem non invenitur. — Hanc responsionem videtur intendere Sanctus Thomas de Ver., loco praeallegato, ubi ait quod similitudo et conformitas quamvis sint relationes aequiparantiae, non tamen semper utrumque extremorum denominatur in respectu ad alterum, sed tunc tantum quando forma secundum quam attenditur similitudo vel conformitas, eadem ratione in utroque extremo existit.

  1. Advertendum tamen quod, licet secundum proprium et consuetum usum vocabuli non dicamus Deum similem creaturae, aut Herculem similem suae imagini, quia talia non consueverunt denominari in respectu ad ea quae ad eorum imitationem fiunt; si quis tamen vellet nominis significatum extendere, ut fieret denominatio respectu relationis intellectae in Deo ut terminat relationem alterius extremi, ut diceretur Deus similis creaturae quia creaturae relationem et similitudinem ad se terminat, hoc inconveniens non reputarem. Propter quod non inquit hic Sanctus Thomas quod nullo modo possit Deus dici similis creaturae, sed quod convenientius dicitur creatura Deo similis quam e converso, quia videlicet est magis secundum usum vocabuli. — Quod autem inquit Prima Parte , quod nullo modo concedendum est Deum esse similem creaturae, intelligendum est, servato proprio vocabuli usu. Consuevimus enim illud tantum dicere alteri simile quod habet formam quae est eius, idest, quam plene et perfecte habet: non autem quando ipsum formam habet complete et perfecte, alterum vero habet quandam eius participationem, in quo attenditur similitudo secundum imitationem, non autem secundum convenientiam in forma eiusdem rationis.

Similiter, si accipiatur assimilari, sive assimilatio, ut dicit motum ad unitatem formae secundum quam attenditur similitudo, non potest dici Deus creaturae assimilari, nec Hercules suae imagini. Sed si accipiatur pro eo quod est esse terminum similitudinis creaturae ad Deum, aut imaginis ad Herculem, idest, concipi cum respectu terminantis respectum similitudinis, non est inconveniens dicere Deum assimilari creaturae et Herculem suae imagini.

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work