Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Sexta conclusio, respondens sextae obiectioni, est: Deus cognoscit vilia: nec hoc eius derogat nobilitati, immo eam attestatur 1.
I. Probatur primo. Deus est infinitae virtutis in intelligendo. Ergo eius cognitio usque ad remotissima extenditur. Ergo ad quaecumque vilissima. — Probatur prima consequentia. Quia vis divini intellectus in intelligendo assimilatur virtuti activae: cum non accipiendo a rebus cognoscat, sed magis per hoc quod eis influit. Quanto autem virtus activa est fortior, tanto ad remotiora suam actionem extendit. — Secunda quoque probatur. Quia gradus nobilitatis et vilitatis in entibus attenditur secundum propinquitatem et elongationem a Deo.
Adverte, cum inquit Sanctus Thomas quod Deus magis intelligit per hoc quod rebus influit, quod ly per hoc non accipitur causaliter, sed consecutive et concomitanter. Non enim influere rebus est causa Deo intelligendi res: sed e converso, quia intelligit, influit quod intellectu concepit.
II. Secundo. Si non cognosceret vilia, sequeretur quod nec etiam nobilissima intelligeret. Et sic non intelligeret alia a se. — Probatur consequentia, supponendo quod unumquodque, in se consideratum, nobile sit: quia omne quod quomodocumque est, sive actu sive potentia, est similitudo primi actus, et ex hoc nobilitatem habet; sed vile dicitur aliquid respectu nobilioris. Tunc sic. A Deo nobilissimae aliarum rerum non minus distant quam ultimae rerum creatarum a supremis: quia videlicet illae distant sicut finitum ab infinito, istae autem sicut finitum a finito. Ergo, si distantia vilium a nobilissimis impedit ne vilia cognoscantur a Deo, multo magis distantia nobilissimarum rerum a Deo impediet earum cognitionem.
III. Tertio. Deus cognoscit ordinem universi. Ergo nobiliora et viliora cognoscit. — Probatur antecedens. Quia bonum ordinis universi est nobilius qualibet parte universi: cum partes singulae ad eius bonum ordinentur, ut dicitur XII Metaph. 2, text. 52. Et ideo, si Deus aliquam naturam nobilem cognosceret, maxime cognosceret universi ordinem. — Consequentia etiam probatur. Quia talis ordo cognosci non potest nisi cognoscantur nobiliora et viliora, in quorum distantiis et habitudinibus consistit.
Adverte, cum inquit Sanctus Thomas quoniam bonum ordinis universi nobilius est qualibet parte universi, quod hoc non est sic intelligendum quasi ipsa ordinis habitudo secundum se sit nobilissimum entium: sed quoniam omnes partes universi simul sumptae, secundum quod sunt ordinatae, est nobilissimum entium, et qualibet parte per se sumpta nobilius.
IV. Quarto. Si vilitas cognitorum redundaret in cognoscentem, non posset esse nisi per accidens: vel scilicet quia, dum vilia considerat, a nobilioribus abstrahitur cogitandis; vel quia ex eorum consideratione in aliquas indebitas affectiones inclinatur. Horum autem neutrum Deo potest convenire. Ergo etc. — Maior probatur. Quia de ratione cognitionis est ut cognoscens contineat cognitum secundum modum suum: idest, quantumcumque res cognita vilis sit, in intelligente tamen est secundum modum intelligentis. Ideo vilitas eius per se in intelligente redundare non potest, sed, si redundat, hoc est per accidens.
V. Quinto. Cognitio quae simul potest in nobiliora et vilia, non est iudicanda vilis. Sed talis est cognitio divina: cum Deus et se et alia eadem scientia et consideratione consideret. Ergo etc. — Probatur maior. Quia virtus non iudicatur parva quae in parva potest, sed quae ad parva determinatur, quia scilicet in parva tantum potest. Nam quae potest in magna, potest etiam in parva: — quando scilicet parva continentur in magnis; non autem si sint omnino disparata. Ergo similiter cognitio quae potest simul in nobilia et vilia, non est iudicanda vilis: sed quae potest tantum in vilia; sicut in nobis, in quibus alia [est] scientia divinorum et alia humanorum, et in comparatione nobilioris inferior vilior reputatur.
Confirmatur auctoritate Sapientiae VII.
VI. Ex istis respondetur ad rationem in oppositum 3; et, ex abundanti, ad auctoritatem Aristotelis quae adduci potest. Cum enim dicitur quod nobilitas scientiae ex nobilitate scibilis pensatur: respondetur quod hoc intelligendum est de iis ad quae scientia principaliter ordinatur, et non de omnibus quae in scientia cadunt. Sub nobilissima enim scientia, apud nos, cadunt non solum suprema in entibus, sed etiam infima: ut patet in Philosophia Prima, cuius consideratio extenditur a primo ente usque ad ens in potentia. Infima autem sub divina scientia cadunt quasi cum principali cognito simul nota.
Adverte quod Prima Philosophia licet de materia, quae est potentia, tractet, quae etiam est de consideratione Naturalis, alia tamen et alia ratione in utraque consideratur: pertinet enim ad Primam Philosophiam inquantum pars entis; ad Naturalem autem inquantum pars entis mobilis, et subiectum primum transmutationis.
Ex hoc quod dicit Sanctus Thomas Primae Philosophiae considerationem extendi a primo ente usque ad ens in potentia, habetur quod ens reale est subiectum Metaphysicae, non autem ens commune enti reali et enti rationis. Nam, si esset ens commune enti reali et enti rationis, non poneretur hic ens in potentia pro infimo ad Metaphysicam pertinente, sed ens rationis, quod minus habet de entitate quam ens in potentia, quod est materia.
Ad Aristotelem, qui videtur velle, XII Metaph. 4, t. 51, quod Deus non intelligit aliud extra se; et quod vilia melius ignorantur quam sciuntur: dicitur primo, quod mens eius est quod Deus nihil aliud a se intelligit quod sit perfectio sui intellectus quasi principale cognitum.
Dicitur secundo, quod vilia melius ignorantur quam sciuntur quando alia est cognitio vilium et nobilium, et vilium consideratio impedit considerationem nobilium.