Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Ex praedictis rationibus deducit Sanctus Thomas duo corollaria1. Quorum primum est: Voluntas Dei non potest esse eorum quae secundum se sunt impossibilia. Pro qua advertendum quod, sicut necessarium est duplex, scilicet ex se et absolute, et ratione alterius sive ex suppositione, ita duplex est impossibile. Impossibile ex se, sive simpliciter et absolute, dicitur cum praedicatum repugnat subiecto secundum suam naturam considerato: sicut hominem esse irrationalem est impossibile, et asinum esse rationalem. Impossibile ratione alterius est quod secundum se quidem possibile est, sed ratione alicuius adiuncti est impossibile, quia videlicet praedicatum repugnat alicui conditioni adiunctae subiecto: sicut Sortem non sedere est quidem absolute possibile, sed, posito quod sedeat, impossibile pro tunc est ut non sedeat. Loquitur ergo hic Sanctus Thomas de illis impossibilibus in quibus praedicatum absolute repugnat subiecto. Ideo dixit quod voluntas divina non est impossibilium secundum se: idest, non est eorum quae ex sua ratione sunt impossibilia.
Probatur ergo primo sic. Deus necessario vult ea quae requiruntur ad hoc quod supponitur velle. Ergo non potest velle ea quae eis repugnant. Ergo non potest velle impossibilia simpliciter. — Probatur prima consequentia. Quia quod repugnat alicui excludit aliquid eorum quae ad ipsum requiruntur: sicut esse asinum excludit hominis rationem. — Secunda patet. Quia impossibilia simpliciter sunt quae in seipsis repugnantiam habent.
Secundo. Deus non potest velle quod repugnat rationi entis inquantum huiusmodi. Ergo non potest velle quod affirmatio et negatio sint simul vera. Ergo etc. — Antecedens probatur. Quia Deus, volendo suum esse, vult omnia alia inquantum habent similitudinem eius. Secundum hoc autem [quod] repugnat aliquid rationi entis inquantum talis, in eo similitudo divini esse servari non potest. Ergo etc. — Prima etiam consequentia probatur. Quia rationi entis repugnat quod aliquid sit simul ens et non ens: sicut rationi hominis, inquantum est homo, repugnat quod sit irrationale. — Ultima quoque consequentia patet. Quia in omni per se impossibili includitur affirmationem et negationem esse simul vera.
Circa antecedens huius rationis, considerandum quod aliquid potest repugnare rationi entis uno modo, alio vero modo non repugnare: sicut caecitas, inquantum negatio visus, repugnat enti; ratione vero substrati, non repugnat enti, immo dicit ens, scilicet oculum aut animal. Repugnans ergo enti non potest cadere sub voluntate ex ea parte qua enti repugnat: quia tale non participat rationem obiecti voluntatis, quae est ratio boni fundata in esse. Ratione vero esse alicuius adiuncti potest cadere sub voluntate, ut dictum est supra2 de non esse: potest enim aliquis negationem velle inquantum vult aliquod ens quod negatio comitatur. Addidit itaque Sanctus Thomas in antecedente, inquantum huiusmodi, ut praeservaret se a non ente inquantum coniungitur enti, quia sic potest sub voluntate cadere.
Tertio. Quae sunt secundum se impossibilia non cadunt in intellectu, cum sibi ipsis repugnent: nisi forte per errorem non intelligentis rerum proprietatem; quod de Deo dici non potest. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia bonum intellectum est voluntatis obiectum.
Advertendum hic quod, sicut bonum est obiectum per se voluntatis, et non potest malum sub voluntate cadere nisi sub ratione boni, inquantum videlicet apparet bonum; ita verum est per se obiectum intellectus, falsum vero in intellectu cadere non potest nisi verum appareat. Quod enim intellectus concipit de re, ipsi rei attribuit, inquantum apprehendit illud tanquam aliquid rei, et illi conformem se esse iudicat illud de re intelligendo. Unde accidit ipsi ut falsum apprehendat inquantum iudicat rei convenire et conforme esse quod rei aut repugnat aut non convenit. Propter hoc bene inquit Sanctus Thomas impossibilia secundum se intellectu capi non posse nisi per errorem ignorantis rerum proprietates: quia videlicet ex tali ignorantia provenire potest ut iudicet verum esse quod est falsum. Quae ignorantia si removeatur, non potest intellectus rei attribuere quod sibi repugnat: et sic non potest apprehendere impossibile.
Quarto. Impossibilia non possunt esse bona: cum non possint esse; unumquodque autem, sicut se habet ad esse, ita se habet ad bonitatem. Ergo nec volita. — Patet consequentia. Quia non vult nisi ea quae sunt vel possunt esse bona.