Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Post determinationem de cognitione divina secundum se, ulterius determinat Sanctus Thomas de ipsa ex parte medii cognoscendi . Et ponit hanc conclusionem: Intellectus divinus nulla alia specie intelligibili intelligit quam sua essentia.

I. Probatur primo. Quia si per speciem aliam ab essentia sua intelligeret, esset aliquid aliud divinae essentiae principium et causa. - Probatur consequentia. Quia species est principium formale intellectionis: sicut forma cuiuslibet agentis est principium propriae operationis. Cum ergo operatio intellectualis Dei sit eius essentia, aliquid aliud erit principium essentiae.

Adverte hic quod forma quae est ratio agendi inhaerens immediato principio operationis, et principium specificativum formaliter operationis est, et principium elicitivum eius ac productivum effective: ut principium tamen quo, non ut principium quod. Propterea, si esset in intellectu divino species ab essentia distincta, suae intellectionis esset aliquod principium effectivum et specificativum, et per consequens ipsius essentiae.

Secundo. Intellectus divinus esset in potentia respectu alicuius. Quia comparatur species ad intellectum sicut actus ad potentiam: cum per ipsam intellectus actuetur et fiat intelligens actu.

Notandum quod per speciem fit intellectus intelligens actu, non quidem ultima actualitate, quia, ut diximus , per intelligere fit completive actu in genere intelligibilium: sed in actu primo tantum, eo modo quo per formam aliquid fit in actu seclusa operatione.

Tertio. In Deo non potest esse accidens. Ergo neque species ab intellectu distincta. - Patet consequentia. Quia species distincta ab essentia intellectus habet esse accidentale.

Adverte quod ab universalitate istius propositionis excludenda est essentia divina, quae intellectui beatorum per modum speciei unitur: illa enim non habet esse accidentale. — Vel dicendum quod loquitur hic Sanctus Thomas de specie quae unitur formaliter intellectui secundum esse: quo modo non unitur essentia divina intellectui beatorum.

Quarto. Illa species erit similitudo aut divinae essentiae, aut alterius rei: quia species intelligibilis est similitudo alicuius intellecti. Non divinae essentiae: quia tunc non esset intelligibilis per seipsam, sed per ipsam speciem fieret intelligibilis. — Non alicuius alterius: quia imprimeretur ei aut a se, aut ab alio. Non a se: tum quia idem esset agens et patiens; tum quia esset aliquod agens quod non similitudinem sui sed alterius in patiente induceret, et sic non omne agens ageret sibi simile. Nec ab alio: quia tunc esset aliquod agens prius eo. — Ergo etc.

II. Sed occurrunt in hac ratione plura dubia. Primum est, quia non videtur sequi, si in intellectu divino sit similitudo ipsius divinae essentiae, quod ipsa non sit intelligibilis per seipsam. Nam unus angelus, ut inferius ostendetur , alium per speciem eius intelligit: et tamen quilibet est secundum se intelligibilis, cum sit immaterialis.

Secundum est, quia non videtur inconveniens ex parte intellectus quod idem sit agens et patiens. Nam intellectus agit in seipso actum intelligendi et conceptum.

Tertium est, quia non videtur inconveniens quod aliquid alterius similitudinem producat: sicut intellectus in actu producit conceptum qui est similitudo rei intellectae; et imaginatio in se producit similitudinem montis aurei.

III. Respondetur ad primum quod non ideo facit Sanctus Thomas illam consequentiam quasi nullum actu intelligibile possit absolute per speciem intelligi: sed quia non indiget specie ut a seipso intelligatur. Nam, cum sibi ipsi praesens sit, non est opus specie ipsum intellectui repraesentante in esse intelligibili, si est actu intelligibile. Et si alicuius rei essentia indiget specie ad hoc ut intelligatur a seipsa, signum est quod secundum seipsam intelligibilis non est, neque ponitur in genere intelligibilium tanquam actus aut existens in actu, sed tanquam potentia: quemadmodum intellectus noster.

Ad secundum dicitur quod etiam apud intellectum non potest idem omnino esse agens et patiens. Intellectus enim simul cum specie qua intelligit, producit actum intelligendi et conceptum. Solus autem illam recipit. Unde non est omnino idem agens et patiens. Si autem intellectus divinus causaret in se species intelligibiles quibus intelligeret, idem omnino esset agens et patiens.

Ad tertium dicitur quod non est inconveniens ut aliquid alterius similitudinem producat quando illud agenti etiam simile fuerit: quia quod est similitudo alicuius, est etiam similitudo illius cui illud assimilatur. Sed inconveniens est quod agens producat formam quae alterius similitudo tantum sit et non ipsius agentis. Quod eveniret si intellectus divinus, nude consideratus, causaret in seipso similitudinem alicuius intelligibilis.

Quod autem instatur de intellectu et imaginatione: — dicitur quod conceptus ab intellectu productus non tantum est similitudo rei intellectae, sed etiam similitudo intellectus informati specie intelligibili, inquantum intellectus in actu cum re intelligibili similitudinem habet, immo aliqualem identitatem. — Similiter montis aurei similitudo ab imaginatione formata est etiam similitudo imaginationis habentis in se speciem auri et speciem montis.

IV. Quinto. Sequeretur quod esset per aliquid aliud a sua essentia. — Probatur consequentia. Quia intelligere Dei est eius essentia.

Adverte quod ista ratio differt a prima. Quia prima arguebat de essentia, quod haberet principium et causam productivam: in hac autem arguitur quod ipsum esse productum esset ab alio, sicut ipsum intelligere, et sic Deus per aliud esset in rerum natura tanquam per causam sui esse. Licet autem esse et essentia in ipso sint idem, quia tamen formaliter ex parte intellectus nostri distinguuntur, ideo ab ipsis diversae rationes sumi possunt.

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work