Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Quarto ostendit quod intellectus divinus non intelligit per modum componentis et dividentis .

I. Et arguit primo sic. Omnia cognoscit cognoscendo essentiam suam. Ipsam autem non cognoscit componendo et dividendo: cum in ipsa nulla sit compositio. Ergo etc.

Adverte, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. LXXXV, 5, ad 3, quod compositioni et divisioni intellectus oportet correspondere compositionem aliquam ex parte rei: sive sit ex materia et forma, sive ex substantia et accidente, sive quocumque alio modo. Sed hoc ego intelligo quod conveniat rei aut secundum se et ex natura sua: aut secundum quod est in conceptu nostro. Non enim requiritur ut ipsa res de qua formatur compositio et divisio, in seipsa aliquam habeat compositionem, alioquin omnes propositiones quas de Deo formamus falsae essent, cum in ipso nulla sit compositio: sed requiritur quod saltem in intellectu multiplicitatem quandam habeat. Et sic divina essentia compositionem et multiplicitatem habet, secundum quod de ipsa multos conceptus formamus. Sed quia hoc accidit ex imperfectione intellectus nostri non valentis ipsam secundum quod in se est comprehendere, ideo, ubi intellectus est illi adaequatus, cuiusmodi est intellectus divinus, in ipsa non est compositio etiam secundum quod intelligitur: cum non sub pluribus conceptibus concipiatur. Ideo a tali intellectu sine compositione cognoscitur. Propter hoc ergo dixit Sanctus Thomas Deum ideo non componere essentiam suam cognoscendo, quia ipsa composita non est, scilicet in se; et addidit etiam quod cognoscit seipsum sicut est, ut ostendat quod nec etiam secundum quod a seipso intelligitur, compositionem habet. Et sic ex nulla parte ipsam intelligendo componit: cum oporteat compositioni intellectus aliquam compositionem ex parte rei altero illorum modorum correspondere.

II. Secundo. Si componeret et divideret, non uno intuitu omnia consideraret, sed seorsum. — Probatur consequentia. Quia quae componuntur et dividuntur nata sunt seorsum ab invicem considerari. Nam si, cognito quid est res, statim cognosceretur quid ei inest vel non inest, non esset opus compositione et divisione.

Advertendum, ut habetur Prima Parte, q. LXXXV et LVIII , quod ideo intellectus noster cognoscit componendo et dividendo quia, cum procedat de potentia ad actum, non statim habet perfectam rei cognitionem, sed primo rei quidditatem cognoscit, deinde passiones et habitudines circumstantes; unde necesse est ut ea quae divisim cognovit, uniat componendo aut dividendo, ad habendam perfectam notitiam de re. Si autem, apprehensa quidditate, simul in ipsa videret quae illi insunt aut non insunt, non indigeret compositione: quia statim de re perfectam notitiam haberet. Quod sane intellectui divino contingit, qui unico actu omnia quae in re esse aut non esse possunt, apprehendit.

Tertio. In Deo non potest esse prius et posterius. Ergo non est in ipso compositio. — Probatur consequentia. Quia compositio et divisio est posterior consideratione quod quid est.

Adverte quod ista ratio differt a praecedente: quia illa procedebat ex ordine cognitorum simplicium; haec autem ex ordine ipsarum cognitionum, simplicis inquam et compositae.

Quarto. In divino intellectu non est aliquid per accidens. Ergo in ipso non est compositio et divisio. — Probatur consequentia. Quia in cognitione quod quid est non decipitur intellectus nisi per accidens, circa compositionem autem et divisionem decipitur: sicut et sensus propriorum sensibilium non fallitur, sed bene in aliis.

Adverte fundamentum huius rationis esse quod in intellectu divino non potest intelligi esse compositio et divisio nisi eo modo quo in intellectu cognoscente quod quid est potest reperiri: quia intellectus divinus est simpliciter intellectus, et omnia cognoscit eo modo quo noster intellectus cognoscit quod quid est, ut dictum est superius . Et quia in cognitione quod quid est, ut sic, non admiscetur compositio nisi per accidens, ratione cuius et in ipso falsitas esse potest; ideo nec isto modo potest compositio esse in intellectu divino, in quo nihil est per accidens.

Quinto. Sequeretur quod intellectus divinus compositus sit. — Probatur consequentia. Quia compositio formata per intellectum existit in intellectu, non in re quae est extra intellectum: licet aliquid sibi correspondeat in re, ut supra diximus. Si ergo intellectus divinus componat, erit in ipso forma ab ipso distincta. Et sic erit in ipso aliqua compositio.

Sexto. Si sic est, ergo intelligere Dei non est unum tantum. Ergo sua essentia non est una tantum: cum eius operatio sit sua essentia. — Probatur prima consequentia. Quia intellectus componens et dividens diversis compositionibus diversa iudicat. Compositio enim intellectus compositionis terminos non excedit: nam compositione qua intellectus iudicat hominem esse animal, non iudicat triangulum esse figuram.

Adverte quod compositionis nomine aliquando significatur ipsa operatio intellectus; aliquando conceptus per illam operationem productus. Hic autem accipitur pro ipsa operatione. Verum enim est quod talis operatio non excedit terminum per ipsam productum: sicut et nulla alia operatio suum terminum excedit. Et ideo, si terminus unius compositionis est hominem esse animal, nihilque aliud repraesentat in re, non poterit illa operatio ad aliud iudicandum extendi.

III. Sed quia posset aliquis deducere quod Deus non cognoscat enuntiabilia, quia non componit: hoc removet Sanctus Thomas, dicens quod hoc ex dictis non sequitur. Quia, licet Deus non componat aut dividat, omnium tamen cognoscit compositionem: eo quod essentia sua una et simplex exemplar sit omnium multiplicium et compositorum tam secundum rem quam secundum rationem.

Sed occurrit hic dubium. Nam entia rationis nullum habent esse, sed solum cognoscuntur. Ergo per divinam essentiam non cognoscitur compositio rationis. Essentia enim divina non est exemplar entium nullum habentium esse nec habere potentium.

Respondetur, et dicitur primo, quod per compositionem rationis non intelligit Sanctus Thomas compositionem quae sit ens rationis ut ens rationis distinguitur contra ens reale: sed compositionem et conceptum complexum formatum per intellectum et rationem. Qui est ens reale: distinctum tamen contra ens naturale, quod extra intellectum per ipsum repraesentatur.

Dicitur secundo, quod essentia divina est etiam aliquo modo exemplar entis rationis, ex ea parte qua aliquo modo participat esse.

Confirmatur postremo et conclusio et sensus conclusionis auctoritate Isaiae lv, ubi dicitur, Non enim cogitationes meae etc.: cum tamen dicatur in Psalmo, Dominus scit cogitationes hominum. — Item Dionysii, cap. VII de Divinis Nominibus.

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work