Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium
Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum
Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni
Caput XC: Quod in Deo sit amor
Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes
Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones
Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae
Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum
Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest
Secundum corollarium1 est: Odium alicuius rei Deo convenire non potest.
Circa hoc autem corollarium duo facit Sanctus Thomas: primo, probat propositum; secundo, removet dubium2.
I. Quantum ad primum, arguit primo sic. Voluntas Dei inclinari non potest ad malum, ut est ostensum supra. Ergo etc. — Patet consequentia. Quia iis quos odimus, malum volumus: scilicet, sub ratione mali.
Secundo. Deus unicuique vult bonum. Ergo etc. — Probatur antecedentes. Quia vult in aliis rebus a se ut sit suae bonitatis similitudo.
II. Sed videtur ista ratio non concludere, propter duo. Primo, quia dici posset quod, dum Deus vult aliquid esse in creatura, vult utique bonum creaturae: sed, cum vult privationem ipsius esse, vult malum. Ideo falsum est quod semper velit alia a se inquantum, volendo bonitatem suam, vult eam in aliis diffundi.
Secundo quia, licet Deus omni enti velit aliquod bonum inquantum illi vult esse, potest tamen alia ratione ipsi velle malum et privationem: sicut damnatis vult esse, et sic eos amat; vult etiam damnationem, et sic eos odit. Unde videtur illa consequentia falsa, Deus unicuique vult bonum, Ergo nihil odit: nisi antecedens intelligatur exclusive, scilicet, vult tantum bonum. Sed tunc falsum erit, ut est ostensum.
- Ad huius evidentiam considerandum, ex doctrina Sancti Thomae capite immediate sequenti3, et in Prima Parte, q. XIX, a. 9, quod malum nunquam appetitur a Deo nisi ratione alicuius boni coniuncti quod magis appetitur quam bonum quod per tale malum removetur. Unde Deus nunquam vult malum per se: sed aliquando vult ipsum secundario, inquantum vult suam bonitatem per aliquam perfectionem manifestari cui malum aliquod coniungitur; sicut, quia vult iustitiam, vult poenam; et quia vult ordinem naturae servari, vult quaedam corrumpi.
Ideo ad primum dicitur primo, quod utique Deus vult malum alicuius, dum vult illi mortem aut privationem alicuius boni. — Dicitur secundo, quod illud malum non vult ut malum alicuius, quod constituit odii rationem, sed ut coniunctum alicui bono, puta ordini universi. Ideo illa propositio, Deus vult alia a se inquantum, volendo se et bonitatem suam, vult eam in alia diffundi, est universaliter vera. Nunquam enim fertur voluntas divina in alia a se, sive bonum sit sive malum, quin velit aliquam participationem suae bonitatis.
Ad secundum similiter dicitur quod, etsi Deus velit alicui damnationem, non vult tamen illam ut eius malum per se, sed inquantum vult bonum iustitiae.
III. Tertio. Sequeretur quod Deus vellet actionem suam non esse qua producitur, mediate vel immediate, id quod odit. Hoc autem est impossibile. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, si aliquid odit, vult illud non esse. Volendo autem hoc, vult illud quod ad ipsum requiritur. Requiritur autem ut non sit actio Dei qua producitur: cum non possit aliquid desinere esse manente actione Dei formaliter qua producitur in esse.
Sed ista ratio non videtur concludere. Non enim est impossibile quod Deus velit actionem suam non esse ut terminatur ad esse alicuius: cum de facto aliquando ita sit, cum scilicet res desinit esse.
Respondetur quod loquitur Sanctus Thomas de re quandiu est in natura. Quia non potest Deus velle creaturam non esse pro tempore pro quo est. Et sic, quandiu est creatura, Deus non potest eam habere odio.
Quarto. Deus est omnium rerum causa. Ergo omnia amat. Ergo nihil odit. — Patet prima consequentia. Quia omnia agentia suo modo suos effectus amant.
Confirmatur auctoritate Sapientiae XI.
IV. Quantum ad secundum4, quia posset aliquis obiicere: Dicitur Deus in Scriptura aliqua habere odio, ut Mal. I, Esau odio habui, et in Psalmo, Odisti omnes qui operantur iniquitatem. Ergo Deus aliqua odit: — respondet quod hoc similitudinarie dicitur, non autem proprie. Et hoc dupliciter dicitur. Uno modo, inquantum malum contrarium bono quod vult creaturae, vult non esse, quia quae non esse volumus, dicimur habere odio: secundum illud Zach. VIII, Unusquisque malum contra amicum etc. — Alio modo, secundum quod vult maius bonum quod non potest esse sine privatione minoris boni.
Circa primum modum, advertendum quod, ut hic dicitur, amor et odium proprie est subsistentium. Ut enim dictum est supra5, amare proprie est velle bonum alicui: et sic est eius cui convenit habere bonitatem in se, non autem eius cui convenit esse bonitatem alterius. Similiter habere odio proprie est velle malum alicui: et sic est eius cui convenit habere privationem bonitatis. Utrumque autem est subsistens: quod enim est alterius bonitas, non subsistit, neque quod est alterius malum formaliter; sed bene cui convenit bonitas, et cui convenit privatio bonitatis, tanquam subiecto. Ideo, cum dicitur Deus odisse malum quod repugnat bono alicuius, sicut cum odit mendacium aut adulterium, hoc non proprie dicitur, cum non sint subsistentia, sed per quandam similitudinem: quia videlicet, sicut habens odio rem subsistentem vult ipsam non esse, aut simpliciter aut aliquo modo, ita Deus vult illa mala non esse.
Circa secundum modum, considerandum quod odium fertur in malum alicuius, ut dicitur Malo, q. XII, a. 4, sub ratione mali: non autem in malum ut habet rationem boni ex aliquo adiuncto. Ideo, cum Deus vult privationem alicuius propter bonum iustitiae, aut corruptionem alicuius propter bonum universi, non dicitur proprie odisse: quia non vult malum eius ut est malum eius. Dicitur tamen similitudinarie odisse, quia vult eius malum: nam et proprie habens odio aliquid, vult eius malum.
Cum ergo dictum est Deum non posse habere odio aliquid, intelligendum est proprie, secundum quod odium est subsistentis; et de malo eius ut eius est quod habetur odio.
V. Sed dubitatur circa hoc. Quia si ideo Deus dicitur nihil habere odio quia nulli rei subsistenti vult non esse, et aliis non vult malum nisi ratione boni adiuncti, eadem ratione nihil homo poterit habere odio: quia voluntas hominis nihil vult nisi sub ratione boni; ut in plerisque locis dicit Sanctus Thomas 6, et est de mente Dionysii, IV cap. de Div. Nom. 7, et Augustini 8.
Ad huius evidentiam, considerandum quod in obiecto operationis potentiae duplex potest inveniri ratio formalis: una communis, sub qua omne obiectum refertur ad potentiam; alia particularis, secundum quam una operatio potentiae ab alia specifice distinguitur. Prima potest dici ratio formalis per modum moventis: quia nihil potest movere potentiam nisi sub illa ratione. Alia vero potest dici ratio formalis per modum terminantis: quia ad ipsam primo terminatur operatio ut specificata et ut talis operatio. Sicut, cum videtur album, ratio communis per modum moventis est color, quia album non movet visum nisi inquantum est coloratum, a quo ipsa potentia visiva specificatur, sicut omnis potentia passiva specificatur per suum activum formale et adaequatum: ratio autem particularis, a qua specificatur visio albi ut est visio albi distincta a visione nigri, est ratio albi; specificatur enim operatio a formali ratione obiecti ad quam primo terminatur ut est talis operatio, visio autem albi, ut talis, primo et per se terminatur ad rationem albi, licet, inquantum visio absolute, terminetur ad rationem colorati. Similiter in omni obiecto voluntatis, quantum ad actum prosecutionis, est quaedam communis ratio formalis per modum moventis: et ista est ratio boni; nihil enim potest movere voluntatem, et universaliter appetitum, nisi sub ratione boni. Quaedam vero est ratio particularis per modum terminantis, a qua ista operatio voluntatis, ut talis est ab alia operatione distincta, specificatur: et ista est ratio formalis obiecti ad quam talis operatio terminatur ut talis est; sicut volitio sanitatis primo et per se terminatur ad rationem sanitatis ut est volitio sanitatis, licet sanitas non moveat voluntatem nisi sub ratione boni.
Dicitur ergo primo quod, si loquamur de formali ratione per modum moventis, voluntas nihil vult actu per modum prosecutionis nisi sub ratione boni, inquantum scilicet sub ratione boni apprehenditur. Si autem loquamur de particulari ratione per modum terminantis, a qua operatio specificatur, sic potest velle malum absolute sub ratione mali. Et sic dicimus quod odium fertur in malum alicuius absolute sub ratione mali: quia actus odii primo et per se, ut talis actus, terminatur ad rationem mali eius quod quis odit; licet illud malum non moveat voluntatem nisi ut apprehenditur sub ratione boni. In quo differt ab ira, quae, licet feratur in nocumentum proximi, non tamen ratio nocumenti est illa ad quam primo terminatur, sed ratio iusti vindicativi: appetit enim iratus vindictam tanquam iustam existimatam propter illatam iniuriam.
Dicitur secundo, quod Deus aliquid odisse proprie non potest, sed bene homo. Quia, cum bonitas divina sit Deo ratio volendi omnia alia a se, nihil potest velle nisi inquantum in ipso manifestatur bonitas sua. Et sic malum et non-esse quod vult alicui, vult sub ratione alicuius boni: sicut volens aliquid ut medium ad sanitatem, vult illud ratione sanitatis, et volitio illa ex sanitate tanquam ex fine specificatur. Homo autem potest velle malum alterius sub ratione mali et nocumenti eius absolute, in ratione terminantis, ut dictum est. Et ideo potest aliquem habere odio.