Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Secunda conclusio est: Deus cognoscit etiam ea quae non sunt . Circa quam tria facit Sanctus Thomas: primo, ipsam probat; secundo, declarat ; tertio, errorem quemdam removet .

I. Probatur ergo primo. Scibile potest esse absque eo quod sit scientia nostra de ipso. Ergo et scientia Dei de aliquo potest esse absque eo quod ipsa res sit. — Antecedens patet per exemplum Philosophi de quadratura circuli. — Consequentia vero probatur. Quia, ut ex supra dictis patet, eadem est comparatio scientiae divinae ad res scitas quae scibilium ad scientiam nostram.

Adverte fundamentum huius rationis esse quod scibile est prius scientia nostra naturaliter, tanquam eius causa; scientia autem divina est prior omni scibili. Remoto autem priori, removetur quidem posterius, sed non e converso: immo prius potest esse absque posteriori, nisi posterius sequatur ad prius per naturalem sequelam. Et ideo scibile potest esse non existente scientia nostra; et scientia divina non existente scibili.

II. Secundo. Scientia Dei est sicut scientia artificis: cum sit causa rerum. Sed artifex ea quae nondum sunt artificiata cognoscit: cum forma artis ex scientia artificis effluat in exteriorem materiam. Ergo etc.

Adverte quod ratio haec differt a praecedente: quia ibi arguebatur ex comparatione scibilis et scientiae divinae, hic autem ex conditione divinae scientiae absolute.

Adverte etiam quod similitudo scientiae divinae ad artem attendenda est quantum ad aliquid, non autem quantum ad omnia. Est enim similitudo quantum ad causalitatem: quia utraque est causa scibilis. Sed est dissimilitudo, quia scientia artificis praesupponit materiam in quam agat, ut alibi dicit Sanctus Thomas, et formam tantum producit in materia: scientia autem divina est causa et materiae et formae.

III. Tertio. Deus totaliter virtutem et perfectionem essentiae suae cognoscit. Sed essentia sua est repraesentativa non tantum entium, sed etiam non entium. Ergo cognoscit non tantum entia, sed etiam non entia. — Consequentia vero, cum maiori, patet. — Minor vero probatur. Quia essentia divina est similitudo eorum quae ab ipsa procedunt, scilicet aut actu aut virtute. Tota autem universitas rerum aliarum, scilicet existentium, divinam virtutem et perfectionem non adaequat: cum quaelibet res alia habeat esse et perfectionem limitatam, essentia autem divina sit infinitae perfectionis. Ergo est repraesentativa multo plurium quam sint ea quae sunt in actu.

Adverte quod ex hoc quod quaelibet res alia a divina essentia habet esse limitatum, vult habere Sanctus Thomas quod etiam universitas omnium entium habet esse limitatum: quia ex habentibus esse et perfectionem finitam non resultat perfectio infinita (nisi fortassis illa essent secundum speciem infinita); sicut ex finitis quantitatibus non resultat quantitas infinita. Et per consequens habetur quod universitas entium non potest perfectionem divinam infinitam adaequare.

IV. Quarto. Intellectus divinus cognoscit ad modum cognoscentis quod quid est non solum definitiones, sed etiam enuntiabilia, ut ex supra dictis patet. Ergo etiam eorum quae non sunt potest notitiam habere. — Patet consequentia. Quia intellectus ea cognitione qua cognoscit quod quid est, potest notitiam habere eorum etiam quae non sunt.

  1. Sed occurrit dubium. Nam cognitio an est praesupponitur cognitioni quid est. Ergo cognitio quid est non potest esse non entium.

Dicitur primo, negando consequentiam. Licet enim quaestio quid est praesupponat quaestionem an est quoad nos, potest tamen cognitio quid est esse non entium actu: quia intellectus, in cognoscendo quod quid est, abstrahit ab actuali existentia; et ideo, sive res sit actu sive non sit, nihilominus intellectus apprehendit quod quid est eius. Quare, cum dicitur quod cognitio an est praecedit cognitionem quid est, non est sensus quod oporteat rem esse actu, et cognosci prius necesse sit ipsam esse actu quam cognoscatur quid sit: sed quod oportet ipsam naturam entis habere, et sibi esse convenire suo modo, scilicet aut certis temporibus, aut in virtute suae causae, aut aliquo alio modo. Hoc autem potest convenire rei non existenti pro aliquo tempore in natura. Unde nos de rosa non existente in actu quod quid est intelligimus: supponimus tamen ipsam naturam quandam entis habere, et esse suo modo in natura. Deus autem ea quae nunquam habebunt esse in natura, sed tamen possent esse, cognoscit quidditative; et cognoscit illa esse entia; et habere esse in virtute ipsius Dei, licet non in seipsis.

Dicitur secundo, secundum doctrinam Sancti Thomae Verit., q. II, a. 8, quod aliter loquendum est de scientia Dei, et aliter de scientia nostra. Nam scientia Dei est causa rerum: scientia autem nostra causatur a rebus. Ideo scientia Dei potest praecedere res scitas: et sic cognitio quid est potest, apud ipsum, esse de re quae nunquam habuit esse; cum causa possit suum effectum praecedere, ut patet in arte, quae esse artificiati praecedit. Scientia autem nostra non potest esse nisi res praeexistant a quibus causatur: quia posterius non potest esse remoto priori. Idcirco cognitio quid est non potest acquiri a nobis nisi res prius habeat esse, et prius, via sensuum, cognoscatur esse: licet ipsa cognitio quid est, cum habetur, abstrahat ab esse. Illa ergo propositio, Cognitio an est praecedit cognitionem quid est, habet veritatem tantum in acquisitione scientiae nostrae, dum prius per sensus cognoscimus rem esse, sive rem sub actuali existentia, quam causetur in intellectu cognitio quid est. Non habet autem veritatem in scientia Dei, quae non causatur a rebus.

Ad hunc sensum intelligitur quod dicitur I Posteriorum : De subiecto oportet praecognoscere quia est. Nam, in inventione scientiae, necesse est nos prius per sensus cognoscere rem esse antequam aliqua passio de ipsa cognoscatur: quia ab illa cognitione qua res sub actuali existentia cognoscitur, tota scientia originatur. Et ideo de re quae nunquam fuit, non possumus scientiam per inventionem acquirere.

V. Quinto. Deus de rebus cognitionem habet per causam, dum, se cognoscendo, qui est omnium causa, alia quasi suos effectus cognoscit. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia effectus aliquis in sua causa cognosci potest antequam sit: sicut eclipsis futura ab astrologo ex consideratione caelestium motuum.

  1. Adverte quod hoc loco non investigatur modus cognitionis non entium, sed absolute eorum cognitio. Ideo praecedentes rationes absolute probant Deum non entia cognoscere, sive illa in seipsis videat sive in causa. Ratio autem quae sequitur probat quod ea videt et cognoscit etiam ut in seipsis sunt.

VI. Sexto. Intelligere Dei mensuratur aeternitate. Ergo ad omnia quae secundum temporis cursum nondum sunt, se extendit. — Patet antecedens. Quia successionem intelligere Dei non habet, sicut nec esse eius, sed est totum simul et semper manens, ut dictum est supra. Hoc autem de ratione aeternitatis est. — Consequentia vero probatur. Quia aeternitas cuilibet tempori, vel instanti temporis, praesentialiter adest: cum comparetur ad totum temporis decursum sicut indivisibile ad continuum; non quidem sicut indivisibile quod est terminus continui, cum omnino aeternitas extra tempus sit; sed sicut illud quod est extra continuum, cuilibet tamen parti continui, aut puncto in continuo signato, coexistit, sicut centrum circuli se habet ad circumferentiam. Ergo quicquid in quacumque parte temporis est, coexistit aeterno quasi ei praesens: et, cum aeternum successionem non habeat, sequitur quod omnia toti aeternitati sint praesentia. Ergo divinus intellectus in tota sua aeternitate intuetur quasi praesens quicquid per totum decursum temporis agitur.

VII. In hac ratione duo sunt quae difficultatem faciunt. Primum est fundamentum rationis . Si enim quicquid agitur in toto decursu temporis est praesens aeternitati, ergo nunc est verum dicere quod Antichristus est: quia nihil est actu praesens alicui nisi dum est. Ergo non erit futurum. Et eadem ratione nihil erit futurum, sed omnia erunt praesentia.

Item . Ideo angeli, secundum doctrinam Sancti Thomae Prima Parte, q. LVII, a. 3, ad 3, non cognoscunt singularia quando non sunt, quia species quae sunt in mente angeli non sunt actu similitudines ipsorum nisi quando sunt, quia, licet ipsae species, quantum est ex se, aequaliter se habeant ad praesentia, praeterita et futura, tamen ista non aequaliter se habent ad species; praesentia enim naturam habent per quam illis assimilentur, futura autem nondum habent naturam per quam illis assimylentur. Similiter ergo dicetur quod, licet aeternitas, quantum est ex se, aequaliter se habeat ad praesentia, praeterita et futura, non tamen ista aequaliter se habent ad aeternitatem; quia illa quae non sunt, non habent naturam per quam coexistant aeternitati. Ergo non entia aeternitati non coexistunt.

  1. Secundum dubium est circa probationem consequentiae . Non enim videtur sequi: Aeternitas cuilibet parti temporis adest. Ergo intelligere quod mensuratur aeternitate fertur ad omnia quae pro quacumque temporis differentia sunt. Non enim valet: Instans praesens mensurat visionem meam. Ergo ego video omnia visibilia quae huic instanti sunt praesentia. Neque etiam ex parte intellectus valet: Omnia intelligibilia nunc sunt praesentia instanti mensuranti meam intellectionem. Ergo ego intelligo omnia intelligibilia.

VIII. Pro solutione primi dubii attendendum quod, cum dupliciter possit intelligi non entia esse praesentia Deo in aeternitate, scilicet secundum realem coexistentiam ipsorum ad Deum, et secundum esse cognitum et obiectivum tantum: quidam Thomistarum tenent non entia esse praesentia Deo in aeternitate in esse obiectivo, quia videlicet ab aeterno cognoscuntur a Deo; non autem secundum realem coexistentiam esse rerum ad esse divinum.

Mihi autem videtur, quod et plerique Thomistae tenent, esse de mente Sancti Thomae quod utroque modo omnia, tam praeterita et futura quam praesentia, sunt Deo in aeternitate praesentia: ita quod et illi realiter coexistunt in aeternitate, et aeternaliter ab ipso cognoscuntur. Moveor autem quia, ubicumque Sanctus Thomas de hac materia loquitur, pro ratione quare Deus cognoscat futura contingentia certitudinaliter, assignat hoc, quia omnia sunt Deo et aeternitati praesentia, et quod aeternitas cuilibet tempori vel instanti temporis adest: ut patet in hoc capite, et Prima, q. xiv, a. 9 et 13, et Verit., q. ii, a. 12, item I Sent., d. xxxviii, a. 5. Esset autem petitio principii si intelligeret quod omnia sunt praesentia Deo intuitive, non autem secundum realem coexistentiam: quia assumeret quod deberet probare. Quod cum non sit tanto viro, et in re tanta, attribuendum, dicendum est quod ipse volebat arguere Deum intelligere omnia futura contingentia quia intelligere divinum se extendit ad omnia quae sunt praesentia suae mensurae et illi coexistunt; mensura autem divinae intellectionis est aeternitas, cui non solum nobis praesentia, sed etiam nobis futura realiter coexistunt.

IX. Sequendo itaque hanc partem, quae profecto difficultatem maximam videtur pati propter assuefactionem nostram ad res temporales, ad eius evidentiam considerandum primo, ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. 19, q. II , et Prima, q. x, quod aeternitas et tempus, licet in hoc conveniant quod ambo accipiuntur tanquam mensurae durationis rei, differunt tamen, quia tempus est mensura rei successivae et divisibilis, scilicet motus; aeternitas autem est mensura esse indivisibilis et secundum se totum simul existentis ac omnino invariabilis, quod est esse divinum. — Ex hac autem differentia et alia differentia provenit. Quia enim motus, qui mensuratur tempore, dividitur in partes successivas, quarum una recedente alia succedit, et una existente altera expectatur, oportet ut et tempus ipsum dividatur in consimiles partes, in tales scilicet quod aliqua sit praeterita et aliqua futura: oportet enim propriam mensuram esse proportionatam mensurato. Aeternitas vero, quia mensurat esse indivisibile totum simul existens, non dividitur in plures partes, quarum una sit praeterita et altera futura, sed tota simul existit; et se habet sicut quoddam nunc, et sicut duratio indivisibilis semper stans et semper praesens, nullamque suscipiens variationem. Propter quod bene definitur a Boetio, V lib. de Consol. , quod est interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio.

  1. Considerandum secundo quod, sicut esse divinum ad omne esse creatum comparatur sicut commune ad proprium, communitate scilicet perfectionis et causalitatis, propter quod dicuntur omnia esse in Deo sicut in sua causa et suo exemplari; ita aeternitas in ratione mensurae comparatur ad quodcumque tempus mensurans esse rei temporalis sicut mensura communis ad propriam mensuram; ita quod in ipsa omnes temporis differentiae continentur, sicut propria et particularis mensura continetur in mensura communi et excedente. Propter quod inquit Sanctus Thomas quod aeternitas comprehendit omne tempus . Et quia quod continetur a mensura particulari, continetur etiam a mensura communi illius contentiva, sicut quod continetur a vase continetur etiam a caelo; oportet ut omne quod sub aliqua temporis differentia continetur, sive sit tempus praeteritum sive praesens sive futurum, etiam sub aeternitate contineatur; ut sicut dicitur esse in tempore aliquo sicut in mensura propria et adaequata, ita dicatur esse in aeternitate sicut in mensura inadaequata et excedente ; sicut omnia quae sunt in propriis locis, dicuntur esse in aere aut in caelo sicut in loco omnibus communi. Et sic dicimus quod omnia quae sub quacumque temporis differentia continentur, tam videlicet praeterita et futura quam praesentia, sunt in aeternitate. Et quia aeternitas non habet partes, ut possit dici una res sub una parte aeternitatis esse et alia res sub alia parte, sed est tota simul existens, ideo convenientissime dicitur quod omnia continentur et sunt in tota aeternitate.

  2. Considerandum tertio, ex Aristotele, IV Phys. , quod aliter dicuntur duae res, quae habent rationem mensurati, coexistere: et aliter duae durationes. Duo enim mensurata secundum durationem sui esse dicuntur coexistere, quia eorum existentiae in eadem mensura durationis praesenti continentur: sicut duo homines in eadem die habentes esse, aut in eodem instanti temporis, dicuntur coexistere. Duae autem mensurae, proprie loquendo, coexistere dicuntur quia una in altera continetur: sicut dies simul est cum mense, quia continetur a mense. Cum ergo dicitur temporale coexistere aeterno, sensus est quod esse rei temporalis et esse rei aeternae una mensura durationis praesenti mensurantur. Quod cum non possit verificari de tempore, quod est propria mensura rei temporalis, quia aeternum nulla temporis differentia mensuratur, sed est supra omne tempus; oportet ut intelligatur de aeternitate, quae est mensura propria et adaequata esse aeterni, mensura vero excedens et inadaequata esse rei temporalis. Et sic dicimus res creatas et temporales coexistere Deo, etiam quae nondum sunt in tempore praesenti, inquantum et esse Dei et esse rerum temporalium hac mensura praesenti, et non divisa in praeteritum et futurum, mensuratur, unum sicut mensura adaequata, alterum sicut mensura excedente.

  3. Cum ergo inquit Sanctus Thomas quod res coexistunt Deo etiam quae non sunt in tempore nobis praesenti, sed sunt praeterita aut futura nobis, intelligitur quod esse utriusque mensuratur una mensura praesenti, quae est aeternitas: non autem quod esse utriusque tempore nobis praesenti mensuretur, ut videntur intelligere qui hanc Sancti Thomae positionem impugnant.

Similiter, cum dicitur quod aeternitas adest cuilibet tempori, non est sensus quod in tempore nobis praesenti sint et aeternitas et omne tempus, hoc enim contradictionem implicaret: sed quod omne tempus continetur in aeternitate, quae est mensura semper praesens, sicut propria et particularis mensura in mensura communi et excedente continetur.

  1. Sed tamen advertendum quod difficultatem in hac re nobis affert quia, cum cognitio nostra sit a rebus temporalibus originata, verba imposita a nobis ad aliquid significandum, rem scilicet aut actionem, aliquam differentiam temporis consignificant. Et ideo, cum dicimus, Hoc coexistit Deo, videtur consignificari existentiam huius cum Deo esse in tempore nobis praesenti. Quod quidem, sic intelligendo, non potest de re non coexistente verificari. Sed si significationem verbi praesentis temporis abstrahamus a consignificatione huius durationis praesentis quae est tempus, sed tantum consignificemus aliquam mensuram durationis praesentem non descendendo ad hanc vel illam, tolletur difficultas et impossibilitas. Si enim cum dico, Antichristus coexistit Deo, nihil aliud intelligatur quam quod et esse Dei et esse Antichristi sunt in una mensura durationis, quae non est praeterita aut futura, sed praesens, patet ex praedictis quod est verissima: quia sunt in aeternitate, quae est mensura praesens. Sed si cum hoc intelligeretur quod talis mensura praesens sit tempus nobis praesens, esset falsa. Sicut, cum dicitur quod Sortes est animal, si nihil aliud intelligatur quam quod est substantia animata sensibilis, verum dicitur: si autem intelligatur quod est talis substantia sensibilis quae est brutum, dicitur falsum.

Ex hoc patet quod, cum dicitur, Non existentia in tempore nobis praesenti, sive futura aut praeterita, coexistunt Deo, ad sensum verum, quem intendit Sanctus Thomas, non oportet intelligere quod sint simul cum Deo in nunc aeternitatis, licet hoc sit verum, sed sufficit intelligere quod simul sunt in aliqua mensura durationis quae est praesens, quaecumque sit illa; descendendo autem ad particulares mensuras, est verum de hac mensura quae est aeternitas, in qua omnia esse habent; sicut, cum dicitur, Sortes est animal, non oportet ad veritatem propositionis intelligere quod sit hoc animal quod est homo, quamvis non sit aliud animal quam homo. Quando autem dicitur quod omnia coexistunt Deo in tota aeternitate, descenditur ad particularem mensuram quae est aeternitas: et est sensus quod esse omnium et esse Dei sunt in hac praesenti mensura durationis quae est aeternitas, non habens partes, sed tota simul existens. Et est simile sicut si diceretur de Sorte quod est hoc animal quod est homo.

  1. Si autem quaeratur utrum, secundum positionem Sancti Thomae, nunc Adam coexistat Deo, et similiter de Antichristo: — respondetur quod ly nunc potest importare tempus ex parte propositionis significantis, tanquam videlicet mensuram veritatis ipsius: et potest importare tempus ex parte rei significatae, tanquam ipsius esse mensurans. Primo modo, sensus est quod in isto nunc haec propositio est vera, Adam coexistit Deo. Et tunc dicitur quod est verum: quia Adam, et tempus in quo erat verum dicere Adam est, convenit cum Deo in mensura praesenti quae est aeternitas, ut iam diximus. — Secundo modo, sensus est quod esse Dei et Adam sunt in hoc instanti temporis. Et tunc dicitur quod est falsum. — Et similiter dicitur de istis propositionibus, Semper omnia coexistunt Deo, Omnia aeternaliter coexistunt Deo, et, Omnia sunt praesentia Deo, et de similibus.

X. Sic ergo intellecta positione Sancti Thomae, nullam patitur calumniam. Immo necesse est sic tenere. Quod manifeste ostendi potest hac ratione. Quaero enim: — Aut verum est nunc, ad sensum dictum, ut scilicet ad aeternitatem sit relatio, quod Adam coexistit Deo, et Antichristus: aut non est verum quod coexistat, sed tantum quod Adam coextitit et quod Antichristus coexistet. Si detur primum, habetur propositum. Si secundum detur, ergo in aeternitate est praeteritum et futurum. Nihil enim dicitur praeteritum aut futurum in ordine ad aliquam suam durationem nisi illa duratio habeat in se praeteritum et futurum: ut in tempore patet. Sed hoc rationi aeternitatis repugnat. Ergo etc.

XI. Ad primam rationem in oppositum , quae sumitur ex Scoto, in Primo, d. xxxix , patet solutio ex dictis. Conceditur enim quod, sicut Antichristus est praesens aeternitati, quia scilicet aeternitate mensuratur tanquam mensura inadaequata, quae est mensura praesens; ita verum est dicere quod Antichristus est, idest, mensuratur aliqua praesenti mensura, scilicet aeternitate, pro tempore in quo erit verum dicere quod Antichristus est. Sicut autem non est verum quod sit in tempore nobis praesenti, ita non est verum quod sit praesens Deo in tempore nobis praesenti, tanquam praesentialitas eius ad Deum tempore praesenti mensuretur.

Ad eundem etiam sensum conceditur quod Omnia sunt praesentia et nihil est futurum, scilicet secundum quod Deo et aeternitati comparantur: licet, secundum quod comparantur tempori, non omnia sint praesentia, sed aliqua sint praeterita et aliqua sint futura.

Utrum autem debeat simpliciter et absolute concedi, Antichristus est, et quod Omnia sunt praesentia et nihil est futurum: dicitur quod non. Quia, cum esse et praesens esse, absolute sumptum, secundum consuetam significationem importet esse in tempore praesenti; et nihil ponatur in illa propositione per quod possit determinari ad aeternitatem: denotaretur et Antichristum et omnia esse in tempore praesenti. Cum autem dicitur quod Omnia sunt praesentia Deo, aut quod Omnia coexistunt Deo, quia ratione illius termini Deo potest intelligi praesentialitas et coexistentia esse in aliqua mensura communi Deo et creaturae, quae est aeternitas, ideo potest absolute concedi utrumque.

XII. Ex quo patet defectus rationis Scoti, loco praeallegato, cum deducit quod, si aliquid futurum est in actu respectu Dei, simpliciter est in actu, et impossibile est ipsum postea poni in actu: quia quod dicitur tale respectu causae primae, simpliciter potest dici tale.

Patet enim quod illud non sequitur: scilicet, si aliquid futurum est in actu respectu Dei, quod sit in actu simpliciter et absolute loquendo. Assumptum autem ad probationem illius non habet veritatem quando pro diversis mensuris intelligitur quod dicitur de re cum respectu ad primam causam, et quod dicitur de re simpliciter, ut est in proposito. Nam cum dicitur, Hoc futurum nobis est in actu respectu Dei, verificatur pro mensura praesenti quae est aeternitas: cum autem absolute dicitur, Hoc est in actu, intelligitur pro praesenti mensura quae est tempus. Ideo primum est verum, secundum est falsum. Et propterea nihil prohibet quin futurum nobis possit poni in actu.

  1. Patet etiam ex eodem fundamento solutio ad aliam rationem Scoti , cum ait quod, si sessio mea [futura] est praesens aeternitati in esse existentiae, ipsa nunc est producta in illo esse: quia nihil aliud a Deo habet esse in temporis fluxu nisi sit productum a Deo secundum illud esse.

Patet enim illud non sequi. Quia non dicitur quod sessio mea sit praesens Deo in hoc praesenti tempore, sed in aliqua mensura praesenti quae est aeternitas. Dicitur autem esse nunc producta absolute quando habet esse in tempore praesenti locutionem mensurante.

  1. Patet etiam ex dictis solutio rationis alterius , qua arguitur quod tunc non esse rei non praecedet esse, sed simul erunt. Et sic contradictoria erunt simul vera.

Dicitur enim quod absolute non est dicendum, Non esse rei est simul cum esse ipsius, quia hoc referretur ad tempus praesens, et sic implicaretur contradictio. Sed bene verum est quod sunt simul in comparatione ad Deum et in aeternitate, quae simul absque successione attingit esse et non esse rei.

De contradictoriis autem propositionibus nunquam concedendum est quod sint simul verae, etiam ad Deum et aeternitatem res comparando: semper enim altera propositio est falsa. Cum enim dicitur, Antichristus est praesens Deo, Antichristus non est praesens Deo, negativa est falsa. — Similiter cum dicitur, Antichristus non est in aeternitate, falsa est propositio negative sumpta: falsum est enim quod non sit praesens Deo, et quod non habeat esse in aeternitate. Sed si illa propositio acciperetur in sensu affirmativo, ut esset sensus, Antichristus non est, idest, habet non esse, in aeternitate, ita quod praedicatum esset negativum sive infinitum, propositio autem affirmativa, tunc utraque esset vera: Antichristus enim in aeternitate et habet esse et habet non esse, inquantum aeternitas simul attingit et eius esse et eius non esse. Sed tunc constat quod non sunt contradictoriae propositiones: cum utraque affirmative sumatur.

Si autem dicatur quod ab affirmativa de praedicato infinito aut negato valet ad negativam de praedicato finito aut affirmato, valet enim, Est iniustus, Ergo non est iustus; et per consequens etiam valet, Habet non esse, Ergo non habet esse; et sic, si affirmativa est vera, etiam negativa est vera: — dicitur quod illa regula tenet ubi propositio aliquam mensuram temporis importat. Quia enim in uno tempore non possunt esse simul opposita praedicata et esse ac non esse eiusdem rei, ideo, cum alicui pro uno tempore attribuitur praedicatum infinitum sive non esse, oportet ut pro eodem tempore ab eo excludatur praedicatum finitum et esse illi oppositum. Non autem tenet regula illa ubi propositio importet mensuram quae est aeternitas: quia, ut dictum est, aeternitas, tota simul existens, simul utrumque oppositorum, et esse et non esse rei mensurat, tanquam mensura communis et inadaequata, ut possit dici quod in aeternitate res habet esse et non esse.

XIII. Pro responsione ad confirmationem , sciendum ex doctrina Sancti Thomae in locis praeallegatis , quod licet aevum, quo esse angelorum mensuratur, sit totum simul et nullam habeat partium diversitatem, sicut neque aeternitas, tamen aliquam successionem et divisionem patitur adiungi sibi in eo quod aevo mensuratur: quod sane est ab aeternitate alienum, quae nullam alterationem et successionem in re aeterna compatitur. Unde, licet esse rei aeviternae sit totum simul, operatio tamen angeli qua res alias a se intelligit, non est tota simul, sed uni intellectioni succedit alia. Et ideo intellectio angeli non mensuratur aevo, quod non habet successionem, sed tempore discreto, quod successionem habet sicut et ipsa operatio. Unde plures intellectiones tempore discreto mensurantur; unica autem intellectio mensuratur instanti temporis discreti. Sicut autem est de intellectione, ita est de repraesentatione speciei per quam fit intellectio: quod scilicet eius repraesentatio non est tota simul, sed successiva, secundum quod res successive capiunt esse. Et ideo non est eadem ratio de similitudine intellectus angelici et de aeternitate: quia videlicet in aeternitate nulla est successio, in repraesentatione autem speciei angelicae potest esse successio.

Ex hoc sequitur rationem Scoti, ubi supra , nihil contra nos concludere. Ait enim quod, cum aevum toti tempori secundum nos coexistat, per eandem rationem sequatur angelum, qui aevo mensuratur, omnia futura cognoscere. — Dicitur enim quod repraesentatio per speciem angelicam non mensuratur aevo, sed tempore discreto: et ideo non est tota simul. Ideo non oportet ut omnia simul cognoscat quae futura sunt. Quamvis, etiam si mensuraretur aevo, non oporteret ob hoc ut futura angelus cognosceret, sicut de Deo arguimus: quia intelligere angeli non mensuratur aeternitate sicut intelligere divinum, sed tempore discreto, sive instanti temporis discreti, ut ostendetur inferius .

XIV. Ad secundum dubium respondetur quod supponit ratio ista, ex praecedentibus , Deum omnia cognoscere quae actu praesentia sunt sibi secundum esse, et quae sub eadem duratione cadunt cum sua intellectione, eo quod essentia sua, una existens, sit similitudo omnium entium. Sed quia aliqui volebant non entium cognitionem a Deo removere eo quod scientia sit tantum entium, ostendit quod hoc non habet removere cognitionem non entium a Deo: quia, licet non entia in hoc tempore non sint actu, sunt tamen aeternitati, quae est mensura divinae intellectionis, praesentia pro tempore pro quo erunt. Nos autem uno actu videndi aut intelligendi non cognoscimus omnia quae nobis realiter praesentia sunt per coexistentiarn, sed ea tantum quae sunt actu nobis praesentia in esse obiectivo. Ideo non est simile.

Potest etiam dici quod differentia est inter cognitionem nostram et cognitionem divinam, quia non omnis cognitio possibilis nobis inesse est tota simul, sed habet successionem, dum nunc unum, nunc aliud cognoscimus. Cognitio autem omnis possibilis Deo inesse est in ipso simul: cum intellectus divinus non sit in potentia, quia tota latitudo suae cognitionis mensuratur aeternitate, quae successionem non habet, sed est tota simul. Propter hoc bene arguitur sic. Tantum se extendit cognitio divina quantum sua duratio, quae est aeternitas: quia tota latitudo cognitionis divinae mensuratur aeternitate tanquam mensura adaequata. Sed aeternitas comprehendit omne tempus: et consequenter omne quod est in quocumque tempore. Ergo et intellectio divina se extendit ad omne tempus, et ad esse rerum in quocumque tempore. Et sic procedit ratio Sancti Thomae. — Non valeret autem argumentum de cognitione nostra. Quia maior esset falsa, scilicet, Tantum se extendit nostra cognitio quam nunc habemus, quantum se extendit mensura ipsius, quae est tempus praesens: quia tota latitudo cognitionis nobis possibilis inesse non mensuratur hoc tempore praesenti demonstrato tanquam mensura adaequata; cum in nostra cognitione sit successio diversarum cognitionum secundum diversa tempora. Non est ergo similis ratio de intelligere divino et de intelligere nostro. Esset autem simile si tempus praesens in quo est hoc intelligere nostrum, esset mensura adaequata omnis cognitionis nobis possibilis in ipso tempore, ita quod tota latitudo huiusmodi cognitionis mensuraretur hoc tempore: cum enim hoc tempore possimus omnia quae nobiscum coexistunt cognoscere divisim loquendo, et quantum est ex parte intellectus, sequeretur quod ipso intelligere omnia nobiscum existentia intelligeremus. Et si poneremus ipsum tempus nunc praesens coexistere simul tempori praeterito et tempori futuro, ac per hoc mensurare omnem cognitionem possibilem in nobis esse in tempore praeterito et in tempore futuro, tunc per praesens intelligere cognosceremus et praeterita et praesentia. Quia autem hoc non est, ideo non est simile.

XV. Quantum ad secundum , duo notantur ad probatae conclusionis declarationem. Primum est quod ea quae nec sunt nec erunt nec fuerunt, aliter cognoscuntur quam ea quae sunt praesentia vel praeterita vel futura. Illa enim cognoscuntur non in seipsis, sed ut existentia in divina potentia: et dicuntur cognosci notitia simplicis intelligentiae. Ista vero cognoscuntur ut existentia in potentia sua, in propriis causis, et in seipsis: et dicuntur cognosci notitia visionis.

Secundum est quod omnium talium cognitionem habet Deus per essentiam suam: inquantum est repraesentabilis secundum multa quae non sunt nec erunt nec fuerunt, (quae ad primam cognitionem pertinent); [est] quoque similitudo virtutis cuiuslibet causae; et esse cuiuslibet rei quod habet in seipsa.

Ex quibus patet responsio ad obiectionem quae erat quod scientia erat tantum entium . Dicitur enim quod omnia cognita a Deo aliquo modo sunt: quia vel sunt in potentia Dei, vel in suis causis proximis, vel in seipsis.

Confirmatur conclusio auctoritate Eccli. XXIII, et Ierem. 1.

  1. Advertendum pro notitia distinctionis illius cognitionis divinae in notitiam simplicis intelligentiae et visionis, quod non est ista distinctio accipienda ex parte divinae scientiae, quasi ipsa in se aliquam multiplicitatem habeat, cum dictum sit superius Deum omnia una simplici et indivisibili notitia cognoscere: sed ex parte obiectorum quae per ipsam cognoscuntur. Quaedam enim sunt a Deo cognita quae pro nulla temporis differentia habent esse: et respectu horum illa notitia dicitur notitia simplicis intelligentiae, quia terminatur ad rem et naturam producibilem non coniunctam esse actualis existentiae extra ipsum Deum, sed simpliciter ut in Deo esse habet. Quaedam autem habent aliquando esse: et respectu horum eadem indivisibilis notitia dicitur notitia visionis, quia a nobis videntur res quando habent esse in seipsis. Ita quod una est solum divina notitia in se, qua omnia Deus cognoscit: multiplicatur autem secundum rationem, et diversa sortitur vocabula, secundum diversitatem obiectorum ad quae terminatur.

XVI. Quantum ad tertium , excludit errorem dicentium Deum singularia tantum cognoscere quia cognoscit in causis universalibus tantum: sicut qui cognosceret eclipsim hanc, non prout est haec, sed ut provenit ex oppositione. Patet enim hoc falsum esse: cum dicamus quod singularia non tantum in suis causis cognoscit, sed etiam ut in seipsis sunt.

Sed occurrit circa hoc dubium: quia videtur Sanctus Thomas velle quod cognoscere singulare in sua causa sit cognoscere tantum universaliter. Hoc enim non videtur verum. Nam astrologus cognoscens eclipsim futuram, cognoscit ipsam tali determinato tempore et in tali situ. Hoc autem est cognoscere singulare in sua singularitate: quia singulare ideo est singulare quia est determinatum ad hic et nunc.

Respondetur quod cognoscere singulare in causa universali non est cognoscere ipsum ut determinatum ad hic et nunc: quia hoc per sensum dumtaxat cognosci potest. — Et cum dicitur quod astrologus cognoscit eclipsim determinatam ad hic et nunc, dicitur quod hoc non est verum:

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work