Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Qvia veritas, secundum Philosophum, III de Anima, invenitur in intellectu nostro secundum quod componit et dividit; cum dictum sit Deum non componere neque dividere, posset aliquis existimare veritatem in divino intellectu non esse. Ideo ad hoc excludendum determinat Sanctus Thomas de veritate intellectus divini. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit in Deo veritatem esse; secundo, ostendit qualis sit ipsa veritas, cap. LXI. Circa primum duo facit: primo, ostendit quod in Deo sit veritas; secundo, quod sit sua veritas, capite sequenti.

I. Quantum ad primum, ponitur conclusio ista: Licet intellectus divinus non componat aut dividat, non tamen ab eo veritas excluditur, quae, secundum Philosophum, solum circa compositionem et divisionem intellectus est.

Et probatur primo. Divinus intellectus non solum quidditates, sed etiam enuntiationes cognoscit. Ergo quod intellectus divinus intelligendo dicit, est compositio et divisio. Ergo non excluditur veritas ab intellectu divino. — Patet prima consequentia. Quia enuntiatio compositio quaedam est. — Secunda vero probatur. Quia veritas in intellectu ad id quod intellectus dicit pertinet, non ad operationem intellectus: quia non oportet operationem adaequari rei intellectae, cum res quandoque sit materialis et intelligere sit immateriale; sed illud quod intellectus intelligendo dicit et cognoscit. Cum ergo veritas intellectus sit adaequatio intellectus et rei, secundum quod intellectus dicit esse quod est vel non esse quod non est, sequitur quod intellectus sit verus quando ita est in re sicut dicit: et sic, si dicit compositionem veram, quod sit verus.

Advertendum circa definitionem veritatis, ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. XVI, et Verit., q. I, quod definitio haec qua dicitur, Veritas est adaequatio rei et intellectus, quae est Isaac, est data secundum id quod formaliter rationem veri perficit. Et tam ad veritatem rei potest pertinere quam ad veritatem intellectus: nam res dicitur vera secundum quod adaequatur intellectui; et intellectus dicitur verus secundum quod est rei adaequatus, quia scilicet ita est in re sicut dicitur et intelligitur per intellectum. Ista autem adaequatio intellectus ad rem non accipitur ex parte actus: quia actus non habet rationem similitudinis rei intellectae, ut illi dicatur adaequatus vel inadaequatus, licet ex aliqua eius similitudine procedat et ad similitudinem terminetur. Sed accipitur ex parte formae intellectus, secundum quam intellectus dicitur rei esse similis et illi adaequatus. Unde veritas, ex parte intellectus, dicit aliquam formam in intellectu quae est similitudo rei intellectae, secundum quod per ipsam intellectus rei adaequatur: ita quod illa similitudo non est formaliter veritas nisi ratione illius adaequationis.

Advertendum etiam, cum dicitur quod veritas intellectus est adaequatio intellectus et rei secundum quod intellectus dicit esse quod est vel non esse quod non est, quod intelligitur de veritate ut cognita est et dicta. Sensus enim est quod tunc intellectus est verus, tanquam verum cognoscens aut dicens, quando dicit aut cognoscit esse sicut est aut non esse sicut non est. — Hoc etiam modo intelligitur quod dicitur IV Metaph., text. 27, scilicet quod verum est ens esse et non ens non esse. Intelligitur enim de vero cognito. Nam tunc verum cognoscitur, quando cognoscitur esse quod est et non esse quod non est: et similiter tunc dicitur verum, quando dicitur esse quod est et non esse quod non est.

II. Sed circa ea quae hic dicuntur triplex occurrit dubium. Primum est quia Sanctus Thomas, Verit., q. I, art. 1, inquit quod cognitio est quidam veritatis effectus. Sed id quod dicitur est terminus et effectus cognitionis, non autem causa eius. Ergo veritas non pertinet ad id quod dicitur. Cuius oppositum est hic dictum.

Secundum est quia, si illud quod intellectus divinus dicit est compositio et divisio, ergo intellectus divinus componit et dividit: quia nihil aliud in nobis est componere et dividere quam dicere conceptum aliquem complexum. Hoc autem falsum est, ut superius est ostensum. Ergo falsum est quod intellectus divinus dicat compositionem et divisionem.

Tertium est quia quod intelligere sit immateriale et res intellecta aliquando materialis, non videtur sufficiens ratio quare ipsum intelligere non oporteat rei adaequari. Nam et conceptus complexus in intellectu immaterialis est: et tamen rei materiali adaequatur aut inadaequatur.

III. Ad primum horum responderi dupliciter potest. Primo quod, cum veritas importet similitudinem rei cognitae secundum quam intellectus est rei conformis et adaequatus, dupliciter invenitur veritas in intellectu, sicut dupliciter invenitur in ipso rei intellectae similitudo. Invenitur enim in eo similitudo quandoque imperfecte, sicut quando informatur specie intelligibili, sed actualiter non considerat: quandoque autem perfecte, sicut quando actualiter intelligit et format conceptum rei conformem. Ideo invenitur veritas in intellectu et imperfecte, ratione speciei intelligibilis praecise sumptae; et perfecte, ratione conceptus formati de re. Cum ergo dicitur in Quaestionibus de Veritate quod cognitio est veritatis effectus, intelligitur de veritate imperfecte sumpta. Cum autem hic dicitur veritatem pertinere ad id quod dicitur, intelligitur de perfecta et completa veritate.

Potest secundo responderi quod cognitio intellectus nostri ad duo terminatur: scilicet ad conceptum qui per actum intelligendi formatur; et ad rem per talem conceptum repraesentatam. Et prius ordine naturae producitur conceptus quam res ad extra intelligatur. Ex quo sequitur quod prius natura intellectus per conceptum adaequatur rei, quam rem extrinsecam, secundum quod extra intellectum existit, cognoscat. Et quia veritas consistit in adaequatione intellectus et rei, ideo prius ordine naturae intellectus est verus quam ad rem ad extra terminetur. Et hoc modo cognitio, non quidem simpliciter sumpta et ut egreditur ab intellectu, sed ut ad rem inquantum est in seipsa terminatur, est effectus veritatis. Et tamen veritas pertinet ad id quod dicitur. Dico ergo quod id quod dicitur non est effectus et terminus cognitionis ut cognitio terminatur ad extra, immo sic est causa eius: quia conceptus est ipsi cognitioni ratio ut terminetur ad extra; licet, absolute loquendo, sit operationis intelligibilis effectus et terminus. Nam conceptus intellectus, apud Sanctum Thomam, dicitur principium cognoscendi prout cognitio ad rem per conceptum repraesentatam terminatur: non autem ut egreditur ab intellectu. Ut enim patet in Prima Parte, q. XV, et Verit., q. III, idea nominat conceptum qui est terminus per actum intellectus productus, et ponitur principium non solum productionis, sed etiam cognitionis rerum. - Hanc responsionem meliorem puto, et magis ad intentionem Sancti Thomae.

  1. Ad secundum dicitur quod non est sic intelligendum quod dicitur hoc loco, divinum intellectum compositionem aut divisionem dicere, quasi dicat compositionem per ipsum divinum intellectum factam, ut obiectio procedit, sicut intellectus noster dicit verbum complexum illud producendo: sed quia dicit, idest concipit et intelligit, compositionem et divisionem intellectus nostri per verbum simplex, quod omnem intellectus nostri compositionem repraesentat. Patet: quia deducit hoc ex eo quod cognoscit enuntiationes, non quidem ab ipso formatas, cum ostensum sit ipsum non componere, sed ab intellectu nostro. Quod etiam patet verum esse ex iis quae dicuntur Prima, q. xvi, a. 5, ad 1, ubi dicitur quod intellectus divinus secundum suam simplicem intelligentiam iudicat de omnibus et cognoscit omnia complexa. Hoc autem sufficit ad propositum suum, quo vult ostendere ipsum veritatem cognoscere, licet non componat. Si enim cognoscit compositionem intellectus nostri (simpliciter tamen, et absque compositione ex parte actus sui), cum ipsa compositio veritatem contineat, sequitur quod veritatem cognoscat.

  2. Ad tertium dicitur quod, cum intelligere non habeat rationem repraesentantis obiectum, sed tantum attingentis ipsum, nulla posset in ipso intelligi adaequatio nisi in esse naturae. Et ideo, cum ipsum necessario sit immateriale, si res intellecta sit materialis, non poterit inter illa esse adaequatio. Conceptus autem intellectus est forma repraesentativa rei intellectae. Ideo, licet non sit inter ipsum et rem adaequatio secundum esse naturae, potest tamen esse adaequatio secundum repraesentationem, dum repraesentat secundum quod est in re. Ideo illa est sufficiens ratio de ipso intelligere: quae non esset sufficiens de eo quod dicitur, sive de conceptu.

IV. Secundo . Dato per impossibile quod intellectus divinus solum incomplexa cognosceret, illo modo quo noster intellectus, adhuc esset verus. Ergo ex hoc quod non componit, ab eo non est veritas removenda. - Probatur consequentia. Quia intellectus noster in apprehendendo quidditatem semper est verus.

Ad huius manifestationem notat duo. Primum est quod differentia est inter incomplexum quod dicitur vel intelligitur, et complexum, quia incomplexum, quantum est ex se, non est rei aequatum nec inaequale, cum ex se non contineat aliquam compositionem vel applicationem ad rem: sed bene complexum, in quo designatur comparatio incomplexi ad rem per notam compositionis et divisionis.

Secundum est quod tamen intellectus incomplexus apprehendit quidditatem rei in quadam comparatione ad rem: quia apprehendit eam ut huius rei quidditatem. Ideo dicitur talis intellectus semper verus per se, ut dicitur III de Anima, text. 26: licet falsus esse possit per accidens, ratione admixtae complexionis vel partium definitionis inter se, vel totius definitionis ad definitum; quorum uno dicitur simpliciter falsa definitio, altero vero falsa respectu huius rei. Similiter ergo divinus intellectus verus esset cognoscendo essentiam suam ut suam.

V. Circa ea quae hic dicuntur de incomplexo, considerandum est quod non sunt idem conceptus incomplexus et incomplexum hoc loco. Sed incomplexum est ipsum obiectum, formaliter et praecise sumptum, quod per primam operationem intellectus apprehenditur et repraesentatur per conceptum incomplexum, quem in seipso concipit intellectus. Et sic distinguuntur incomplexum et conceptus incomplexus sicut repraesentatum et similitudo actualiter repraesentans.

Ipsum ergo incomplexum, puta hoc quod dico animal rationale, ex parte rei dupliciter considerari potest. Uno modo, absolute et secundum se, scilicet quantum ad sui naturam praecise et formaliter sumptam. Et sic constat quod nullam importat comparationem ac adaequationem ad rem: animal enim rationale nihil aliud dicit quam ipsam naturam humanam specifice significatam, hoc est, significatam sine accidentibus individuantibus.

Alio modo potest considerari secundum quod apprehenditur ab intellectu. Et sic includit comparationem ad rem concomitanter. Et hoc est ipsum intelligi cum comparatione ad rem. Intellectus enim apprehendit animal rationale, non per abstractionem a quocumque et indifferenter, sed ut huius rei quidditatem: volens enim intelligere hominis quidditatem, format de ipso hanc quidditatem, animal rationale. Et sic quod secundum se comparationem ad rem non dicit et consequenter nec verum nec falsum est, intelligitur cum comparatione, et vere intelligitur, inquantum ita est in re quod illa est eius quidditas, sicut intellectus apprehendit hanc ut huius quidditatem. Et sic intellectus est verus, tanquam habens in se adaequationem ad rem intellectam, quae adaequatio formaliter complet rationem veritatis: non tamen tanquam verum actualiter cognoscens, cum talem adaequationem sui conceptus ad rem per hanc operationem qua quidditatem format, non apprehendat.

VI. Circa illam propositionem, In complexo designatur comparatio incomplexi ad rem, sciendum est ex doctrina Sancti Thomae Verit., q. 1, a. 9, et VI Metaph., lect. ult., quod veritas cognoscitur ab intellectu secundum quod reflectitur supra actum suum et similitudinem. Quod sane non solum est verum de cognitione naturae veritatis, quod pertinet ad primam operationem intellectus; sed etiam de ipsa actuali conformitate, ut intellectum denominante, per complexum importata, quod pertinet ad secundam intellectus operationem. Quod utique ego sic intelligo, non quod cognitio veritatis sit proprie et simpliciter actus reflexus, secundum eandem speciem actus, quia constat in cognitione cuiuscumque propositionis quae actu directo cognoscitur, veritatem cognosci: sed quia cognitio pertinens ad secundam operationem intellectus, quae est absolute cognitio directa complexi, potest dici cognitio reflexa per comparationem ad simplicem rei apprehensionem, eo quod intellectus formare propositionem non possit nisi reflectatur supra cognitionem simplicem qua consideravit prius quidditatem, aut aliquid aliud, simpliciter. Et hoc est quod intendit Sanctus Thomas cum inquit quod in complexo designatur comparatio incomplexi ad rem: idest, intellectus, formando conceptum complexum, comparat quod prius conceperat incomplexe ad rem, illud sic incomplexe conceptum rei attribuendo; et sic in ipso complexo importatur comparatio incomplexi prius intellecti ad ipsam rem, cui attribuitur per copulam verbalem.

Advertendum secundo quod, cum complexum et incomplexum non differant, ut hic dicitur, nisi sicut comparationem formaliter importans et quod non importat comparationem talem sed absolute dicitur; et complexo obiecto respondeat conceptus complexus, sicut incomplexus respondet incomplexo: compositio et complexio in intellectu non intelligitur tanquam sit aliquid per actum intellectus constitutum quod ex pluribus conceptibus componatur ita quod ex illis fiat unum sicut ex materia et forma; sed quia formatur in intellectu conceptus repraesentativus rei, et eius quod de re incomplexe concepit intellectus, et etiam ipsius conformitatis ad rem, quam per copulam verbalem exprimit; et hac ratione dicitur conceptus complexus. Sicque componendo intellectus cognoscit et iudicat se esse adaequatum rei: quia quod de re incomplexe concepit rei ad extra attribuit, et sic iudicat ita esse in re sicut concepit de ipsa, quod est cognoscere se esse adaequatum rei. Unde, cum dicit intellectus hominem esse animal, non solum comparatur animal ad hominem ut ipsum animal extra intellectum est, sed etiam ut est ab intellectu conceptum: in quo importatur comparatio intellectus concipientis illud incomplexum ad rem extra intellectum. Propter quod inquit Sanctus Thomas Prima, q. xvi, a. 2, quod tunc primo intellectus cognoscit et dicit verum quando iudicat rem ita se habere sicut est forma quam de re apprehendit: ita videlicet quod subiectum propositionis dicit rem cui intellectus aliquid de ipsa conceptum attribuit, et praedicatum dicit formam quam de ipso prius incomplexe conceperat, et posterius cum complexione ad rem intelligit et dicit. Et hanc complexionem significat nota compositionis et divisionis.

VII. Circa illud dictum, quod intellectus incomplexus, apprehendendo quod quid est, apprehendit quidditatem rei in quadam comparatione ad rem: et propter hoc intellectus dicitur per se semper esse verus, licet incomplexum, vel definitio, non sit secundum se vera vel falsa, multiplex occurrit dubium. Primum est quia, si intellectus incomplexus, intelligens quod quid est, apprehendit quidditatem rei in quadam comparatione ad rem, sequitur quod in intellectu incomplexo erit complexio et compositio. Quod contradictionem implicat. — Patet consequentia. Quia dictum est complexum nulla alia ratione ab incomplexo differre nisi quia in ipso designatur comparatio incomplexi ad rem, quae non designatur per incomplexum.

Secundum est quia, ut arguit Sanctus Thomas Prima, q. XVII, a. 3, intellectus circa quod quid est non decipitur, quia directe informatur similitudine quidditatis rei. Ex hac enim ratione sequitur quod intellectus cognoscens quod quid est nullo modo potest esse falsus. Non quidem propter compositionem partium definitionis ad invicem: quia non format definitionem nisi secundum repraesentationem speciei. Non etiam secundum attributionem ad id cui non convenit: quia semper cognoscit, ut dicitur hic, tanquam huius definitionem; et sic etiam ex specie fit talis cognitio. Ergo etc.

Tertium est quia videtur etiam ex hac parte implicari contradictio. Nam si primae operationi convenit per se apprehendere quidditatem cum quadam comparatione ad id ut cuius quidditas apprehenditur, ergo et per se convenit quod natum est sequi ex illa comparatione, sicut accidit in secunda operatione. Sed ad talem operationem nata est sequi falsitas: cum scilicet apprehenditur ut quidditas alicuius cuius non est quidditas, ut conceditur in littera. Ergo implicat dicere quod intelligat cum tali comparatione, et tamen in ipso sit falsitas tantum per accidens, scilicet ratione extranei.

Quartum est quia, ut dictum est superius in prima ratione, veritas solum est circa compositionem et divisionem intellectus. Ergo falsum est quod hic dicitur, scilicet quod intellectus cognoscens quod quid est per se semper est verus.

VIII. Ad evidentiam primi dubii intelligendum est, primo, quod intelligere quidditatem in comparatione ad rem dupliciter potest intelligi: scilicet ex parte rei intellectae; et ex parte modi cognoscendi. Ex parte rei intellectae accipitur quando ipsa comparatio est obiectum cognitum: ex parte vero modi cognoscendi tantum accipitur quando ipsa comparatio non intelligitur quidem, sed ipsum actum et modum intelligendi concomitatur. Intelligere primo modo cum comparatione est intelligere hoc habere ad illud comparationem: et hoc est componere. Sed secundo modo non est componere, sed ipsum tantum incomplexum dicere et intelligere, non per abstractionem omnimodam a re, sed ut quidditatem huius. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod in hac intellectione ipsum incomplexum, et etiam definitio, non est secundum se vera vel falsa: idest, id quod per talem operationem dicitur aut intelligitur, non dicit ipsam comparationem formaliter, licet intellectus ipsum comparative, quantum ad modum intelligendi, concipiat. Et est simile ei quod dicitur Potentia, q. VII, a. 11, quod aliquae sunt relationes rationis consequentes modum intelligendi, secundum quod aliqua non habentia ordinem inter se ordinate intelliguntur, licet intellectus non intelligat ea habere ordinem, quia tunc esset falsus. Ita in proposito dicendum est quod intellectus in prima operatione intellectus apprehendit quidditatem cum quadam comparatione, intelligendo ipsam tanquam huius quidditatem, ad quem modum intelligendi consequitur habitudo rationis quidditatis ad id cuius est quidditas: non tamen apprehendit ipsam quidditatem habere comparationem.

Ad argumentum ergo, negatur consequentia. — Ad probationem dicitur quod non intendit Sanctus Thomas quod ipsum quod dicitur comparationem includat ut dictum, aut etiam formaliter ipsam in sua ratione includat, quo modo complexum dicit comparationem: sed quod in modo intelligendi est comparatio. Non enim intellectus incomplexus dicit hominem esse animal rationale, quod esset ipsam comparationem quidditatis ad rem dicere; licet hanc quidditatem apprehendat ut hominis quidditatem, inquantum de homine hanc format definitionem animal rationale, non autem de lapide; sicut et sensus visus, licet cognoscat albedinem ut huius, quia iudicium eius ad particulare fertur, non tamen dicit hoc esse album, quasi conformitatem sui ad rem iudicando.

IX. Pro intelligentia eorum quae in secundo dubio tanguntur , considerandum est quod, cum illud dicatur rei convenire secundum se quod convenit sibi ex propria ratione; per accidens vero, sive per aliud, quod convenit sibi ex aliquo quod est ab eius ratione extraneum: intellectum incomplexum esse verum per se est ipsum, inquantum simpliciter quidditatem apprehendit, ut sic, verum esse; propria enim ratio eius consistit in apprehensione quidditatis. Ipsum autem esse falsum per accidens, sive per aliud, est ipsum falsum esse ex aliqua extrinseca ratione sibi adiuncta: scilicet ex adiunctione compositionis ad simplicem quidditatis apprehensionem.

Considerandum secundo, quod compositionem primae operationi intellectus admisceri dupliciter intelligi potest. Uno modo, formaliter: quia videlicet, formando definitionem, aliquam propositionem formet. Alio modo, virtualiter: quia videlicet ex ipsa formatione definitionis, nata est sequi propositio per secundam intellectus operationem. Primo modo, primae operationi intellectus compositio admisceri non potest: nam si intellectus formaret propositionem in quidditatis apprehensione, puta si diceret, Homo est animal rationale, illa non esset simplicium intelligentia, compositioni et divisioni intellectus condivisa. Secundo autem modo, adiungi tali operationi compositionem non est inconveniens: nam ex hoc quod intellectus de homine hanc format definitionem, animal rationale, habet ut per secundam operationem hanc propositionem formare possit, Homo est animal rationale; et sic de aliis. Cum ergo dicitur quod in prima operatione intellectus potest esse falsitas per accidens ratione compositionis admixtae, intelligitur de admixtione compositionis virtuali, non autem formali. Dum enim intellectus de circulo hanc definitionem, figura quadrata, concipit, in hac apprehensione virtualiter includitur circulum esse figuram quadratam: et dum format hanc definitionem, animal insensibile, virtualiter includitur aliquod animal esse insensibile. Propter hoc dicitur Prima, q. XVII, a. 3, quod intellectus, formando hanc definitionem, « Animal rationale quadrupes », est falsus, quia falsus est in formando hanc propositionem, « Aliquod animal rationale est quadrupes ». Et Verit., q. I, a. 12, et I Sent., d. XIX, q. v, a. 1, ad 7, dicitur quod definitio non est falsa nisi inquantum affirmationem falsam implicat. Et hic dicitur quod intellectus, cognoscendo quidditatem, per accidens est falsus, inquantum definitio includit aliquam complexionem: nam, sive sit simpliciter falsa definitio, quia videlicet componitur ex partibus non cohaerentibus; sive respectu huius, quia videlicet non est huius definitio; non est falsa nisi ratione falsae propositionis in ea virtualiter inclusae; et intellectus quidditatem apprehendens non est falsus nisi ratione falsae compositionis in tali apprehensione virtualiter inclusae.

Considerandum tertio, quod de ratione quidditatis, inquantum huiusmodi, non est ut aliquam compositionem importet. Sunt enim aliquae quidditates, scilicet quidditates substantiarum separatarum, quae nullam habent compositionem: neque, inquam, ex partibus, cum simplices sint; neque cum supposito, eo quod in ipsis non differant intrinsece quod quid est et id cuius est, ut patet VII Metaphysicae . Ideo intellectus cognoscens quod quid est, inquantum huiusmodi, secundum se nullam habet compositionem includere: cum non sit compositio in intellectu cognoscente rem secundum quod in se est, nisi ex aliqua compositione in re existente. Quod si aliqua cognitio quod quid est implicite complexionem contineat, hoc non convenit sibi inquantum est absolute cognitio quod quid est; sed inquantum est cognitio quod quid est rei materialis et compositae, cuius cognitio ex diversis sumitur partibus.

Nam, cum definitio talis rei ex diversis sumatur, non est quandoque nota ex specie aliqua primo et immediate a phantasmate causata, sed oportet eam per divisionem et compositionem investigare, ex qua investigatione causatur in intellectu cognitio quod quid est cum quadam complexione in ea implicite et virtualiter contenta. Et quia in tali compositione differentiarum inter se, et definitionis cum definito, intellectum contingit errare, dum scilicet componit differentias in una definitione quae simul esse non possunt, aut aliquam definitionem attribuit rei cui non convenit; ideo et in intellectu cognoscente quod quid est huiusmodi contingit esse falsitas et inadaequatio ad rem ratione falsae compositionis implicatae. Si ergo intellectus cognoscens quod quid est absolute et secundum se consideretur, inquantum scilicet est cognoscens quod quid est, habet quod semper sit verus: quia, quantum est ex sui natura, habet statim cognoscere quod quid est ex forma intelligibili ipsum directe et immediate repraesentante, in qua cognitione semper rei adaequatur intellectae; sicut et sensus semper suo proprio sensibili adaequatur, quod immediate ex propria specie apprehendit, nisi propter aliquod extrinsecum impediatur. Si autem consideretur ut cognoscit quod quid est rei compositae, sic falsus esse potest, inquantum oportet per divisionem et compositionem ipsum investigare, et sic cum quadam compositione formare. Quia ergo talis compositio, et inquisitio praecedens, cognitioni quod quid est absolute consideratae accidit, ideo falsitas intellectui cognoscenti quod quid est dicitur per accidens convenire, utpote praeter rationem talis cognitionis eveniens.

  1. Sed ex dictis dubium insurgit. Sicut enim in intellectu cognoscente quod quid est rei compositae includitur aliquando falsa complexio virtualiter, ita et aliquando vera includitur complexio. Si ergo ideo dicitur falsus per accidens quia falsam compositionem intellectus implicite et virtualiter continet, eadem ratione, propter veram compositionem implicitam, dicetur per accidens verus: utraque enim compositio illi cognitioni extranea est. Sed huius oppositum dicitur et ab Aristotele et Sancto Thoma, ponentibus quod semper per se est verus. Ergo etc.

Respondetur: et dicitur primo, quod utique, quantum ad veritatem quae compositionem implicitam in cognitione quod quid est concomitatur, intellectus cognoscens quod quid est per accidens dicitur verus, sicut et falsus per accidens ratione falsae compositionis inclusae. Et si non aliunde haberet veritatem quam ex ipsa vera compositione implicita, non diceretur verus nisi per accidens.

Dicitur secundo quod, praeter veritatem hanc, habet etiam veritatem sibi ex se, inquantum est cognitio quod quid est, formaliter convenientem: eo quod natus sit quidditatem simplici intuitu ex speciei intelligibilis repraesentatione apprehendere, in qua apprehensione semper est rei adaequatus, cum per speciem intelligibilem rei habeat intellectus intelligere tanquam per propriam formam suam, ut est cognoscens, nisi ex aliquo extrinsecus adiuncto ad falsitatem trahatur. Non sic autem potest dici falsus per se: quia ex sola adiunctione compositionis habet quod sit falsus: nisi enim cognitioni quod quid est adiungeretur compositio, nunquam falsus esset, nunquamque rei inadaequatus.

Attendendum autem quod aliud est loqui de prima operatione intellectus: et aliud, de cognitione quidditatis universaliter. Loquendo enim de prima operatione intellectus, quae dicitur simplicium intelligentia, alii operationi, quae dicitur compositio et divisio, condivisa, sic dictum est in ipsa falsitatem non esse nisi per accidens. Loquendo autem de cognitione quidditatis in communi, sic in eius cognitione falsitas esse potest etiam per se. Dupliciter enim quidditas cognosci potest. Uno modo, simpliciter et absolute, quod est ipsam per primam operationem cognosci: et sic in eius cognitione per se falsitas non est. Alio modo, attributive, quod est ipsam per secundam operationem intellectus alicui attribui. Et tunc in eius cognitione per se falsitas esse potest: sicut et in aliarum rerum attributione.

  1. Ex iis patet ad dubium . Dicitur enim quod virtus cognoscitiva utique non potest deficere per se respectu eius cuius similitudine primo et per se informatur. Per accidens tamen deficere potest: quando scilicet non ex simplici et sola repraesentatione speciei apprehenditur ipsa quidditas, sed ex diversis phantasmatibus et sensibilibus cum quadam compositione investigatur, sicut accidit in rebus compositis.

X. Ex hoc etiam patet responsio ad tertium dubium . Dicitur enim quod non convenit per se primae operationi intellectus quod intelligat quidditatem ut huius rei distinctae a quidditate: quia hoc non convenit nisi ubi est aliqua compositio in re, ex quo inter quidditatem et habentem quidditatem aliqua distinctio accipi potest. Unde, si intellectus noster apprehenderet quidditatem substantiae separatae ut in se est, non apprehenderet ipsam ut huius, sed absolute: eo quod non esset ibi distinctio aliqua inter quidditatem et habentem quidditatem. Propterea deceptio intellectui nostro per accidens accidit, non autem per se: inquantum accidit sibi ex conditione obiecti compositi cum aliqua compositione apprehendere quidditatem; non enim quidditatem rei compositae ut quidditatem apprehendere potest nisi apprehendat ipsam ut huius, quia talis quidditas est alicuius quidditas in compositis; neque etiam sine partibus eam potest apprehendere.

XI. Ad evidentiam quarti dubii , considerandum quod quidam Thomistae circa veritatem dicunt primo, quod non conformitas cuiuscumque intellectus, sed intellectus complexi tantum, est veritas.

Dicunt secundo, quod nulli intellectui incomplexo, ut sic, convenit per se conformitas ad rem: quia incomplexum, ut sic, respectum nullum aequalitatis aut inaequalitatis ad alterum includit.

Dicunt tertio, quod ad veritatem intellectus ut cognoscens est, exigitur quod veritas sit in eo ut cognita.

Dicunt quarto, quod non dicitur intellectus cognoscere veritatem quia cognoscat conformitatem intellectus simplicis ad rem, quam ipse intellectus simplex non cognoscit: — tum quia falsum est quod illam conformitatem intellectus simplex non cognoscat, cum sit quoddam definibile; tum quia illa conformitas non cognoscitur nisi reflexe, verum autem cognoscitur directe: — sed quia intellectus componens et dividens cognoscit sui conformitatem ad rem, eo quod omnis complexa enuntiatio per se claudit in propria ratione quod sit aequalis aut inaequalis rei enuntiatae, quoniam essentialiter est similitudo quod hoc insit vel non insit illi.

XII. Quoniam autem hanc opinionem ego ad mentem Sancti Thomae esse non puto, ostendam omnia haec per ordinem falsa esse. Et sic positio Sancti Thomae declarabitur. Ex qua declaratione patebit ad dubium motum responsio .

Primum ergo dictum eorum apud Sanctum Thomam falsum est. Nam non solum conformitas intellectus complexi ad rem, sed etiam intellectus incomplexi, apud ipsum, formaliter est veritas: ita quod veritas est similitudo intellecta existens in intellectu sive simplici sive componente et dividente, per quam intellectus rei intellectae conformatur. Patet hoc primo, ex eo quod habetur Prima Parte, q. xvi, a. 3, ad 3, et Verit., q. i, a. 1, ad 3: Ens non potest intelligi sine vero, quia non potest intelligi sine hoc quod adaequatur intellectui. Ex hoc enim arguitur sic. In omni intellectione qua intelligitur ens, oportet ens conformari et adaequari intellectui. Ergo et intellectum oportet adaequari et conformari rei. Sed ens dicitur verum ex tali adaequatione: ut patet ex verbis Sancti Thomae. Ergo et conformitas intellectus simplicis ad ipsum ens intellectum est veritas. Patet consequentia: quia res non dicuntur verae nisi in ordine ad veritatem intellectus.

Praeterea, ut inquit Sanctus Thomas hoc loco, si etiam, per impossibile, intellectus divinus solum incomplexa cognosceret, adhuc esset verus, quia intellectus noster in apprehendendo quidditatem semper est verus. Sed non dicitur intellectus verus nisi ratione conformitatis et adaequationis. Ergo et ipsa conformitas simplicis intellectus est veritas.

Praeterea, loco allegato dicitur quod est intellectus simplex verus sicut res vera. Ergo in ipso est veritas. Ergo sua conformitas et adaequatio est veritas.

Adhuc, res dicitur vera a veritate intellectus, et non solum enunciabilia: ut patet Prima, q. xvi, a. 1 et 7. Ergo in intellectu simplici est veritas. Ergo etc.

  1. Ex istis patet secundum dictum illius positionis falsum esse. Si enim intellectus incomplexus est per se verus apprehendendo quod quid est, necesse est in ipso esse per se conformitatem ad rem. Licet enim incomplexum non importet comparationem, conceptus tamen repraesentativus incomplexi est conformis rei, et habet talem habitudinem ad rem, inquantum repraesentat quidditatem alicuius ut suam et ita in re est. Et ratione huius dicitur intellectus conformis et verus: sicut album dicitur simile alicui ratione albedinis, quae est fundamentum similitudinis.

  2. Tertium etiam dictum illius opinionis est expresse contra mentem Sancti Thomae Prima Parte. Ibi enim , art. 2, vult quod forma intellectus, inquantum est cognoscens, est similitudo rei cognitae; et quod cognoscere illam conformitatem est veritatem cognoscere; licet secundum primam operationem conformitatem illam sui ad rem intellectus non cognoscat, sed dicatur verus tantum sicut res vera. Ex his enim constat quod ad veritatem intellectus ut res cognoscens est, non requiritur quod sit cognita. Nam, secundum eius mentem, veritas non est cognita per intellectum simplicem; et tamen in ipso, ut cognoscens est, invenitur conformitas ut in re vera; et cognoscere hanc conformitatem est veritatem cognoscere.

  3. Quartum quoque dictum et in se falsum est, et contra mentem Sancti Thomae esse ostenditur. Quod sit falsum, arguitur. Verum primo cognoscitur per intellectum componentem et dividentem directe, etiam secundum illorum opinionem. Sed conformitas ipsius intellectus ad rem quam habet dum componit aut dividit, non cognoscitur nisi per reflexionem. Ergo non dicitur intellectus componens et dividens cognoscere verum quia cognoscat conformitatem sui ad rem quam habet dum componit. — Probatur minor. Non potest intellectus cognoscere se conformiter et adaequate ad rem intelligere nisi intelligat se intelligere: quia unum alterum includit. Sed intellectus non intelligit se intelligere nisi per reflexionem. Ergo etc.

Nec obstat quod dicitur omnem complexionem intellectus includere per se quod ipsa sit aequalis aut inaequalis rei. — Si enim intelligatur quod repraesentet obiectum complexum et sui conformitatem ad tale obiectum, hoc falsum est: quia conceptio complexa intellectus nihil repraesentat nisi ipsum complexum; sicut et incomplexa nihil nisi incomplexum repraesentat; conceptus enim quo intellectus intelligit hominem esse animal, nihil aliud repraesentat quam hominem esse animal. Si autem intelligatur quod talis conceptus est fundamentum per se conformitatis, sic hoc non magis convenit conceptui complexo quam incomplexo: cum per utrumque conceptum intellectus conformetur et adaequetur rei.

Quod etiam sit contra Sanctum Thomam, ostenditur. Tum quia in Prima Parte , cum dixisset intellectum esse verum ex eo quod habet in se rei similitudinem, et similiter sensum, subiungit quod ,conformitatem sui ad rem neque sensus, neque intellectus cognoscendo quod quid est, cognoscit, sed tantum intellectus componens et dividens, et ex hoc dicitur verum cognoscere. Haec autem non essent vera nisi intellectus, intelligendo verum, intelligeret conformitatem sui in prima operatione ad rem. — Tum quia VI Metaph. , lect. ult., vult quod intellectus habet apud se similitudinem rei intellectae secundum quod rationes incomplexorum concipit, non tamen propter hoc ipsam similitudinem diiudicat, sed solum cum componit et dividit: et quod in secunda operatione intellectus est veritas et falsitas secundum quod super ipsam similitudinem reflectitur, cognoscendo et diiudicando ipsam. Ecce quod, apud ipsum, intellectus cognoscit veritatem cognoscendo conformitatem intellectus simplicis ad rem. — Tum quia in hac ratione inquit quod complexum dicitur verum aut falsum quia in ipso designatur comparatio incomplexi ad rem.

Ex iis constat quod intellectus simplex proprie et per se dicitur verus formaliter et intrinsece, tanquam in seipso veritatem habens. Et sic verificatur dictum Philosophi, quod per se semper est verus: licet non sit verus tanquam cognoscens veritatem.

Ad primam confirmationem huius quarti dicti dicitur quod cognoscere conformitatem intellectus contingit dupliciter. Uno modo, quidditative: quod est cognoscere quid sit talis conformitas. Alio modo, denominative: quod est cognoscere ipsum intellectum esse actualiter conformem rei. Primo modo, intellectus simplex potest cognoscere veritatem, non autem secundo modo: et de hoc intelligit Sanctus Thomas quod conformitatem sui non cognoscit intellectus cognoscendo quod quid est.

Ad secundum, dictum est superius quomodo etiam verum dicitur reflexe aliquo modo intelligi, et aliquo modo directe.

XIII. Ad dubium ergo motum dicitur quod veritatem esse in aliquo contingit dupliciter. Uno modo, subiective: tanquam scilicet forma in subiecto existens. Et sic non est in sola compositione et divisione intellectus, sed etiam in simplici apprehensione, sive in intellectu simplici. Et hoc modo intelligitur intellectum simplicem esse per se semper verum. — Alio modo, obiective: scilicet tanquam cognitam. Et sic est in sola compositione et divisione. Et universaliter, ubi Sanctus Thomas aut Aristoteles inquit veritatem pertinere ad compositionem et divisionem intellectus, intelligendum est de veritate ut cognita.

Ubi attendendum est quod, cum conceptus quem intellectus intelligendo format, non sit id quod intelligitur, licet sit terminus intrinsecus intellectionis per ipsam productus, sed sit medium quo intellectus in rem cognitam fertur tanquam ipsius repraesentativus; ad videndum an per aliquam operationem suam intellectus verum cognoscat necne, non est inspiciendum an conceptus per talem operationem formatus sit verus, quia omnis conceptus intellectus, sive, inquam, simplex sit sive complexus, aut est verus aut falsus: si enim sit rei adaequatus, est verus; si autem inadaequatus, est falsus; et sic in omni intellectione aut veritas est aut falsitas: — sed inspiciendum est ad id quod per conceptum repraesentatur. Si enim illud importat comparationem aequalitatis aut inaequalitatis intellectus ad rem, dicetur intellectus per talem operationem verum aut falsum cognoscere: quia veritas et falsitas in adaequatione et in inadaequatione consistunt. Si autem nullam huiusmodi comparationem importet, non dicetur intellectus per talem operationem verum aut falsum cognoscere.

Quia ergo conceptus per simplicem operationem intellectus productus incomplexum repraesentat; ipsum [autem] incomplexum nullam comparationem ad rem dicit, ut superius dicebatur, animal enim rationale, quod per simplicem conceptum intellectus exprimitur, nullam comparationem importat: ideo intellectus incomplexe cognoscens, puta dum animal rationale apprehendit, non cognoscit verum aut falsum. Quia vero conceptus per actum componentis aut dividentis productus complexum repraesentat; ipsum autem complexum comparationem intellectus ad rem importat, hoc enim quod dico hominem esse animal, importat intellectum esse adaequatum rei dum de homine animalitatem incomplexe concipit, quod significat et dicit dum animal attribuit homini, dicendo hominem esse animal: ideo intellectus, componendo et dividendo, verum aut falsum cognoscit.

Propterea bene dictum est quod in sola compositione et divisione intellectus est verum obiective tanquam cognitum. Nam potest quidem dici esse in intellectu cognoscente quod quid est aliquo modo obiective, inquantum scilicet ipse conceptus rei adaequatus, qui est essentialiter veritas, est intrinsecus terminus intellectionis: sed non est in ipso obiective tanquam cognitum, quia ipse conceptus non est id quod cognoscitur, sed incomplexum quod per talem conceptum repraesentatur.

  1. Quod autem videtur dici Verit., q. 1, a. 3, quoniam, inquam, tunc tantum intellectus adaequatur rei quando componit aut dividit: — intelligendum est de perfecta et completa adaequatione. Licet enim, intelligendo quidditatem alicuius, sit rei adaequatus, quia tamen adhuc est in potentia ad compositionem, in qua ultima eius perfectio consistit, ut dicitur in sequenti ratione, tunc est incomplete adaequatus rei. Completur autem et perficitur huiusmodi adaequatio per iudicium, quod iudicat rei convenire quod de ipsa simpliciter concepit. Quod fit componendo et dividendo.

Non obstat etiam praedictis quod inquit Sanctus Thomas Prima Parte, quaestione allegata , art. 2, scilicet quod, proprie loquendo, veritas est in intellectu componente et dividente, non autem in intellectu cognoscente quod quid est. Dicitur enim quod dupliciter potest intelligi veritatem proprie esse in intellectu. Uno modo, proprietate rei: quia videlicet id quod proprie est veritas, est in intellectu. Et sic veritas est proprie etiam in intellectu simplici. — Alio modo, proprietate locutionis: idest, secundum proprium propositionis sensum. Et sic veritas est proprie in intellectu componente et dividente tantum. Cum enim dicitur, Verum est in intellectu cognoscente, proprie significatur quod ab intellectu cognoscitur. Hoc autem soli intellectui componenti et dividenti convenit. Et ad hunc sensum verba Sancti Thomae intelliguntur.

Ad eundem sensum intelligitur quod dicitur ibidem, scilicet quod nomen veri importat cognitum. Intelligitur enim de nomine ipso ut ponitur in hac propositione, Verum est in intellectu cognoscente: significatur enim quod sit in ipso obiective ut cognitum formaliter. Ipsum vero nomen veri, per se sumptum absolute, conceptum rei adaequatum significat.

XIV. Tertio . In Deo est perfectio quam intellectus habet per cognitionem incomplexorum et complexorum: sicut et aliarum omnium rerum. Sed veritas consequitur intellectum secundum quod est perfectus. Ergo etc. — Probatur minor. Quia intellectus apprehendens incomplexum nondum pertingit ad suam ultimam perfectionem, quia adhuc est in potentia respectu compositionis et divisionis: cum autem ad compositionem pervenit, iam est perfectus. Veritas autem consequitur intellectum quando iam usque ad compositionem pervenit: cum, proprie loquendo, verum sit tantum in compositione et divisione.

Advertendum hic quod cognitio incomplexorum et complexorum dupliciter potest considerari: uno modo, utramque per se considerando ex parte actus; alio modo, in comparatione ad rem intellectam, ut scilicet sunt cognitiones unius et eiusdem rei. Primo modo, simplex apprehensio perfectior est: utpote simplicior, et ad intima rei pertingens. Secundo autem modo, cognitio complexa perfectior est: non enim per simplicem apprehensionem intellectus nostri habetur completa et ultima cognitio omnium quae sunt in re, sed opus est complexione ad perfectam rei cognitionem. Unde et sic complexa cognitio incomplexam includit.

Attendendum etiam, cum dicitur veritatem consequi intellectum quando iam usque ad compositionem pervenit, quod hoc non sic intelligitur quasi veritas non in ipsa compositione includatur sed sequatur ad ipsam, hoc enim iuxta praedicta patet falsum esse: sed quia non invenitur formaliter veritas in intellectu ut cognita nisi dum componit aut dividit; quia tunc tantum adaequationem sui ad rem intelligit, quod est proprie veritatem in intellectu esse secundum locutionis proprietatem.

XV. Quarto. Verum est bonum intellectus, ut dicitur VI Ethic., c. II. Ergo veritas est in Deo. — Probatur consequentia. Quia Deus omnes bonitates in se habet: ut dictum est superius.

Advertendum quod verum dicitur bonum et perfectio intellectus inquantum est cognitum, ut dicitur Prima Parte, q. XVI, a. 2. Ideo in illo intellectu tantum est, absolute loquendo, a quo cognoscitur. Et quia ab intellectu componente et dividente tantum cognoscitur, ideo simpliciter est tantum in ipso: licet alio modo dicatur esse in sensu et in intellectu simplici, sicut videlicet in re vera. Ex quo sequitur quod etiam in intellectu divino, continente perfectionem intellectus componentis per quandam eminentiam, sit etiam verum ut cognitum et intellectum.

Confirmatur postremo conclusio auctoritate Apostoli, ad Rom. III.

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work