Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Secundo, comparat Sanctus Thomas veritatem primam ad rationem naturalem1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quid humana ratio possit circa ea quae sunt fidei; secundo, quid utile sit2.
I. Primo ergo ait quod ad cognoscendam fidei veritatem, quae solum videntibus divinam substantiam notissima esse potest, humana ratio verisimiles, non autem demonstrativas rationes colligere potest. — Probatur. Res sensibiles, ex quibus humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale vestigium in se divinae imitationis tenent, sed non adeo perfectum ut Dei substantiam declarent. Ergo ad cognoscendum ea quae de Deo credimus, et quae solum substantiam divinam videntibus sunt notissima, verisimilitudines quidem habere ratio potest, non autem demonstrationes.
Antecedens pro prima parte patet: quia sunt effectus Dei; effectus autem aliquam similitudinem causae habet. — Secunda etiam pars est manifesta ex supra3 dictis: eo quod sint effectus debiles et inadaequati. — Similiter nota est consequentia: quia effectus secundum conditionem suam in cognitionem causae ducit.
II. Advertendum pro conclusionis declaratione quod, licet fides in se certitudinem habeat, ea tamen certitudo cum inevidentia est: eo quod ea quae fidei sunt neque ex rationibus terminorum vera esse appareant, neque ex eorum resolutione ad prima principia naturaliter nota sint manifesta, cum supra humanam rationem sint; sed tantum credimus illa esse vera quia a Deo revelata sunt, qui est infallibilis veritas. Propter hoc inquit Sanctus Thomas quod solum videntibus divinam essentiam notissima esse possunt. Videntes enim substantiam divinam vident credita a nobis de divinitate necessaria esse, eo quod ex terminorum rationibus cognoscant praedicatum subiecto necessario inhaerere; quam habitudinem nunc videre non possumus.
Illud quoque quod ratio humana verisimiles habere rationes potest, intelligendum puto post revelationem fidei factam, non autem ante: cum mens humana ad ea quae sunt fidei per se elevari non possit. Unde inquit Sanctus Thomas Iª, qu. XXXII, a. 1, ad 2, quod ad manifestationem Trinitatis induci ratio potest quae Trinitati iam positae congruat, non autem per quam sufficienter trinitas probetur Personarum.
Advertendum quoque quod duplicem evidentiae modum Sanctus Thomas in his verbis ponit: quae tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta veritas quasi demonstrative vel per se intellecta comprehendatur. Aliquid enim dupliciter fit evidens intellectui: aut scilicet per necessariam deductionem ex principiis per se notis, et hoc per demonstrationem videtur; aut ex rationibus terminorum, et hoc dicitur per se esse notum intellectui. Utrumque tamen a sensibilibus originem trahit: quia universales propositiones, ex quibus demonstratio constituitur, non nisi experimento cognoscuntur, ut dicitur I Metaph. 4; similiter et terminorum rationes ex sensibilibus deducuntur, ut Philosophus II Poster. 5 tradit.
III. Secundo 6, ostendit quod, quantumcumque huiusmodi rationes debiles sint, utile tamen est ut in his sese mens exerceat humana: si tamen demonstrandi aut comprehendendi praesumptio desit. — Probatur auctoritate Aristotelis superius inducta: quia scilicet iucundissimum sit de rebus altissimis parva etiam et debili ratione quicquam inspicere posse. — Probatur etiam Hilarii auctoritate in libro de Trin. inquietis: Haec credendo incipe percurrere.