Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Postremo agit Sanctus Thomas de vocibus divinis complexis 1. I. Et ponit hanc conclusionem: Non sunt vanae enuntiationes quas intellectus noster de Deo format. Probatur. Ubi est unitas in re, licet sit pluralitas ex parte intellectus, ibi potest intellectus vere componere et dividere. Sed in Deo est unitas omnium quae de ipso dicuntur ex parte rei, pluralitas vero ex parte nostri intellectus. Ergo etc. — Maior patet. Quia per copulam verbalem importatur in propositionibus unitas quaedam praedicati cum subiecto. — Minor vero probatur. Quia, licet intellectus noster diversis conceptionibus in Dei cognitionem perveniat, omnibus tamen unam omnino rem respondere intelligit. Non enim intellectus modum quo intelligit rebus attribuit, ut videlicet, sicut ipse est multiplex in intelligendo, ita rem esse multiplicem in seipsa dicat: sicut neque lapidi attribuit immaterialitatem, licet eum immaterialiter intelligat. Additur quoque quod intellectus aliquando de Deo enuntiationes format cum aliqua diversitatis nota, praepositionem interponendo: ut cum dicitur, Bonitas est in Deo. II. Hic duo sunt advertenda. Primum est, quod duplex est modus quo intellectus rem intelligit: unus se tenens ex parte rei intellectae; alius se tenens ex parte intellectus. Modus se tenens ex parte rei intellectae est ille quem intellectus in re apprehendit. Modus autem se tenens ex parte intellectus est ille qui actum intelligendi concomitatur ut ab intellectu egreditur. Primus rei secundum quod est extra intellectum convenit: secundus autem secundum quod est in intellectu. Cum ergo dicitur quod intellectus modum quo intelligit rebus non attribuit, intelligitur de modo se tenente ex parte intellectus, non autem de modo se tenente ex parte rei intellectae. Secundum est quod, cum duplicem de Deo propositionem formet intellectus, unam dicendo, Hoc est hoc, puta, Deus est bonus, aliam dicendo, Hoc est in hoc, puta, Bonitas est in Deo, in utraque importatur unitas et diversitas, sed diversimode. Nam in prima unitas explicite importatur, scilicet per copulam verbalem: diversitas autem importatur tantum implicite, inquantum est pluralitas vocum, quarum una ponitur in subiecto, altera vero in praedicato; nihil tamen est quod ipsam diversitatem significet, quia diversa nomina non inconvenit idem omnino significare. In secunda autem et unitas rei et diversitas ex parte intellectus importatur explicite, unitas per copulam verbalem, pluralitas per praepositionem. Nam, cum nihil sit in seipso, oportet ut haec praepositio in diversitatem aliquam unius ab altero importet, saltem secundum intellectum. Propter hoc dixit Sanctus Thomas quod in istis propositionibus designatur aliqua diversitas, quae competit intellectui, idest, quae ex parte intellectus est; et aliqua unitas, quam ad rem oportet referre.