Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Postquam egit Sanctus Thomas de necessitate absoluta divinae voluntatis, nunc agit de necessitate conditionata1. Circa hoc autem duo facit: primo, ostendit quomodo respectu aliquorum est necessaria; secundo, deducit duo corollaria2.
I. Quantum ad primum, ponit hanc conclusionem: Licet Deus circa causata nihil necessario velit absolute, vult tamen aliquid necessario ex conditione vel suppositione.
Pro huius notitia considerandum est, ex doctrina Sancti Thomae Prima Parte, q. xix, a. 3, et Verit., q. xxiii, a. 4, ad 1, quod necessarium absolute dicitur propter necessariam habitudinem terminorum ad invicem, sicut hominem esse animal: necessarium vero ex suppositione, quod non est ex se necessarium, sed solum posito alio, sicut Sortem cucurrisse supposito quod cucurrerit.
Circa quam distinctionem advertendum quod, sicut aliquid dicitur possibile aut ratione alicuius potentiae existentis in re, aut propter non repugnantiam terminorum; ita necessarium potest dici aut ratione necessitatis cuiusdam existentis in re (necessitas enim est rei conditio), aut ratione necessariae habitudinis terminorum. Sed, sicut possibile ratione alicuius potentiae existentis in re includit logicam possibilitatem, si enim aliquid est ad aliud in potentia, illud sibi secundum se non repugnat; ita necessarium ratione necessitatis existentis in re includit necessarium logicum. Si enim res habet ex natura sua ut sit talis necessario, oportet ut illud ad ipsam habeat necessariam habitudinem, ita quod eius remotio sit impossibilis. Et si hoc habet non quidem ratione suae naturae absolute, sed ex aliqua conditione addita, necesse est ut illud habeat ad ipsam necessariam habitudinem posita tali conditione. Unde tunc dicitur simpliciter necessarium et absolute quando praedicatum habet necessariam habitudinem ad subiectum secundum suam naturam consideratum: quod est terminos habere necessariam habitudinem ex suis formalibus significatis. Necessarium autem ex suppositione dicitur quando praedicatum ad subiectum, secundum sui naturam consideratum, necessariam habitudinem non habet, licet illam habeat ut sub aliqua conditione consideratur.
II. Probatur itaque conclusio primo sic. Divina voluntas est immutabilis. Ergo, posito quod aliquid velit, necesse est ex suppositione eam sic velle. — Probatur consequentia. Quia in quolibet immutabili, si semel est aliquid, non potest postmodum non inesse: cum moveri dicamus quod aliter se habet nunc et prius.
Adverte quod immutabilitas non requiritur ad omne necessarium ex suppositione: quia, dum Sortes sedet, necesse est ipsum sedere; et tamen potest Sortes mutari de sedente in non sedentem. Sed bene ad omne immutabile sequitur necessarium ex suppositione: quia necessitas immutabilitatis tantum est etiam necessitas ex suppositione; sicut omne inferius includit in sua ratione superius, ut alias diximus.
- Circa istam rationem dubium occurrit. Nam, licet in re immutabili si semel est aliquid reale, illud postmodum non possit non inesse; non tamen, si est aliquid rationis, non potest postmodum non inesse: nam constat quod aliquando in Deo fuit respectus actualiter creantis universum, nunc autem non est respectus huiusmodi in Deo, praesertim secundum ponentes creationem a conservatione distingui. Sed cum dico, Deus vult hanc creaturam, dico actum divinae voluntatis cum habitudine rationis ad creaturam: et si desineret velle illam creaturam, desineret esse talis respectus ad creaturam, non autem ipse actus voluntatis, qui est ipsa divina essentia; sicut, postquam Deus creavit universum, desiit habitudo rationis ad universum, non autem ipsa substantia actus creandi. Ergo cum immutabilitate Dei stat quod desinat velle quod semel voluit. Ergo male arguitur ex divina immutabilitate quod, si Deus aliquid velit, illud necessario ex suppositione velit.
Respondetur, et dicitur primo, quod utique ex sola desitione respectus rationis in Deo, non dicitur Deus mutari: quia ens rationis nihil, inquantum huiusmodi, ponit in Deo.
Dicitur secundo, quod propositio Sancti Thomae adducta intelligitur de ente reali. Et ratio procedit quod, si Deus posset non velle quod vult, non tantum cessaret respectus rationis, sed etiam ipse actus volendi: et sic sequeretur Deum realiter mutari. Unde negatur minor quoad secundam partem. — Cum autem probatur a simili de creatione: dico quod non est eadem ratio de creatione et volitione. Nam, cum creatio habeat modum actionis transeuntis, relatio quae creationem concomitatur aliquam realem dispositionem co-exigit in creationis termino. Ideo per solam mutationem termini ab illa dispositione quam in termino co-exigit, desinit ipsa relatio, etiam nulla mutatione facta ex parte actus: cum primum enim desinit res accipere esse de novo, secundum quod formaliter terminabat relationem creationis, ipsa relatio desinit esse; ad variationem enim relationis sufficit variatio alterius extremi. Volitio autem est actio immanens: et relatio quae ipsam concomitatur, inquantum huiusmodi, non co-exigit in termino volitionis aliquam realem dispositionem quae removeri possit. Ideo desinere non potest nisi propter desitionem actus in quo fundatur. Propterea, si Deus volens desinat habere habitudinem volentis ad id quod volebat, necesse est ut et ipse actus volendi desinat. Quod cum impossibile sit, propter Dei immutabilitatem, ut actus divinae volitionis desinat, ideo etiam impossibile est ut Deus desinat velle quod semel voluit. Et sic constat quod optime ex immutabilitate divina arguit Sanctus Thomas Deum ex necessitate suppositionis velle quodcumque vult.
III. Secundo. Deum velle aliquid causatum est aeternum. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia sicut esse Dei, ita et velle eius aeternitate mensuratur. — Probatur consequentia. Quia omne aeternum est necessarium, aut simpliciter aut ex suppositione: cum scilicet mutari non possit.
Tertio. Deus non potest modo non velle quod ponitur voluisse: quia non potest mutari sua voluntas. Ergo nunquam potuit non velle quicquid voluit: quia quicquid Deus potuit, potest; cum virtus eius non minuatur, sicut nec eius essentia. Ergo necessarium est ex suppositione eum voluisse quicquid voluit. Non autem est necessarium absolute: sed possibile modo praedicto in praecedenti capite, scilicet possibilitate logica.
Adverte quod, cum dicimus Deum non potuisse non velle quod voluit, intelligendum est de possibili secundum aliquam potentiam ab actu separatam: nunquam enim in Deo fuit potentia ut nollet quod ab aeterno voluit, ratione perfectae actualitatis et immutabilitatis suae. Si namque intelligeretur de possibili secundum non repugnantiam terminorum, falsum esset. Non enim repugnat Deo non voluisse aliquid in sensu diviso. Immo semper est verum dicere, Deus potest non velle hoc, ostenso aliquo quod velit: quia semper est verum quod praedicatum non habet repugnantiam ad subiectum; et actus divinae voluntatis nunquam transit in praeteritum.
Unde non est contradictio cum inquit quod Deus nunquam potuit non velle quicquid vult: et cum inferius inquit quod est possibile Deum voluisse et non velle quicquid voluit et vult. Primo enim loquitur de possibili dicto ab aliqua potentia separata ab actu: secundo autem, de possibili logico. Unde et illa propositio, Quicquid Deus potuit, potest, intelligenda est de possibili dicto ab aliqua potentia activa: ad quodcumque enim se potuit extendere virtus divina, ad idem etiam numero se potest extendere, cum virtus eius non imminuatur. Posset etiam intelligi de potentia logica: quia videlicet quod non repugnavit Deo absolute, neque etiam nunc repugnat, licet ex suppositione repugnet.
- Sed tunc occurrit dubium. Deus enim potuit producere diem praeteritam: cum de facto produxerit. Et tamen nunc non potest illam producere: quia continuum successivum idem numero reparari non potest, ut dicitur Quolibet IV, a. 5 3. Ergo non quicquid potuit, potest.
Respondetur ex doctrina ipsius Prima Parte, q. xxv, a. 4, ad 2, quod quicquid Deus potuit, potest, quantum est ex parte ipsius potentiae: cum variationem non suscipiat. Non tamen quantum est ex parte factibilis: quia aliqua habebant rationem possibilium dum erant facienda, quae, dum facta sunt, deficiunt a ratione possibilis. Ideo propositio sic est intelligenda: Quicquid de numero possibilium Deus potuit, potest, si illud possibile remaneat: non autem si transeat in impossibile produci.
IV. Quarto. Volens aliquid necessario vult ea quae necessario requiruntur ad illud, nisi sit defectus ex parte eius, vel propter ignorantiam, vel propter passionem abducentem a recta ratione eius quod est ad finem. Sed neutrum de Deo dici potest. Ergo, si Deus, volendo se, vult alia, necesse est ut velit omne quod ad volitum de necessitate requiritur: sicut, supposito quod velit hominem esse, necesse est ut velit animam rationalem esse.