Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Caput XVII: Quod in Deo non est materia
Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio
Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
Caput XX: Quod Deus non est corpus
Caput XXI: Quod Deus est sua essentia
Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia
Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens
Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis
Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere
Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium
Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis
Caput XXVIII: De perfectione divina
Caput XXIX: De similitudine creaturarum
Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari
Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant
Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur
Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce
Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice
Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma
Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet
Caput XXXVII: Quod Deus est bonus
Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas
Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum
Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum
Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum
Caput XLII: Quod Deus est unus
Caput XLIII: Quod Deus est infinitus
Caput XLIV: Quod Deus est intelligens
Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia
Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam
Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum
Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit
Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se
Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus
Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino
Caput LII: Solutio praemissae dubitationis
Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium
Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit
Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis
Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva
Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo
Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium
Caput LIX: Quod Deus est veritas
Caput LX: Quod Deus est purissima veritas
Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas
Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem
Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat
Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt
Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura
Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis
Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita
Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit
Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala
Caput LXXI: Quod Deus est volens
Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia
Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia
Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia
Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit
Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat
Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit
Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt
Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem
Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se
Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit
Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis
Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se
Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit
Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari
Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium
Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum
Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni
Caput XC: Quod in Deo sit amor
Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes
Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones
Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae
Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum
Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest
Caput XCVI: Quod Deus est vivens
Postquam determinavit Sanctus Thomas de perfectione intellectus et voluntatis, ex quibus vita cognosci potest, consequenter determinat de vita divina 1. Circa hoc autem duo facit: primo, determinat de vita ipsa; secundo, de eius vitae specie, capitulo c.
Circa primum tria facit: primo, determinat de ipsa quantum ad an est; secundo, quantum ad quid est 2; tertio, quantum ad eius durationem 3.
I. Primo ergo ponitur conclusio haec: Deus est vivens. Probatur primo. Deus est intelligens et volens. Ergo est vivens: quia intelligere et velle non est nisi viventis. Secundo 4. Deus maxime non ab alio, sed a seipso operatur. Ergo maxime ei competit vivere. — Probatur antecedens. Quia Deus est prima causa agens. — Consequentia vero probatur. Quia vivere secundum hoc aliquibus attributum est quod visa sunt per se, non ab alio moveri. Et quia operationes sensibiles cum motu sunt, ulterius quod agit se ad proprias operationes, quamvis non sint cum motu, dicitur vivere. — Assumptum hoc declaratur. Et ex iis quae per similitudinem dicimus vivere, ut aquam vivam dicimus et argentum vivum, quia per se moveri videntur, eo quod eorum motores vulgus non percipiat. Et ex iis quae sola proprie dicimus vivere, quae scilicet sola per se moventur proprie, utpote composita ex motore et moto, ut sunt animata.
II. Circa istam rationem duplex occurrit dubium. Videtur enim velle Sanctus Thomas quod omnia quae se proprie movent, sint animata: et quod omnia viventia et animata moveant se. Contra primum enim arguitur. Nam gravia et levia movent seipsa. Et tamen non sunt animata. Ergo etc. Probatur antecedens. Quia, si ponantur ab alio moveri per se, hoc non erit nisi quia moventur a generante. Sed hoc non potest esse. Contingit enim aliquando generans non esse: et tamen ipsa moventur. Effectus autem in actu requirit causam in actu 5. Si dicatur quod hoc generans est caelum, et hoc semper est actu: contra. Effectui particulari oportet assignare causam particularem, ut dicitur II Physicorum 6: caelum autem non est causa particularis, sed universalis: ergo etc. — Secundo, quia Commentator, IV Caeli, comment. 25 7, ait quod motus ad superius est causatus a levitate. Constat autem levitatem esse intrinsecam corpori levi.
Contra secundum arguitur 8, quia Sanctus Thomas, in Qq. de Anima, a. 9, ad 6, in eodem ordine ponit motum cordis, motum ignis, motum augmenti et decrementi, et motum alimenti diffusi per totum corpus. Subiungit autem quod cor non movet se, sed naturaliter movetur, sicut ignis. Ergo et quae augentur et decrescunt, ut plantae, non movent se. Et sic falsum est quod omnia viventia moveant se.
III. Ad evidentiam primi dubii, considerandum est quod motus naturales corporum simplicium, ut habetur Tertio huius, cap. XXIII, consequuntur ad formas naturales, sicut et omnes aliae naturales proprietates. Ideo de motu gravium et levium loquendum est sicut de aliis proprietatibus rerum. Habet autem hoc rei proprietas, quod primo quidem et principaliter causatur a dante formam, secundario autem et proxime ab ipsa forma rei, sed differenter. Nam a dante formam producitur per actionem mediam, quae primo quidem terminatur ad formam, secundario vero ad proprietatem. A forma autem producitur per naturalem quandam resultantiam absque media actione: ut videtur velle Sanctus Thomas Prima, q. lxxvii, a. 6 9 et 7 10. Ideo ipsum dans formam est simpliciter causa proprietatum, tanquam propria actione illas producens. Forma autem est quodammodo et secundum quid causa, inquantum videlicet non producit propria actione media, sed ab ipsa ut a principali agente primo producta naturaliter resultant: sicut risibilitas Sortis primo quidem et principaliter producitur a generante Sortem, secundario autem et per naturalem resultantiam a natura Sortis producitur.
-
Considerandum secundo, quod illae proprietates quae impediri non possunt quin, re posita, eveniant, quia sunt perfectiones primae statim habentes rationem formae completae, ut risibilitas, ponuntur in actu completo per actionem qua res ipsa producitur: cum una actio agentis ad utrumque terminetur, ad unum videlicet primo, ad aliud vero secundario. Proprietates autem quae impediri possunt ne, posita re, sint in actu formali et completo, eo quod sunt actus secundi, et via ad aliquid extrinsecum acquirendum, ut motus ad locum, possunt in actu formali completo poni etiam postquam cessavit actio producentis naturam: remoto enim impedimento, naturaliter resultant. Dicuntur tamen, etiam quantum ad eorum complementum, esse a generante et producente naturam, quia ab ipso est fundamentum et causa a qua naturaliter et secundum suum complementum resultant, scilicet forma substantialis: non autem quia per novam actionem illam producat. Ignorantia autem huius multos errare facit. Arbitrantur enim Sanctum Thomam velle gravia et levia sic moveri a generante, etiam ipso corrupto, quasi per novam quandam actionem, novumque impulsum ipsa moveat: quod nunquam somniavit. Sed mens eius est quod moventur a generante sicut ab eo qui dedit formam a qua naturaliter resultat motus, et per consequens tanquam ab eo qui motum fundamentaliter produxit; nec oportet ponere aliud a quo per impulsum aut actionem moveantur, sed sufficit removens prohibens et forma rei, in qua salvatur virtus agentis, ad quam motus, deducto impedimento, naturaliter resultat. Sicut, si impediri posset ne risibilitas ad hominis generationem sequeretur, deducto autem impedimento naturaliter resultaret, diceretur quod homo generans esset causa illius risibilitatis primo et per se, non autem homo genitus.
-
Ad argumentum 11 ergo, negatur antecedens, loquendo de movente se proprie et simpliciter. — Ad probationem dicitur quod per se moventur a generante tanquam a dante formam ad quam naturaliter motus resultat: sicut et aliae perfectiones quae naturaliter formam consequuntur, sunt a generante. A removente vero impedimentum moventur per accidens. Cum hoc improbatur, dicitur ad primam improbationem quod effectus in actu requirit causam in actu, aut in seipso, aut in aliquo in quo sua virtus salvatur. Effectus enim qui non erat prius modo aliquo in actu, requirit causam in actu secundum se: sed ad effectum qui praeerat in radice et fundamento naturali, sicut motus, quamvis impeditus, praeexistit in forma gravis, sufficit ut causa principalis sit in virtute in forma ad quam naturaliter effectus talis resultat. Et sic conceditur quod non est in seipso posse movere per virtutem remanentem in forma ab ipso producta, et causare motum qui radicaliter et fundamentaliter in forma praeexistebat, et ad ipsam, deducto impedimento, naturaliter et absque media actione resultat. Si dicatur: Ergo possumus dicere quod ipsa forma gravis est id quod movet grave, quia nullum apparet movens in actu praeter ipsam formam, in qua est virtus agentis; et sic grave movebit se, — dicitur quod, si loquamur de movente simpliciter et primo, negatur consequentia: sed bene sequitur quod sit id quo movens movet. Et cum dicitur quod nullum apparet movens in actu existens: respondetur quod non oportet illi motui assignare aliquod movens simpliciter quod sit in actu in seipso; quia talis motus non producitur totaliter de novo, cum praeexistat in radice et fundamento, ad quod, deducto impedimento, de necessitate consequitur per naturalem resultantiam, non autem per actionem mediam. — Si autem loquamur de movente secundum quid et secundario, quia ipso mediante ab agente aliquid provenit, sic conceditur ipsam formam gravis movere grave. Et consequenter quod grave movet se secundum quid, inquantum est in ipso principium activum aliquo modo sui motus. Non tamen sequitur quod moveat se simpliciter: quia illud dicitur se simpliciter movere quod dividitur in duas partes, quarum una est movens per actionem mediam, alia vero mota; quod in corporibus simplicibus esse non potest.
Ad secundam improbationem dicitur quod mens Commentatoris est motum levis causari a levitate secundum quid, tanquam videlicet a principio formali a quo per naturalem resultantiam provenit: non autem tanquam a principali agente et per actionem mediam producentem motum.
IV. Ad secundum 12 dicendum quod omnes illos motus posuit Sanctus Thomas in eodem ordine, quia omnes in hac communi ratione conveniunt, quod sunt motus naturales. Nam, cum motus animalis distinguatur in animalem et naturalem; in eum scilicet qui est per apprehensionem et appetitum, utpote qui est ab anima sensitiva inquantum est anima sensitiva; et in eum qui est per formam naturalem, qui scilicet est ab anima animalis inquantum perfectiones aliarum inferiorum formarum continet: motus enumerati non sunt de numero motuum qui animales dicuntur, sed de numero eorum qui dicuntur naturales. Sed sub hac ratione communi distinguuntur. Quia motus cordis est a principio extrinseco, scilicet a generante dante sibi formam, sicut et motus ignis: ideo non dicitur cor movere seipsum, sicut nec ignis. Motus autem nutritionis et augmentationis est a motore intrinseco, ab illa scilicet parte in qua est subiective potentia nutritiva et augmentativa: et ideo quod nutritur et augetur, dicitur movere seipsum. Propterea dicitur Prima, q. XVIII, a. 3, quod plantae secundum formam eis inditam a natura movent seipsas. Et sic constat quod plantae et naturaliter moventur sicut cor, quia a forma naturali: et moventur a seipsis, inquantum distinguuntur in partem moventem et partem motam, in quo distinctionem habent a corde.
V. Tertio 13. Divinum esse est vivere. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia esse divinum omnem perfectionem essendi comprehendit. Vivere autem est quoddam esse perfectum: — intellige, nihil imperfectionis secundum suam formalem rationem importans.
Confirmatur Deut. XXXII, et Psalm., etc.