Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

I. Ex praemissis infert Sanctus Thomas corollarie quod in Deo non potest esse malum . Et intelligitur secundum quod malum in natura inveniri potest: non autem secundum quod invenitur in voluntate, quia de hoc inferius determinabitur.

  1. Probatur primo. Deus est sua bonitas. Ergo in eo malum esse non potest. — Probatur consequentia. Quia omnia quae per essentiam dicuntur, sicut bonitas, sapientia et huiusmodi, nihil praeter se habent admixtum. Si ergo Deus est bonitas, in eo non potest esse non-bonitas, nec per consequens malum.

Notat autem, ad maiorem declarationem, quod id quod est bonum aliquid praeter bonitatem habere potest: quia quod uni perfectioni suppositum est, nihil prohibet et alteri supponi. Sed unumquodque intra terminos suae rationis concluditur, ut nihil extraneum intra se capere possit. Ergo etc.

Advertendum quod unumquodque concludi dicitur intra terminos suae rationis, quia definitio principia tantum essentialia dicit, et naturae quidditatem ita concludit quod nihil permittit rei quidditatem ingredi quod ab ipsa sit extraneum. Per quod datur intelligi quod ipsa quidditas rei, quae per definitionem significatur, si per se subsistat, nihil habet adiunctum, quia intra definitionis terminos nihil a natura extraneum includitur: si enim sibi aliquid extraneum inesset, iam non esset quidditas ut per definitionem significatur. Sed de hoc etiam superius dictum est.

II. Secundo. Si malum esset in Deo, Deus deficere posset. — Probatur consequentia. Quod opponitur essentiae alicuius, sibi inesse non potest nisi esse desinat: sicut irrationabilitas homini non potest inesse nisi esse homo desinat. Sed essentia Dei est bonitas. Ergo malum oppositum sibi convenire non potest nisi esse desinat.

Tertio. Si malum sit in Deo, erit in ipso essentialiter: quia nihil de ipso participative dici potest, ut supra est ostensum. Sed non potest malum sic de aliquo dici ut sit eius essentia: quia, sicut bonitas nihil extraneum admittit, ita nec malitia; et sic excluderet esse, quod habet rationem boni, et omnem aliam perfectionem. Et per consequens nihil potest existere quod ipsa malitia sit.

III. Sed non videtur necessarium, si in Deo sit malum, quod Deus sit essentialiter malus eo quod nihil dicitur de ipso secundum participationem. Primo, quia illa propositio habet veritatem in perfectionibus, eo quod Deus sit ipsum esse: non autem in imperfectionibus, cuiusmodi est malum.

Secundo, quia nullum malum est malum per participationem, sed per privationem participationis, ut dicitur Prima, q. xlix, a. 3, ad 4. Et tamen non sequitur quod omne malum sit malum per essentiam.

Ad primum respondetur quod tam in perfectionibus quam in imperfectionibus, si Deo attribuantur, verum est quod nihil de ipso per participationem dicitur, tanquam videlicet ab eius essentia distinctum: quia, per rationem quartam praecedentis capituli, quod aliquo participat, comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum; in Deo autem potentia esse non potest, sed est actus purus, cum sit ipsum esse. Ideo, si ponatur malum Deo convenire, illud non potest esse per participationem.

Ad secundum respondetur quod esse tale per participationem potest dupliciter intelligi: uno modo, per acceptionem imperfectam alicuius positivi; alio modo, per acceptionem cuiuscumque a se distincti, sive positivum sit sive negativum. Si primo modo accipiatur, sic nihil dicitur malum per participationem, eo quod malum non sit aliqua natura: sed dicitur aliquid malum per privationem participationis, eo scilicet quod careat aliqua forma. Nihil etiam hoc modo dicitur malum per essentiam: quia malum nulla essentia est. — Si vero accipiatur secundo modo, sic omne malum est malum per participationem: inquantum nullum malum est ipsa malitia, sed etiam habet aliquid malitiae adiunctum, scilicet bonum in quo fundatur.

Ad hunc sensum loquitur hic Sanctus Thomas. Quia, si malum dicitur de Deo, cum nihil conveniat Deo quod sit ab ipso distinctum, sive ponatur illud forma esse sive privatio, eo quod in ipso potentia non sit receptiva, sequitur ut sit ipsa malitia. Quod est esse malum per essentiam.

IV. Quarto. Nulla imperfectio est in Deo. Ergo neque malum: quia malum imperfectio quaedam est, sicut bonum perfectio.

Quinto. Malum vel est privatio, vel privationem includit. Sed nulla privatio est in Deo: cum in Deo non sit potentia, quae est subiectum privationis. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia, sicut bonum et perfectum aliquid est secundum quod est actu, ita est imperfectum et malum secundum quod est deficiens ab actu.

Sexto. Nullum violentum est in Deo, vel praeter naturam. Ergo in ipso non est malum. — Probatur consequentia. Quia malum, secundum quod malum, inest unicuique contra motum naturalis inclinationis: eo quod unumquodque refugiat malum, sicut unumquodque appetit bonum. Et licet aliquando in rebus compositis possit malum secundum aliquid sui esse naturale rei, hoc tamen in Deo esse non potest: cum non sit compositus.

V. Circa illam propositionem, Malum alicuius, secundum quod est ei malum, est violentum et praeter naturam: potest tamen ei naturale esse secundum aliquid eius in rebus compositis, dubitatur: quia videtur contradictionem implicare. Nam, si malum secundum aliquid sui est naturale, ergo malum, secundum quod malum, semper est in re quandiu res est: quia illud quod est naturale, cui malum coniungitur, semper est in re. Si autem, ut malum, est violentum, sequitur quod non semper maneat in re: quod enim violentum est, aliquando removetur.

Respondetur, et dicitur primo quod, cum aliqua privatio concomitatur aliquod principiorum naturalium, tunc dicitur malum esse naturale, saltem ad naturam universalem comparatum, ratione alicuius quod ad ipsum pertinet, scilicet ratione ipsius principii in quo radicatur. Sicut in eo qui nascitur caecus aut claudus, caecitas quidem et obliquitas cruris secundum se est praeter naturam et violenta, quia est privatio alicuius debiti inesse: ratione tamen oculi et cruris, quae sibi naturaliter conveniunt, dicuntur illa mala naturalia esse.

Dicitur secundo, quod violentum illud quod concomitatur partem aliquam naturalem, non oportet ut aliquando removeatur: sed tantum illud violentum quod nullam habet concomitantiam ad aliquod principiorum naturalium. Quia illud, licet secundum se consideratum sit praeter naturam, induit tamen rationem naturalis ex substrato ad quod consequitur; et est de intentione secundaria naturae universalis. Et per consequens, quandiu illud principium manet, removeri non potest.

Ultimo auctoritatibus Ioannis I Canon. cap. 1, et Iob, conclusio confirmatur.

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work