Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Cum sit ostensum aliquod primum ens esse, quem Deum esse dicimus, incipit Sanctus Thomas de eius simplicitate et quod quid est, per modum nobis possibilem, investigare . Sed quia fatuum est simul quaerere scientiam et modum sciendi, ut II Metaph. dicitur, ideo in hoc capite declarat quomodo divinam substantiam investigare debeamus; in aliis vero sequentibus eius conditiones inquirit.

I. Conclusio ergo huius capituli est: In consideratione divinae substantiae procedendum est praecipue via remotionis. Pro qua conclusione advertendum est quod, cum superius quaesitum sit de esse Dei, demonstratumque sit hanc propositionem quam de Deo formamus dicendo Deus est, veram esse, restabat consideratio quidditatis et substantiae: nam quaestio quid rei sequitur quaestionem an est . Sed quia non eodem modo cognoscitur quidditas et substantia Dei sicut quidditates aliarum rerum, praesertim naturalium, eo quod illae perfecte cognosci possint, non autem Dei essentia; ideo post cognitionem an est quaeritur quidem de quid Dei, sed non de quid est, sed de quid non est. Sensus ergo conclusionis est quod in cognoscendo divinam substantiam et quid Dei praecipuus modus cognitionis est ut procedamus cognoscendo quid non est, non autem quid est. — Addit autem praecipue, ut ostendat posse quidem et aliis modis divinam substantiam aliquo modo cognosci, scilicet per viam causalitatis et eminentiae, de quibus ipse, ad mentem Dionysii, super Boet. Trin., q. 1, art. 2, pertractat, et I Sent., d. xxxv, a. 1; verumtamen hunc convenientiorem nobis facilioremque esse.

II. Probat autem conclusionem supponendo, ut dat intelligere, intellectum nostrum ex speciebus intelligibilibus rerum naturas et substantias intelligere. Tunc arguit sic. Tanto magis appropinquamus notitiae eius cuius quod quid est cognoscere non possumus, quanto plura per intellectum ab eo possumus removere. Sed quod quid est Dei non possumus cognoscere. Ergo etc.

Maiorem probat. Tanto aliquid perfectius cognoscitur quanto differentias eius ad plura intuemur: cum unaquaeque res suum in seipsa proprium esse habeat ab omnibus distinctum. Tanto autem aliquid perfectius cognoscitur, quanto magis eius esse, idest essentia, cui debetur esse, comprehenditur.

Patet etiam ex modo definiendi. Cum enim definitionem rei quaerimus, illam primo in genere aliquo collocamus, tum differentias addimus quibus ab aliis distinguatur. Sed quando non possumus quod quid est affirmative cognoscere, per negationes ac remotiones differentias ad alia intuemur. Ergo etc.

Minorem principalem probat. Ea solum intellectus noster quidditative cognoscere potest quorum quidditates per formas intelligibiles quas habet repraesentantur. Sed formae intellectus nostri divinam substantiam et quidditatem repraesentare non possunt: cum omnem intellectus nostri formam sua excedat immensitate, ut in sequentibus declarabitur . Ergo etc.

Subiungit deinde modum procedendi in huiusmodi differentiis negativis, inquiens quod sicut in affirmativis una differentia aliam contrahit, magisque ad completam designationem definitionemque rei appropinquat, dum a pluribus differre facit, ita et in negativis. Unde tunc erit propria Dei consideratio cum per huiusmodi negationes cognoscetur ut ab omnibus distinctus: quamvis nec sic ipsius sit perfecta cognitio.

Ultimo concludit principium talis considerationis accipiendum esse quod Deus sit omnino immobilis. Quod licet superius sit monstratum, auctoritatibus tamen Scripturae manifestat: scilicet, Malach. III, ubi dicitur, Ego Deus et non mutor; item Iac. 1, Apud quem non est transmutatio; Num. etiam XXIII, Non est Deus quasi homo, ut mutetur.

III. Ad huius rationis evidentiam sciendum quod, licet negatio ad rei essentiam intrinsece non pertineat; atque per negationes de aliquo cognitas non sit rei substantia ut in se est cognita: modus tamen iste cognoscendi ad propriam naturae cognitionem facit appropinquare, eo quod negatio restringat cogniti naturam. Si enim dixero de aliquo quod sit substantia; haec autem dividitur per corpoream et incorpoream: cognito quod illud non sit incorporea substantia, restringitur cognitum ad corpoream substantiam. Quae cum dividatur per sensibilem et insensibilem, cognito quod non sit insensibilis, illud ad sensibilem naturam est restrictum. Et sic successive. Quare bene inquit sanctus Doctor quod una differentia negativa per aliam contrahitur: quia scilicet quanto plura negantur a re, tanto remanet res magis limitata.

IV. Sed contra conclusionem et rationem argui potest ex dictis Scoti, II Metaphys. Primo. Negatio non potest nisi per affirmationem cognosci. Quoniam, ut dicitur IV Metaph., text. 16 , notior est dictio quam opposita negatio. Ergo, si quid est cognoscere non possumus, neque etiam quid non est poterimus cognoscere.

Secundo, ex Philosopho, II Periherm. Bonum non est malum quia haec affirmativa est vera, Bonum est bonum. Ergo, si cognoscimus quid non est Deus, cognoscimus prius quid est. Non ergo via remotionis est procedendum.

Confirmatur. Quia Sanctus Thomas, Potentia, q. VII, a. 5, ait quod, quia omnis negativa per affirmativam probatur, nisi intellectus humanus aliquid de Deo affirmative cognosceret, nihil de Deo possemus negare.

V. Pro horum solutione considerandum quod, licet non omnis negatio, absolute loquendo, super realem affirmationem sit fundata, quoniam, ut dicitur in Praedicamentis , non sedere dicitur de eo quod est et de eo quod non est; negatio tamen quae de aliquo ente reali dicitur, semper super aliquid in re existens fundatur quod non compatitur secum id quod negatur; ut inquit Sanctus Thomas Iª IIae, q. LXXII, a. 6, et de Potentia, ubi supra , similiter I Sent., d. XXXV, 1, ad 2. Ideo enim homo non est asinus, quia talis est eius natura ut asini naturam non compatiatur. Et Aethiops non est albus quia nigredinem habet, quae albedinem secum non admittit.

Cum ergo negatio de Deo dicta sit de aliquo existente, oportet illam super aliquid in Deo existens fundari. Verum, licet ita sit, non est tamen necesse ut cognoscens negationem de Deo determinate distincteque cognoscat in ipso affirmationem super quam fundatur: potest enim aliqua de ipso negatio cognosci, et tamen affirmatio quae est illius fundamentum, ignorari. Nam potest aliquis cognoscere Deum non esse asinum, et tamen non cognoscet in ipso naturam illam distincte quae asini naturam non compatitur: sicut et aliquis potest cognoscere pannum non esse album, qui tamen non cognoscet distincte quis sit ille color panni qui secum albedinem non compatitur.

Licet etiam noster intellectus omnes affirmationes cognosceret super quas negationes de Deo dictae habent fundamentum, adhuc tamen quod quid est eius non cognosceretur: cum essentia divina sit perfectionis infinitae, quae per illas affirmationes cognitas sufficienter explicari nequeat.

Dato quoque quod per illas Dei quod quid est cognosceretur, adhuc tamen utile esset via remotionis uti. Quia ad ea essentialiter comprehendenda quae excellentissima sunt, et quae non nisi per effectus inadaequatos cognosci a nobis possunt, ascendere non possumus tanta facilitate et securitate quanta si ab ipsis prius effectuum imperfectionem removeamus, cum ab eorum perfectione effectus longe deficiant, sicque in aliqualem eorum cognitionem elevemur.

VI. Ad primum itaque dicitur quod antecedens est falsum de affirmatione super quam fundatur negatio. — Ad probationem dicitur quod utique affirmatio secundum se, inquantum affirmatio, est notior quam negatio ut negatio: non tamen quoad nos.

Ad confirmationem dicitur quod non est mens Sancti Thomae oportere nos prius cognoscere affirmationem super quam negatio dicta de Deo fundatur, quam ipsam negationem: sed quod, quia negativa per affirmativam probatur secundum se, oportet ut illud ens de quo negatio formatur tanquam de aliquo ente, cognoscatur quantum ad aliquod praedicatum affirmativum; alioquin nesciremus talem negationem de ente dici. Et sic, si debemus aliquid de Deo negare tanquam de ente, necesse est ut aliquid de ipso affirmative cognoscamus. Cum hoc tamen stat quod non oportet ut cognoscens aliquid de Deo negative cognoscat prius affirmationem super quam dicta negatio fundatur. Sufficit enim ut aliquid affirmative de ipso cognoscatur ad hoc ut sciamus in ipso esse aliquod fundamentum negationis: non enim hoc cognosceretur nisi cognosceremus ipsum esse aliquod ens in natura; et per consequens nisi aliquod praedicatum affirmativum de ipso cognosceremus. Ubi enim rei essentia ut in se est comprehendi non potest, sicut de divina substantia inferius ostendetur, potest negatio quoad nos notior esse, et affirmatio per negationem cognosci.

Ad secundum, negatur consequentia. Dato enim quod negatio in affirmatione fundetur, non tamen oportet ut prius, universaliter loquendo, affirmatio cognoscatur; sed e contrario nonnunquam ex negatione cognoscitur affirmatio, ut dictum est ad primum.

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work