Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Postquam exclusit Sanctus Thomas a Deo compositionem quantitativam, nunc vult compositionem suppositi et naturae excludere .

Et ponit hanc conclusionem: Deus est sua essentia, seu quidditas aut natura.

Pro cuius declaratione sciendum quod hoc nomen Deus aliter a philosophis accipitur, et aliter a theologis. Quia enim philosophi trinitatem divinarum Personarum non cognoverunt, sed in divina natura unum dumtaxat suppositum posuerunt, ideo nomine Dei significant habens divinam naturam, et unum illud suppositum quod secundum ipsos in divina natura subsistit: sicut nomine solis significant quod naturam solis habet et quod in natura solis subsistit. Apud theologos vero, qui divinarum Personarum trinitatem ponunt, nomine Dei significatur habens naturam divinam indistincte, non autem significatur determinatum suppositum illius naturae: sicut et nomine hominis significatur habens humanitatem indistincte. Et quia nondum de trinitate Personarum determinavit Sanctus Thomas, ideo, philosophorum admissa positione, ostendit suppositum illud deitatis ab ipsa deitate non differre. Et arguit sic.

I. Primo . Si Deus non esset sua essentia, esset in ipso aliqua compositio. Sed huius oppositum ostensum est superius. Ergo etc. — Probatur consequentia dupliciter. Primo, quia ex opposito consequentis infertur oppositum antecedentis. Nam si non est in ipso compositio, ergo non est in ipso aliquid ab essentia distinctum. Ergo est sua essentia. — Confirmatur, secundo. Quia in compositis significatur essentia per modum partis. Ergo signum est quod, ubi est aliquid praeter essentiam, ibi est compositio: alioquin non significaretur per modum partis.

  1. Sed occurrit dubium circa istud signum. Si enim, quia essentia significatur per modum partis, arguitur quod ibi sit compositio, ergo et in Deo compositio erit: quia eius essentia per modum partis significatur; est enim deitas qua Deus est Deus, sicut humanitas qua homo est homo.

Ad huius evidentiam considerandum, ex doctrina Sancti Thomae Quolib. II, q. II, a. 2, ad 1 , quod, cum triplex sit suppositum in entibus, scilicet increatum, quod est Deus, creatum immateriale, quae sunt intelligentiae, et creatum materiale, quae sunt substantiae compositae ex materia et forma, tripliciter in eis se habet suppositum ad naturam. Nam suppositum creatum materiale tria includit in re: scilicet essentiam; principia individuantia, quae essentiam limitant ut sit haec et distincta, sicut hanc quantitatem, hanc figuram, etc.; et accidentia, quae nihil faciunt ad individuationem naturae, ut albedo, scientia et huiusmodi. — Suppositum vero immateriale duo tantum includit: scilicet essentiam; et aliqua praeter essentiam, quae nihil faciunt ad individuationem naturae, ut esse et alia quaedam accidentia ad suppositum pertinentia. Nam in illis non est necesse ponere principium aliquod individuativum: cum ipsa natura de se sit haec et individua. — Suppositum autem divinum nihil aliud in re dicit quam essentiam: cum neque ibi sint principia individuantia, eo quod deitas de se sit haec et indivisibilis; neque ibi alia accidentia sint extrinseca a natura individuata, cum nihil sit accidens in Deo.

Ex hoc sequitur quod, quantum est ex parte rei, divina essentia in supposito divino nullo modo rationem partis habere potest: cum per rationem formalem suppositi divini ex parte rei nihil ab eius essentia realiter distinctum importetur, nec in re alicui coniungatur accidenti. — In supposito autem immateriali creato aliquo modo habet partis rationem: inquantum suppositum in re et ipsam et accidentia in ipsa existentia includit. Non tamen simpliciter est suppositi pars: quoniam illa accidentia, ex eo quod naturam non individuant, non sunt de intrinseca ratione formali suppositi. — In materiali autem supposito simpliciter rationem partis habet: eo quod sit pars formalis rationis eius. Suppositum enim materiale in sua ratione formali intrinsece et ipsam essentiam et principia individuantia includit: non quidem tanquam substantiam Sortis constituentia, cum substantia ex accidentibus non constituatur; sed tanquam essentiam limitantia ad hoc ut sit haec et individua, sicut per suppositum importatur.

Ex hoc ulterius sequitur quod modus significandi per modum partis in essentia creata tam materiali quam immateriali habet aliquod fundamentum in re, et non se tenet tantum ex parte nominis significantis, sed etiam ex parte rei significatae. In essentia autem divina nullum habet fundamentum in re, nec se tenet ex parte rei significatae, sed tantum ex parte nominis significantis. Nam quia in creaturis materialibus formae non subsistunt sed tantum composita, ideo nomina quae imponuntur ad significandum formas simplices, tenent modum significandi per modum partis, licet res aliqua significata nullo modo rationem partis habeat: sicut est de nomine deitatis.

  1. Sed occurrit circa hoc dubium. Quando enim unum plura includit quorum unum se habet ut recipiens, alterum vero ut receptum, id quod habet rationem recipientis habet rationem materiae, quod autem habet rationem recepti habet rationem formae: materiae enim est recipere, et formae recipi. Sed si suppositum materiale intrinsece includit essentiam et accidentia et individuantia, ipsa essentia est recipiens, accidentia vero recepta. Ergo essentia se habebit ut pars materialis, non autem ut pars formalis. Cuius oppositum est dictum. — Probatur minor. Quia accidentia recipiuntur in substantia, non autem substantia in accidentibus.

Ad huius evidentiam, considerandum quod non sic dicimus suppositum includere essentiam et accidentia individuantia quasi essentiae prius constitutae in esse specifico adveniant accidentia ipsam individuantia et trahentia ad esse suppositale, ut ratio videtur supponere: sed imaginamur prius materiam disponi et limitari per quantitatem et alia accidentia ipsam individuantia; deinde uniri materiae sic dispositae formam secundum ultimam suam perfectionem; ex quibus unitis resultat essentia individuata. Unde accidentia individuantia, cum sint dispositiones se tenentes ex parte materiae, reducuntur ad genus causae materialis: et per consequens essentia ad illa formaliter comparatur.

Ad argumentum ergo, negatur minor. — Ad probationem, negatur consequentia. Licet enim accidentia ista recipiantur in substantia, non tamen, ut materiae dispositiones sunt, recipiuntur in hac substantia quae est essentia speciei: sed, cum forma materialis det esse corporeum et esse hoc, puta equi, intelliguntur in materia recipi ut est actuata per formam secundum esse corporeum tantum, sed in potentia adhuc ad esse equi, ad quod esse per huiusmodi accidentia disponitur. Ista enim accidentia praeintelliguntur in materia, secundum viam generationis, ultimo gradui, quem dat forma substantialis. Sed de iis latior erit sermo inferius, capite LXXI .

  1. Ad argumentum ergo principale dicitur quod ex eo quod in rebus compositis essentia significatur per modum partis modo se tenente ex parte rei significatae et in ipsa fundamentum habente, arguit Sanctus Thomas in re compositionem esse: non autem ex modo significandi nullum habente fundamentum in re, sed se tenente tantum ex parte nominis significantis, sicut accidit in modo significandi divinam essentiam. Ideo non sequitur in Deo aliquam compositionem esse.

II. Secundo. In Deo nulla sunt accidentia: ut ostensum est superius , ubi ostensum est nihil in Deo esse praeter naturam, et nullam in ipso compositionem, nullamque potentiam esse . Ergo est sua essentia. — Probatur consequentia. Quia si non esset sua essentia, in ipso aliquid esset praeter quidditatem, quae per definitionem significatur. Sola autem accidentia sunt quae in definitione non cadunt.

Advertendum quod Sanctus Thomas hic de definitione essentiae et naturae specificae loquitur secundum quod principia tantum essentialia explicat: de hac enim verum est quod omne quod non cadit in tali definitione est accidens, et quod nihil extraneum ab essentia in tali definitione cadit. Accidentia autem individuantia diximus in praecedenti ratione in rei individuae et subsistentis definitione cadere, non veluti essentialia principia, sed veluti determinationes quasdam et limitationes essentiae. Ideo sequitur, ubi res non est sua quidditas, quod est in ea aliquid praeter essentiam quod pars essentiae non est. Et per consequens in ipso aliquod accidens est: quia quod in definitione tanquam pars essentiae non cadit, accidens sit necesse est.

III. Tertio. Formae quae de subsistentibus aut in universali aut in particulari non praedicantur, in seipsis individuatae non subsistunt. Sed divina essentia per se singulariter existit in seipsa individua. Ergo de re praedicatur. Ergo vera est ista: Deus est deitas. Nam de tali praedicatione hic est sermo in qua dicitur, Hoc est hoc.

Antecedens per inductionem ostenditur. Albedo enim, quia non subsistit sed per subiectum individuatur, ideo de Sorte aut homine non praedicatur, ut dicatur, Sortes aut homo est albedo. Similiter formae particulares, quia in propriis materiis individuantur, non praedicantur de re: non enim dicimus quod hic ignis sit sua forma. Ipsae quoque rerum quidditates individuantur secundum materiam signatam huius vel illius individui, licet formam et materiam in communi includant: ideo non dicimus quod Sortes aut homo sit humanitas. Forma ergo quae de re non praedicatur, non per se subsistit: — tanquam videlicet ex se individua: quod dico propter animam intellectivam; ipsa enim per se quidem subsistit, sed ex seipsa individua non est.

Notandum hic quod in omni praedicatione importatur unitas praedicati cum subiecto, sed aliter cum praedicatur concretum, et aliter cum praedicatur abstractum. Cum enim concretum praedicatur, quantum est ex concreti modo, significatur unitas simpliciter cum habente formam, cum forma autem unitas secundum quid. Cum autem praedicatur abstractum, significatur simpliciter unitas inter subiectum et formam praedicati. Nam cum dico, Sortes est albus, significatur Sortem unum simpliciter esse cum habente albedinem; cum albedine autem unitas per accidens, quae est inter subiectum et accidens. Sed cum dicitur, Sortes est albedo, significatur unitas simpliciter inter Sortem et albedinem. Propter hoc, ubi non sunt simpliciter idem suppositum et natura nomine abstracto importata, non praedicatur essentia de supposito. Ubi autem sunt simpliciter idem, est vera praedicatio unius de altero.

IV. Circa illam propositionem, Essentiae generum et specierum individuantur secundum materiam signatam huius vel illius individui, sciendum quod quidam Thomistarum per materiam signatam intelligunt ipsam materiam ita huius quantitatis capacem quod non illius: capacitatem autem istam dicunt non esse aliquid ab ipsa materia realiter distinctum . Unde materia signata nihil addit supra materiam quod sit ab ipsa realiter distinctum, sed capacitatem huius quantitatis, quae capacitas ab ipsa tantum ratione distinguitur. Imaginantur enim isti quod agens particulare appropriat materiam ad hanc formam particularem: ita quod in primo instanti generationis Sortis primo ordine naturae fit particulare compositum, deinde naturali ordine sequuntur omnia accidentia; in illo autem priori naturae quo compositum particulare generationem primo et per se terminat, materia quae est pars intrinseca Sortis ita est appropriata ipsi Sorti quod non est capax alterius quantitatis quam illius quam sibi Sortes determinat. Et materia sic appropriata dicitur materia signata.

Sed, licet haec opinio doctissimi viri sit, non tamen mihi videtur ad mentem Sancti Thomae accedere. Nam, si materia signata nihil aliud est quam materia appropriata Sorti et ita capax quantitatis Sortis quod non alterius, quaero: — In illo priori secundum naturam in quo dicitur ipsam esse appropriatam, aut est aliqua forma in materia per quam ad hanc animam Sortis approprietur, aut nulla. Si est aliqua forma, sive substantialis sive accidentalis, ergo materia appropriata et signata non dicit solum materiam primam, sed materiam cum forma per quam dicitur appropriata et signata. — Si nulla: contra, — Nulla potentia accipit limitationem et appropriationem nisi per aliquem actum quem suscipit, ut habetur ex Sancto Thoma Ia Parte, q. VII, a. 1. Sed prima materia est simpliciter potentia. Ergo non accipit determinationem et appropriationem nisi per aliquam formam: quia actus et formae est determinare et limitare. Si ergo debeat materia signata esse ad hoc ut per ipsam forma ex tali signatione individuetur, necesse est ut in ipsa sit aliquis actus a materia realiter distinctus. Non ergo materia signata dicit tantum ipsam materiam primam per exclusionem omnis rei ab ipsa realiter distinctae, sed materiam cum aliqua forma limitante.

Propter quod alia opinio mihi magis ad mentem Sancti Thomae esse videtur, quae tenet per materiam signatam intelligi materiam sub quantitate: ita quod ad individuationem et materia et quantitas concurrit. Materia quidem, inquantum individuum est incommunicabile per exclusionem communicationis illius qua universale communicatur particulari: nam quia materia primum subiectum est, in nullo receptum inferiori, ideo natura in materia recepta, ut sic, nulli inferiori communicari potest. Quantitas autem concurrit inquantum individuum distinctum est a quolibet alio individuo eiusdem speciei distinctione quantitativa et materiali. Unde, sicut duo conveniunt individuo, scilicet incommunicabilitas et distinctio, ita materia signata, quae principium individuationis est, duo includit, ipsam scilicet materiam incommunicabilem, et quantitatem, ad quam primo materialis distinctio pertinet; ita quod nec materia sola individuat nec sola quantitas, sed materia quantitate signata et limitata est illa quae individuat, ratione materiae dans incommunicabilitatem, ratione vero determinationis suae per quantitatem numeraliter distinguens.

Quod autem ista sit mens Sancti Thomae apparet ex IIIª P., q. LXXVII, a. 2; item ex Quarto, d. XII, q. I, a. 1 , ubi ponit, cum duo sint de ratione individui, scilicet incommunicabilitas et distinctio materialis ab aliis, unius horum principium esse materiam, alterius vero quantitatem; et sic totale individuationis principium esse materiam signatam, idest, materiam sub quantitate (quae signum eius dicitur, eo quod per ipsam sensibilis fiat et determinata ad hic et nunc), ut dicitur in tractatu de Principio Individuationis .

V. Huic expositioni non obstant rationes primae opinionis. Arguit enim sic. Primo. Idem est principium distinctionis individui a specie, et ab altero individuo eiusdem speciei: sicut universaliter verum est quod, quandocumque aliquod commune dividitur in plures partes subiectivas, per idem differunt inferiora inter se et a superiori, sicut de speciebus alicuius generis patet. Sed materia non quanta, sed sic appropriata ut diximus, est principium intrinsece distinctivum individui a specie, ut vult Sanctus Thomas in tractatu de Principio Individuationis. Ergo non materia quanta, sed materia sic appropriata est principium distinctionis unius ab alio.

Secundo. Hoc modo unumquodque habet unitatem quo habet esse, ut dicitur Prima, q. LXXVI, a. 2, ad 2. Sed Sortes non est Sortes formaliter quantitate, sed sua substantia. Ergo nec unus numero nec distinctus numero quantitate formaliter. Ergo quantitas non est principium individuationis quantum ad distinctionem.

  1. Respondetur autem ad primum dupliciter. Primo, quod maior est falsa de distinctione materiali et individuali: quidquid sit de formali et specifica. Per materiam enim hanc distinguitur individuum a specie, quia ab ipsa habet quod sit incommunicabile, natura autem communicabilis est: sed per quantitatem materialiter ab alio individuo distinguitur.

Secundo, quod minor etiam est falsa. Non enim per solam materiam distinguitur individuum a specie, sed per materiam signatam sub quantitate: per hanc enim habet individuum quod sit ad hic et nunc determinatum, in quo a specie distinguitur, quae ab hic et nunc abstrahit. Nec oppositum huius inquit Sanctus Thomas in illo tractatu: immo id quod de mente eius hic dicitur, ibi manifestum diligenter considerantibus erit.

  1. Ad secundum dicitur primo quod, si haec ratio concluderet, probaretur per ipsam unitatem transcendentem esse idem cum unitate numerali, ut voluit Avicenna : quod ab Averroe et Sancto Thoma, IV Metaph., comm. 3 , reprobatur. Sic enim argueretur. Unumquodque hoc modo habet unitatem numeralem quo habet esse. Sed Sortes entitate sua est ens. Ergo est unus numero sua entitate. Ergo unitas numeralis est idem quod eius essentia. Et sic unitas numeralis et transcendens erunt idem: unitas enim transcendens, apud Sanctum Thomam , dicit essentiam rei cum individuatione.

Dicitur secundo, quod duplex unitas convenit Sorti: una scilicet transcendens; et alia de genere quantitatis, secundum quam aliis quantis connumeratur, et per quam est hoc signatum et demonstratum. Si ergo loquamur de esse rei absolute, propositio Sancti Thomae habet veritatem de unitate sibi correspondente absolute, quae est unitas transcendens: sic enim verum est quod unumquodque quo modo habet esse, habet etiam unitatem transcendentem; quia sicut aliquid concurrit ad esse alicuius, ita et ad talem eius unitatem. Et ad hunc sensum locutus est Sanctus Thomas in loco allegato: ibi enim de anima intellectiva loquitur, quam constat esse unam non quantitative, si praecise sumatur, sed transcendenter tantum, cum unitas quantitativa non conveniat nisi rebus materialibus, ut vult Sanctus Thomas Pot. q. IX, a. 7; unde vult quod, quia anima non dependet a corpore secundum esse, licet habeat esse in corpore ut in Secundo huius declarabitur , ideo nec a corpore secundum suam unitatem dependet. — Si vero loquamur de esse quanto, dicta propositio habet veritatem de unitate sibi proportionata, quae est unitas de genere quantitatis: licet non sit a Sancto Thoma ad hunc sensum ibidem posita. Quo modo enim unumquodque habet esse quantum, eodem modo habet unitatem de genere quantitatis. Et quia nihil habet esse quantum nisi per quantitatem formaliter, ideo unumquodque per quantitatem est formaliter unum unitate quantitativa. De hac autem unitate loquimur cum dicimus naturam per quantitatem formaliter et individuari et habere distinctionem materialem ab alio. Inquit enim Sanctus Thomas quantitatem ideo concurrere ad individuationem quia per ipsam individuum est hoc signatum et demonstratum, ab omnibus aliis eiusdem speciei materialiter et numeraliter distinctum .

Ad argumentum ergo dicitur quod, si maior intelligatur, ut Sanctus Thomas accipit, de esse absolute et de unitate transcendente, conceditur totum argumentum: quia non dicimus quantitatem esse principium formale quo Sortes est unus transcendenter; licet sit causa sine qua non est distinctus a Platone transcendenter in eadem specie; non enim humanitas Sortis est haec humanitas nisi per hanc materiam, materia autem non est haec materia distincta ab illa nisi sit sub quantitate hac. — Si autem sumatur maior ut diximus, et procedatur ad unitatem numeralem, negatur argumentum. Quia, ut patet, committitur fallacia aequivocationis: in praemissis enim sumitur unitas transcendens, et in conclusione unitas de genere quantitatis. — Si autem sumatur illa maior in secundo sensu, negatur etiam argumentum. Quia minor non recte subsumitur. Deberet enim esse, Sed Sortes non est quantus quantitate formaliter. Quod constat falsum esse.

Quamvis autem Scotus, in II Sent., d. III, q. VI, a Sancto Thoma de principio individuationis dissentiat, quia tamen ab aliis haec quaestio plenissime est discussa , ideo haec satis sint.

VI. Unum dumtaxat dubium occurrit. Secundum enim doctrinam Sancti Thomae, forma substantialis advenit in primo instanti sui esse materiae nudae; et prius secundum naturam forma actuat materiam quam illi accidentia insint. In illo ergo priori in quo forma unitur materiae, constituitur individuum, et tamen ibi non est quantitas, sed sola materia. Ergo sola materia est individuationis principium, et ad eam quantitas non concurrit.

Dicitur ad hoc primo, quod nullum instans est in re in quo forma materialis uniatur materiae absque quantitate: eo quod haec forma non uniatur nisi huic materiae ab alia parte materiae distinctae; materia autem non sit haec et distincta ab alia materia nisi per quantitatem, ut inquit Sanctus Thomas, super Boet. Trin., q. IV, a. 2 , et de mente Aristotelis, I Physicorum . Ideo nunquam est individuum in natura quod non sit incommunicabile et distinctum, determinatumque ad hic et nunc, et sic habeat et materiam et quantitatem.

Dicitur secundo quod, licet ita sit in re, quia tamen intellectus ea quae simul sunt natus est separatim intelligere; et omnia accidentia praesupponunt secundum naturam formam esse in materia in genere causae formalis, licet in genere causae materialis et dispositivae de aliquibus sit e contrario in ordine ad aliquem gradum formae, ut in Secundo huius declarabitur : posset alicui videri quod prius intelligamus formam in materia esse, constituique compositum, quam illi insint accidentia; et tunc in illo priori considerationis nostrae intelligatur esse individuum quantum ad principalem individui conditionem, scilicet incommunicabilitatem, non autem quantum ad distinctionem et signationem ad hic et nunc. Sed fortassis etiam hoc non est verum. Quia non potest intelligi formam esse in materia constituereque hoc suppositum, nisi in materia quantitas praeintelligatur, per quam efficitur haec et distincta ab alia materiae parte: non enim fit forma haec nisi quia in hac materia recipitur; materia autem non est haec nisi ex aliquo actu ipsam limitante et distinguente. Si ergo argumentum sumat in aliquo instanti extra intellectum formam esse in materia in quo non sit etiam quantitas, assumptum illud falsum est. Si autem sit sermo de instanti priori secundum nostram considerationem, falsum est quod in illo priori constitui intelligatur individuum, saltem quantum ad distinctionem numeralem ab alio individuo.

VII. Circa illam propositionem, Quidditas generis vel speciei includit formam et materiam in communi, dubitatur: quia videtur illis adversari quae statim diximus. Si enim materia communis datur, quomodo individuum a materia tanquam ab incommunicabili habet incommunicabilitatem?

Ad huius evidentiam, considerandum est quod materia dupliciter considerari potest: uno modo, secundum se absolute, hoc est, secundum suam entitatem, qua distinguitur a forma; alio modo, secundum quod ad formam, ex qua eius ratio sumitur, habitudinem habet. Primo modo, communis non est, sed una et indivisibilis; non quidem ad modum puncti, sed per negationem omnis actus distinctivi; et est ultimum subiectum in quod omnia materialia resolvuntur. Et sic est incommunicabilis communicatione qua superius suo inferiori communicatur. — Secundo autem modo, potest esse communis secundum rationem, secundum scilicet quod cum habitudine ad formam in communi consideratam concipitur; particularis vero secundum quod ad particularem formam habitudinem habet; ita quod communitas rationis eius non convenit ei nisi ex forma ad quam habitudinem habet.

Dicitur ergo ad dubium quod datur materia communis secundum rationem, inquantum ad communem formam comparatur, puta ossis aut carnis. Et talis ponitur in definitione generum et specierum materialium tanquam pars essentiae: licet Commentator, VII Metaph., comm. 21 et 34, videatur velle quod non ponatur in definitione tanquam essentiae pars, sed tanquam essentiam deferens. Hoc autem non contrariatur ei quod diximus, ipsam scilicet esse incommunicabilem: quia ibi loquebamur de materia secundum se et secundum suam entitatem considerata, quae rationem communis non habet, sed unius et indivisibilis.

VIII. Sed adhuc remanet dubium. Non enim maior videtur communitas esse, secundum ea quae hic dicuntur, in genere aut specie quam in materia. Nam entitas generis et differentiae, secundum esse quod extra intellectum in uno habet individuo, incommunicabilis et indivisibilis est; in intellectu autem est communis, per differentias aut formales aut materiales contrahibilis et divisibilis. Ergo, si materia in intellectu secundum rationem communis est, divisibilis per quantitatem; extra intellectum vero indivisibilis est in uno singulari indivisione superioris in inferiora: non minus communis est ad hanc et illam materiam quam genus et species ad sua inferiora.

Respondetur primo, quod alia est communitas rationis materiae; et alia communitas rationis generis et speciei. Rationi enim communi generis et speciei respondet in re communis natura: non quidem quae in uno singulari communis sit, sed quae ex se nata est a principiis limitantibus per intellectum segregari et universaliter concipi. Communi autem rationi et conceptui materiae non respondet una communis natura materiae in pluribus materiis existens et ab illis per intellectum secundum se abstrahibilis: sed materiae ab extrinseco tantum convenit ut universaliter concipiatur, ex eo scilicet quod in ordine ad communem formam concipitur.

Dicitur secundo, quod materia non solum est indivisibilis secundum esse quod in uno habet individuo, quod etiam generibus et speciebus convenit; sed etiam secundum suam naturam et entitatem indivisibilis est et una numero, ut dicitur I Phys. , non potestque in plura inferiora dividi. Quamvis enim in plures partes per quantitatem dividatur, ista tamen non est divisio superioris in inferiora, sed cuiusdam potius totius quantitativi et extensi in suas partes: per quantitatem enim et divisionem habet et extensionem.

IX. Quarto . Nullo modo aliquid potest esse causa Dei. Ergo Deus est sua essentia. — Probatur consequentia. Quia ubi res non est sua essentia, ipsa essentia se habet ad rem aliquo modo ut causa.

Adverte quod essentia, ubi a supposito distinguitur, respectu eius habet rationem causae formalis, a qua habet quod sit tale: ut ab humanitate Sortes habet quod sit homo. Veruntamen, quia non sic distinguitur a supposito quasi entitas omnino ab entitate suppositi distincta, sed quia suppositum ipsam dicit et aliquid supra eam addit; quae autem simpliciter causa est et absolute, omnino a suo causato distinguitur: ideo non dixit ipsam simpliciter causam esse, sed quod se habet aliquo modo ad ipsum sicut causa.

X. Ultimo. In Deo nulla est potentialitas. Ergo est sua essentia. — Probatur consequentia. Quia quod non est sua essentia, se habet ad eam, secundum aliquid sui, sicut potentia ad actum.

Sed videtur quod magis e contrario sit: scilicet quod essentia in tali supposito se habeat sicut materia, non sicut actus. Quia ea quae addit suppositum supra essentiam, ipsam essentiam limitant et contrahunt ac determinant. Actus autem est determinare, et materiae determinari.

Dicitur quod et materia per formam, et forma per materiam limitatur: sunt enim sibi invicem causae, ut dicitur II Phys. Unde formae est potentiam limitare et determinare, materiae autem est determinare et limitare actum. Materia ergo signata, quae est principium individuationis, et ipsa accidentia quae addit individuum supra essentiam, cum se teneant ex parte materiae tanquam ipsam signantia, non limitant essentiam per modum quo actus potentiam limitat et contrahit, sed modo quo materia limitat contrahitque formae amplitudinem: ideo enim essentia est haec, quia in tali materia recipitur. Propterea non sequitur ipsam habere materiae et potentiae rationem, sed actus et formae.

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work