Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Tertio ostendit quod divina consideratio non est ratiocinativa vel discursiva .

Probatur primo. Deus non cognoscit unum post aliud quasi successive. Ergo non discurrit. — Probatur consequentia. Quia nostra consideratio est ratiocinativa vel discursiva quando ab uno considerando in aliud transimus. Pro quo notat Sanctus Thomas quod non dicitur aliquis ratiocinari ex hoc quod inspicit qualiter ex praemissis sequatur conclusio, simul utrumque considerans: quia hoc contingit non argumentando, sed argumenta iudicando; sicut nec cognitio materialis est ex hoc quod materialia diiudicat.

Advertendum ex doctrina Sancti Thomae Prima, q. LVIII , et Verit., q. VIII , quod ad rationem discursus duo requiruntur: primo, ut distinctis cognitionibus cognoscantur plura; secundo, quod cognitio unius sit causa cognitionis alterius. Unde discurrere est ex uno prius cognito in cognitionem alterius posterius noti devenire, quod prius erat ignotum. Propter defectum primi, videns plura in speculo non dicitur discurrere: quia omnia unica visione cognoscit. Propter defectum secundi, cognoscens primo hominem et secundo lapidem, non dicitur discurrere: quia una cognitio non est causa alterius. Ideo bene hic dicitur quod considerans qualiter conclusio ex praemissis sequatur simul utrumque considerans, non discurrit: quia videlicet non proceditur a prius noto ad posterius notum.

II. Secundo. Omnia Deus unica operatione cognoscit. Ergo non discurrit. — Probatur consequentia. Quia ratiocinans alia operatione considerat principia et alia conclusionem: non enim oportet, consideratis principiis, ad conclusionem procedere, si ex hoc ipso quod principia considerantur, conclusiones etiam considerarentur.

Advertendum quod principia dupliciter considerari possunt: uno modo, secundum se et absolute; alio modo, ut ordinata ad conclusionem inferendam. Cum primo modo considerantur, puta cum consideratur hominem esse animal rationale, per se; et similiter cum consideratur animal rationale esse risibile, per se et separatim; non cognoscitur conclusio, puta, Homo est risibilis: sed alia cognitione secundum se unaquaeque praemissarum consideratur, et alia cognitione conclusio. Cum autem secundo modo considerantur, cum scilicet minor accipitur ut subsumpta ad maiorem, simul cognoscitur minor subsumpta et conclusio. Propter hoc dicitur Poster. I , quod alia cognoscens simul inducens cognovit. Sed secunda cognitio praesupponit primam: non enim ordinantur propositiones ad inferendam conclusionem nisi prius ipsis propositionibus secundum se cognitis. Propter hoc dicit Sanctus Thomas quod ratiocinans prius intuetur principia quam conclusionem: quia videlicet prius cognoscit ipsa absolute quam per ordinem ad conclusionem. Et per consequens alia et alia cognitione cognoscit utrumque.

Advertendum quoque quod haec ratio secunda est alia a prima. Quia in prima proceditur ex successione cognitionis, quae requiritur in discursu: in secunda autem ex alietate cognitionis principiorum et conclusionis. Non est autem formaliter idem successive cognoscere, et diversis cognitionibus considerare, licet unum alterum concomitetur.

III. Tertio. In divino intellectu non est potentia. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia omnis ratiocinativa cognitio habet aliquid de potentia et aliquid de actu: eo quod in principiis sint conclusiones in potentia.

Sed videtur ista ratio non concludere. Quia principia non continent conclusiones nisi in potentia activa, ut dicitur II Phys. , si formaliter sumantur. Non est autem inconveniens aliqua potentialiter isto modo contineri in Deo: cum in ipso sic omnes creaturae contineantur.

Respondetur quod, licet in principiis contineantur conclusiones in potentia activa, tamen ex hoc quod taliter in principiis continentur, et cognoscuntur in ipsis potentialiter, necesse est in intellectu ponere potentiam ad novam actionem, et etiam potentiam passivam: quia sic intellectus est in potentia ad eliciendum actum cognitionis quem non habet; et est in potentia ad recipiendum actualem cognitionem quae ex principiorum cognitione causari potest. Ex hoc autem quod creaturae sunt in Deo secundum potentiam activam, non oportet ponere in ipso aliquam potentiam ad eliciendum novum actum, neque potentiam passivam. Ideo non est simile.

IV. Quarto. In divina scientia nihil potest esse causatum: cum sit idem quod ipse Deus. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia in scientia discursiva principia sunt quodammodo causa efficiens conclusionis. Unde et demonstratio est syllogismus faciens scire.

Adverte quod Sanctus Thomas dicit principia esse quodammodo causam efficientem conclusionis, non autem simpliciter esse causam. Quia non sunt causa quae efficiat cognitionem conclusionis tanquam agens quod, sed tanquam ratio agendi: intellectus enim ex cognitione principiorum causat cognitionem conclusionis in seipso.

Quinto. In Deo non potest esse nisi cognitio naturalis. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia, ut in nobis patet, quae naturaliter cognoscimus, ut sunt prima principia, cognoscimus absque discursu, ex sola scilicet cognitione terminorum.

Sexto. Ratiocinatio est quidam motus intellectus transeuntis ab uno in aliud. Ergo non convenit Deo. — Probatur consequentia. Quia omnem motum oportet ad movens omnino immobile reducere. Intellectus autem divinus est prima origo motus, ut inferius ostendetur.

Septimo. Supremum in nobis non est ratio, sed intellectus, qui est rationis origo. Ergo Deus non discurrit. — Probatur consequentia. Quia supremum in nobis est inferius eo quod est in Deo: cum inferius non attingat superius nisi in sui supremo.

Adverte quod intellectus in nobis dicitur rationis origo, inquantum cognitio principiorum, quae ad intellectum pertinet, est causa et origo discursus, qui pertinet ad rationem.

Octavo. Ex imperfectione intellectualis naturae provenit ratiocinativa cognitio. Ergo etc. — Probatur antecedens. Quia quod per aliud cognoscitur, sicut accidit in cognitione ratiocinativa, est minus notum eo quod est per se notum; et ad illud non sufficit natura cognoscentis sine eo per quod fit notum.

Adverte quod, licet intellectus noster natus sit multas conclusiones per certitudinem et evidenter cognoscere, non tamen potest earum certam et evidentem notitiam habere nisi per resolutionem ad prima principia, ut inquit Sanctus Thomas III Sent., d. xxiii, a. 2, q. 3 . Propterea hic dicitur quod non sufficit intellectus illas cognoscere absque medio. Sed si intellectualis nostra natura omnino perfecta esset, posset in principiis conclusiones cognoscere uno intuitu, nec opus esset transitio ab uno in aliud. Ideo huiusmodi discursiva cognitio arguit imperfectionem naturae intellectualis.

Ultimo. Divina essentia est omnium similitudo. Ergo etc. — Probatur consequentia. Quia absque discursu cognoscuntur ea quorum species sunt in cognoscente.

Adverte quod aliqua possunt habere speciem in intellectu dupliciter, scilicet mediate, et immediate: immediate, quando immediate repraesentantur per illam; mediate, quando secundario repraesentantur et remote. Quidditates ergo rerum immediate et proxime habent speciem in intellectu nostro: complexiones vero remote et mediate. Sed in intellectu divino sunt species tam complexorum quam incomplexorum immediate: cum divina essentia omnium sit propria similitudo. Quod ergo inquit Sanctus Thomas, cognosci absque discursu ea quorum sunt species in cognoscente, intelligendum de iis quae sunt primo et immediate per species repraesentata: quo modo omnia in Deo habent speciem et similitudinem aliquo modo.

V. Ex istis solvuntur rationes quae contra hanc conclusionem adduci possent. Prima est quia Deus omnia per suam essentiam novit. — Dicitur enim quod hoc non sufficit ad discursum: cum essentia divina se habeat ad alia non sicut principium ad conclusiones, sed sicut species ad res cognitas.

Sed videtur Sanctus Thomas Verit., q. ii, 4 , oppositum dicere huius. Dicit enim ibidem quod res esse in Deo assimilatur illi modo quo effectus sunt in causa et conclusiones in principiis.

Respondetur quod, cum in omni similitudine coniungatur etiam aliqua dissimilitudo, similia uno modo possunt alio modo dissimilia dici. Principia ergo intellectus nostri comparantur ad conclusiones sicut causa ad effectum in ipsa virtualiter contentum: non autem sicut similitudo actualiter et distincte repraesentativa conclusionum et propria eorum ratio. Ideo, cum essentia divina sit causa omnium creaturarum, est aliqua similitudo inter essentiam divinam respectu creaturarum et principium respectu conclusionum: sed inquantum essentia divina actu repraesentat omnes creaturas et distincte, non autem principia suas conclusiones in ipso virtualiter contentas, in hoc inter ipsam et principia est dissimilitudo. Ratione ergo unius, dictum est in Quaestionibus de Veritate quod sunt similia: ratione vero alterius, hic negatur similitudo; et praesertim quia hic agitur de cognitione qua unum per aliud cognoscitur, in quo differt essentia divina a principiis demonstrationum. Illa enim sic ducunt in cognitionem alterius quod prius cognoscuntur, et postea ex eorum cognitione devenitur in cognitionem conclusionum. Non autem sic est de essentia divina: sed ipsa ducit in cognitionem aliorum sicut species intelligibilis et sicut species concepta, quae non prius duratione cognoscitur quam id quod per ipsam repraesentatur.

  1. Secunda obiectio est quia, cum nos syllogizemus, inconveniens esse videtur si Deus syllogizare non possit. — Sed dicitur quod, licet non syllogizet, quia hoc imperfectionem nostri intellectus sequitur; habet tamen syllogizandi scientiam, tanquam iudicans de argumentis.

Confirmatur postremo conclusio Heb. IV, ubi dicitur quod omnia nuda sunt et aperta oculis eius. Quae autem argumentatione noscuntur, non sunt secundum se nobis nuda et aperta, sed ratione nudantur et aperiuntur.

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work