Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Ex praedictis relinquitur tertia conclusio affirmativa, scilicet: Ea quae de Deo et aliis rebus dicuntur, praedicantur analogice, hoc est, secundum ordinem vel respectum ad aliquod unum.

Hanc autem conclusionem non probat nisi a sufficienti divisione. Aut enim dicuntur univoce, aut aequivoce, aut analogice. Non univoce nec aequivoce, ut superius est ostensum. Ergo analogice.

I. Declarat autem duo. Primum est, quomodo dicantur huiusmodi nomina analogice. — Secundum est, quomodo prius nomen conveniat Deo.

Primum declarat ex quadam divisione. Dupliciter enim aliqua dicuntur analogice, sive secundum respectum ad aliquod unum. Uno modo, secundum quod plura habent respectum ad unum tertium: sicut animal, medicina, cibus et urina dicuntur sana in ordine ad unam sanitatem, quae est animalis. Alio modo, secundum quod duorum attenditur ordo unius ad alterum: sicut ens de substantia et accidente secundum quod accidens, ad substantiam respectum habet. — Nomina ergo analogice dicta de Deo non dicuntur primo modo, quia oporteret ponere aliquid Deo prius: sed secundo modo.

Quantum ad secundum, notat quod ordo, scilicet prioris et posterioris, in nomine aliquando est idem secundum rem et secundum nomen, quia scilicet res est prior et secundum naturam et secundum nominis rationem: quandoque vero non est idem. Quando enim quod est prius secundum rem, est etiam prius in cognitione nostra, tunc idem prius est secundum rem et secundum nominis rationem, cum ordo nominis sequatur ordinem cognitionis, tanquam signum intellectualis conceptionis: sicut substantia accidente natura prior est tanquam eius causa, et cognitione inquantum in eius ponitur definitione; ideo ens prius dicitur de substantia et secundum rem et secundum nominis rationem. Quando autem prius secundum naturam est cognitione posterius, tunc non est idem ordo secundum rem et secundum nominis rationem: sicut, licet virtus sanativa sit prior sanitate animalis secundum rem tanquam eius causa, quia tamen ex effectu cognoscitur, ideo sanum secundum nominis rationem prius dicitur de animali quam de sanativo. — Similiter ergo, quia Deum ex rebus aliis cognoscimus, res nomine significata prius convenit Deo secundum suum modum, idest, illa res est prius in Deo quam in creatura, quia est causa eius quod est in creatura: sed ratio nominis per posterius. Unde et nominari dicitur a suis causatis: quia videlicet conceptus per nomen importatus, qui est conceptus creaturae, est prior conceptu Dei, sive conceptu divinae perfectionis, per idem nomen importato.

II. Circa illud quod dictum est, res nominum de Deo et aliis rebus dictorum per prius esse in Deo, advertendum quod, cum huiusmodi nomina non significent unam naturam communem Deo et creaturae (quia tunc essent univoca), sed immediate significent perfectionem Dei et perfectionem creaturae; perfectio quae est in Deo est secundum se prior perfectione quae est in creatura, sicut causa suo effectu est naturaliter prior. Et ideo dicitur res nominum, idest per nomina significata, prius esse in Deo: quia videlicet illa perfectio significata per nomen quae est in Deo, est ea quae in creaturis invenitur prior et perfectior.

Circa illam propositionem, Substantia est prior cognitione accidente, adverte quod intelligitur de cognitione intellectiva quidditativa. Quod patet ex adducta ratione, quia scilicet substantia ponitur in eius definitione, ut superius dictum est. Intelligitur quoque de eius cognitione qua cognoscitur inquantum est ens. Res enim nomine entis importata secundum quod dicitur de substantia, est natura et perfectione prior quam res eodem nomine importata secundum quod dicitur de accidente. Similiter illa res prius intellectu cognoscitur quam ipsa res accidentis: cum, ut dictum est cap. XXXII, substantia ponatur in definitione accidentis secundum quod est ens.

Circa illam analogiae diversitatem, considerandum est quod implicite tangitur inter illos modos differentia haec: quod in primo modo analogiae est aliquid prius utroque analogato, scilicet illud ad quod habent attributionem et respectum; in secundo autem non est aliquid prius omnibus analogatis, sed unum eorum est prius altero.

III. Circa praedicta triplex occurrit dubium. Primum est contra rationem qua probatur primum modum analogiae Deo non convenire: quia videlicet aliquid esset prius Deo. Aut enim intelligitur de prioritate secundum rem: aut de prioritate secundum nominis rationem. Si primo modo, non valet consequentia: quia, ut in exemplo dato apparet, sanitas, ad quam omnia dicuntur sana, non est prior secundum rem, sed virtus sanativa, quae est medicina, est prior ea, ut hic dicitur. — Si secundo modo, non est inconveniens aliquid esse prius Deo, ut hic etiam dicitur.

Secundum est contra modum analogiae nominibus divinis hic attributum. Oppositum enim eius videtur tenere Sanctus Thomas Ver., q. ii, a. 11. Ibi enim tenet quod analogia conveniens Deo et creaturis non est secundum convenientiam et proportionem unius ad alterum, sed secundum quandam proportionalitatem.

Tertium est contra modum prioritatis et posterioritatis secundum nominis rationem. Nam Prima Parte, q. iii, a. 5, in ratione ad oppositum, dicitur quod Deo nihil est prius nec secundum rem nec secundum intellectum. Ergo nomen non dicitur de Deo posterius secundum nominis rationem. Cuius oppositum hic dicitur.

IV. Ad primum horum dicitur quod intelligitur de prioritate secundum rem. Pro quo advertendum quod in primo modo analogiae aliquando, quantum ad formale et per se significatum nominis, fit denominatio intrinseca tantum in uno, in illo videlicet per comparationem ad quod alia dicuntur analogice talia: quia nominis significatum in illo uno dumtaxat formaliter est, in aliis vero non est formaliter, sed dicuntur talia extrinsece, per habitudinem scilicet ad illud. Aliquando autem et aliis convenit formale significatum, et consequenter omnia dicuntur intrinsece talia. Sicut sanitas nomine sani importata invenitur tantum in animali, et ideo animal intrinsece denominatur sanum: in medicina autem et cibo non invenitur, sed dicuntur extrinsece sana ex habitudine ad sanitatem animalis. Ens autem invenitur formaliter in substantia, in qualitate et in quantitate. In utroque ergo modo verum est quod aliquid est prius secundum rem utroque eorum quae analogice dicuntur in ordine ad tertium. Prius enim secundum rem dicitur sanum de animali quam de medicina et cibo: quia in animali est ipsa res sanitatis, in istis autem solus respectus ad ipsam; res autem est naturaliter prior respectu qui ad ipsam est. Similiter ens prius dicitur de substantia secundum rem quam de quantitate et qualitate, quae dicuntur entia in ordine ad ipsam: natura enim entitatis est naturaliter prior et perfectior in substantia quam in qualitate et quantitate, quia ipsa entitas substantiae, primo et formaliter nomine entis significata, nihil aliud est quam ipsa substantia, quae est accidente naturaliter prior.

Negatur ergo quod sanum animali non prius conveniat secundum rem quam aliis. — Ad probationem dicitur quod, licet virtus sanativa sit prior naturaliter sanitate animalis, illa tamen formaliter et primo non importatur nomine sani, sed tantum sanitas animalis. Loquimur autem hic de re formaliter et primo importata nomine analogo.

V. Sed contra hoc videtur esse quod Sanctus Thomas, volens ostendere quomodo ordo rei non est idem ordini nominis, vult quod nomen sani, quantum ad nominis rationem, prius conveniat animali, quantum autem ad rem significatam, prius conveniat sanativo.

Dicitur quod non loquitur Sanctus Thomas de formali et primo significato sani, de quo locuti sumus, sed de materiali, et fundamento respectus ad sanitatem: virtus enim sanativa non significatur formaliter nomine sani, sed materialiter. Unde voluit dicere quod sanum, secundum quod dicitur de sanativo, dicitur de re naturaliter priori: virtus enim sanativa est prior sanitate. Sed tamen, quia illa res non significatur formaliter, sed tantum materialiter, tanquam fundamentum respectus ad sanitatem animalis; ideo sanum dictum de animali et sanativo, quantum ad fundamentum unde habet sanativum ut significetur nomine sani per habitudinem ad sanitatem animalis, prius dicitur secundum rem de sanativo quam de animali; quia videlicet virtus sanativa est naturaliter prior sanitate, sicut causa effectu. Et hoc sufficiebat proposito Sancti Thomae volentis ostendere quod ordo secundum rem, quantum ad omnem rem importatam, non est semper idem ordini nominis. Cum hoc autem stat quod, quantum ad formalia dumtaxat significata, etiam dictum de animali prius dicitur secundum rem. Nam dictum de animali significat ipsam formam sanitatis: dictum autem de aliis significat habitudinem ad ipsum. Constat autem ipsam rem naturaliter priorem esse habitudine ad ipsam.

  1. Responderi secundo posset quod nomen sani dupliciter esse analogum potest, diversimode consideratum. Si enim accipiatur secundum proprium et formale ac primum significatum, quod ex parte rei est unum, sic pertinet ad primum analogiae modum. Et sic non tantum secundum nominis rationem et impositionem, sed etiam secundum rem significatam prius convenit animali quam aliis; et alia, inquantum sana, habent aliquid prius ipsis secundum rem, scilicet animalis sanitatem; animal enim ipsam habet sanitatem, alia autem habitudinem tantum ad illam. Si autem accipiatur tanquam plura primo significans ex parte rei, scilicet et ipsam humorum debitam proportionem, quod est eius proprium significatum, a qua medicina extrinsece dicitur sana; et sanativam virtutem, secundum quam intrinsece et formaliter, licet improprie, medicina dicitur sana; sic ad secundum analogiae modum pertinet, et prius secundum rem dicitur de medicina quam de animali; licet secundum nominis rationem sit e converso, inquantum prius formavimus conceptum sub quo humorum proportionem significat, quam conceptum sub quo virtutem significat sanativam. Nec est inconveniens quod Sanctus Thomas eodem nomine pro exemplo diversimode utatur: hoc enim facit ut ostendat posse idem nomen, diversimode acceptum, ad diversos analogiae modos pertinere. Unde et in Quaestionibus de Potentia Dei, q. VII, a. 7, ad ostendendum utrumque analogiae modum, exemplificat de nomine entis secundum quod diversimode consideratur.

VI. Advertendum autem, quia diximus formale et per se significatum nominis analogi aliquando inveniri in uno tantum, aliquando vero in omnibus, quod hoc non contrariatur ei quod dicitur Prima Parte, q. XVI, a. 6, ubi videtur velle Sanctus Thomas quod in omnibus analogis nomen secundum propriam rationem invenitur in uno tantum, a quo alia denominantur. Nam per propriam rationem duo possumus intelligere: scilicet rationem sive naturam primo et principaliter importatam, per comparationem ad quam alia dicuntur talia, — haec enim dicitur propria ratio nominis, quia primo et principaliter importatur; et nomen analogum, absolute prolatum, accipitur pro illo significato, ut dicitur I Perihermenias , sicut nomen entis, absolute dictum, accipitur pro substantia — aut rationem omnem formaliter per nomen importatam. Primo modo loquitur Sanctus Thomas in Prima Parte: certum est enim quod primum significatum nominis analogi in uno tantum analogato invenitur, scilicet in primo. Secundo autem modo locuti sumus hic. Et est de mente Sancti Thomae Primo, d. XIX, q. V, a. 2, ad 1: nam constat quod nomen entis dicit, in sua significatione formali, aliquid existens in substantia et in accidente, quod est unum analogice, ut inferius ostendetur. Et similiter est de nominibus quae analogice de Deo et creaturis dicuntur.

Potest etiam dici quod non accipit ibi Sanctus Thomas analogum in tota sua communitate et universaliter, sed tantum pro analogo quod, iuxta dicenda immediate , dicitur nomen ab uno aut ad unum. Hoc enim suo proposito deserviebat: quia veritas, de qua ibi loquebatur, isto modo analogice dicitur de intellectu et rebus. Nos autem locuti sumus universaliter de analogo. Si enim universaliter accipiatur, constat quod aliquod invenitur in uno tantum secundum suum formale significatum, aliquod vero in omnibus invenitur.

VII. Ad evidentiam secundi dubii , sciendum est quod analogiae nomen graecum est vocabulum, et aliter accipitur a Graecis, aliter a nonnullis Latinis. Graeci enim, ut patet ex Ammonio et Simplicio in expositione definitionis aequivocorum traditae ab Aristotele in Antepraedicamentis , aequivoca a consilio dividunt in ea quae dicuntur ab uno, ut ab arte medicinae dicitur liber aliquis medicinalis et instrumentum aliquod medicinale; et ea quae dicuntur ad unum, ut de medicina et cibo dicitur sanum in ordine ad sanitatem animalis; et ea quae sunt analoga, dicuntque illa analoga esse quae sunt unum proportione, inter quae scilicet est proportionalitas quaedam. Unde inquit Ammonius quod analogia in quatuor ad minus terminis consideratur: sicut pes hominis et pes lecticae analogice dicitur pes; quam enim proportionem habet pes hominis ad hominem, eandem habet pes lecticae ad lecticam.

Secundum ergo proprium significatum, analoga dicuntur proportionalia, idest, habentia inter se similitudinem proportionis. Et nomen analogum dicitur quod significat plura ut proportionalia sunt: sicut pes dicitur de pede hominis et lecticae, et visus de visu corporeo et intellectu, et principium de corde et fundamento domus. In hac significatione utitur Aristoteles nomine analogi: ut patet V Metaphys., cap. de Uno , et I Ethic., cap. VII .

A Latinis autem nonnullis accipitur analogum pro omni nomine importante plura secundum quandam habitudinem vel ad unum vel inter se, tam ea quae sunt ab uno et ad unum, quam proportionalia omnia, scilicet aequivoca a consilio absolute analoga vocantes. Unde multa confusio in analogorum cognitione provenit.

Sanctus Thomas ergo in Quaestionibus de Veritate, considerans veram analogiae rationem, et nomina de Deo et creaturis dicta analogice vere dici, dixit inter Deum et creaturam esse analogiam proportionalitatis, non autem proportionis, quae magis dicitur aequivocatio a consilio ab uno aut ad unum, quam analogica significatio.

  1. Sciendum ulterius quod analogia quae est unius ad alterum, in communi et usitata apud Latinos significatione accipiendo analogiam, dupliciter accipi potest: uno modo, ut distinguitur contra analogiam duorum ad unum tertium; alio modo, ut distinguitur contra analogiam proportionalitatis. Nam analogia unius ad alterum condivisa contra analogiam duorum ad unum tertium, accipitur tanquam commune quoddam, et dividitur in analogiam proportionis, et analogiam proportionalitatis. Analogia proportionis dicit determinatam quandam distantiam et habitudinem unius ad alterum, secundum quod nomine aliquo significantur: analogia autem proportionalitatis non dicit certam et determinatam habitudinem unius analogatorum ad aliud absolute, sed similitudinem sive proportionem proportionis duorum ad alia duo, ita quod inter res analogatas non est absolute similitudo, sed inter proportiones ipsarum ad aliqua. Talis enim analogia potest esse et in multum et in parum distantibus, ut dicitur de Veritate, loco allegato, ad 4: non enim est maior similitudo proportionum inter duo et unum et sex et tria, quam inter duo et unum et centum et quinquaginta. — Aliquando autem analogia proportionis, quia est tantum inter ipsas res analogatas inter se, absolute significatur nomine communi ad analogiam proportionis et proportionalitatis tanquam proprio nomine, ut dicitur analogia unius ad alterum. Et sic distinguitur analogia unius ad alterum contra analogiam proportionalitatis, sicut et analogia proportionis: cum tamen idem significetur hoc nomine analogia unius ad alterum, et hoc nomine analogia proportionis.

Si itaque accipiatur primo modo analogia unius ad alterum, sic est analogia inter Deum et creaturam unius ad alterum: quia est secundum comparationem Dei et creaturae inter se, non autem secundum comparationem Dei et creaturae ad aliquod tertium de quo nomen analogum per prius dicatur quam de ipsis. Et sic accipitur hoc loco, in Prima Parte, et in Potentia, q. VII, cum dicitur, quod ista est analogia unius ad alterum. — Si vero secundo modo accipiatur, sic non est analogia unius ad alterum: quia non est determinata distantia et habitudo inter Deum et creaturam, ita scilicet quod ex uno aliud comprehendi et terminari per intellectum possit. Et sic intendit in Quaestionibus de Veritate, cum inquit istam non esse analogiam unius ad alterum. Unde nulla est contradictio. Non enim negat istam esse analogiam unius ad alterum absolute, sed quae dicit determinatam distantiam aut determinatam habitudinem ad alterum.

VIII. Sed videtur non esse haec solutio ad mentem Sancti Thomae. Quia, dum loquitur de analogia Dei ad creaturam, loquitur de illa in qua prius ponitur in definitione posterioris, sicut substantia ponitur in definitione accidentis, ut patet cap. XXXII, in ratione sexta. Talis autem est analogia secundum proportionem quae distinguitur contra analogiam proportionalitatis: ut patet de Veritate, eadem qu. et art., ad 6. Ergo analogiam unius ad alterum hoc loco accipit pro analogia proportionis. Si ergo eam negat in Quaestionibus de Veritate esse inter Deum et creaturam, est in eius dictis contradictio.

Respondetur primo, conformiter ad ea quae dicta sunt in praecedentibus, quod in analogia proportionis, in qua attenditur determinata distantia et habitudo unius ad alterum, prius ponitur in definitione posterioris: eo quod posteriora importent habitudinem quandam ad primum, sicut medicina dicitur sana in ordine ad sanitatem animalis, et accidens dicitur ens in ordine ad substantiam. Nomen enim in illis impositum est posterioribus ad significandum formaliter aut habitudinem ad aliud, sicut sanum de medicina; aut rem cum ordine ad alterum, sicut ens de accidente dictum significat accidens in ordine ad substantiam, non quidem sicut ad correlativum, sed tanquam ad subiectum. In analogia autem proportionalitatis, prius non necessario ponitur in definitione posterioris, loquendo de nominibus quae formaliter et proprie priori et posteriori conveniunt (quia de iis quae de uno proprie dicuntur et de altero metaphorice, alia ratio est, ut patet Prima Parte, q. XIII, a. 6). Nam in talibus quae formaliter dicuntur de utroque secundum proportionalitatem, non est necesse ut unum significet formaliter habitudinem ad alterum, licet fundamentaliter significet aliquid unde inter illa attenditur similitudo proportionum, et ex ista convenientia nomen idem sit utrisque impositum: sicut, cum pes dicitur de pede lecticae, non significat habitudinem ad pedem hominis, licet significet aliquid in quo cum pede hominis est convenientia, et ex uno alteri sit nomen impositum. Ideo quod inquit Sanctus Thomas cap. XXXII, quod prius ponitur in definitione posterioris; et Prima Parte, q. XIII, a. 6, quod in omnibus nominibus quae analogice dicuntur, necesse est quod omnia dicantur per respectum ad unum, et ideo illud unum oportet quod ponatur in definitione omnium; intelligendum est de omnibus analogis aut quae dicuntur ad unum tertium, aut quae inter se habent analogiam quae dicitur proportionis; non autem de analogis analogia proportionalitatis, ut dicitur Verit., quaestione supra dicta.

Ad illam vero rationem adductam ex capitulo XXXII, dici potest quod ex ea non habetur quod nomina dicta de Deo et creaturis analogice sint de numero illorum analogorum in quibus prius ponitur in definitione posterioris: sed, cum vellet Sanctus Thomas ostendere illa univoce non dici, assumpsit quod dicuntur secundum prius et posterius, tale autem constat non esse univocum; quod declaravit in iis quae nobis manifesta sunt, quae sunt analoga secundum proportionem, in quibus unum ponitur in alterius definitione, ex quo apparet illud nomen non eandem omnino dicere rationem; relinquens ex hoc multo magis oportere in aliis quae secundum proportionalitatem tantum dicuntur, secundum prius et posterius diversas rationes importari, cum maiorem distantiam illa habeant significata quam significata secundum proportionem analoga, et ideo esse magis a ratione univoci aliena.

IX. Potest secundo responderi, et melius, meo iudicio, ad mentem Sancti Thomae, quod in omni modo analogiae verum est quod prius ponitur in definitione posterioris, inquantum analogice consideratur et significatur. Ad cuius evidentiam, considerandum est quod aliter loquendum est in analogis ubi ordo impositionis nominis proportionatur ordini rerum formaliter significatarum: et aliter ubi ordo impositionis nominis non sequitur ordinem rei significatae. Ubi enim servatur idem ordo, nomen non dicitur de posteriori nisi in ordine ad prius: quia non intelligitur posterius nisi in ordine ad ipsum. Quia autem, ubi unum concipitur in ordine ad alterum et cum tali ordine significatur, oportet illud ad quod ordinem dicit poni in definitione ipsius secundum quod tali nomine significatur, quandocumque de ipso tale nomen dicitur, cum respectu dicitur ad primum analogatum, quod in eius ponitur definitione. Sicut patet in iis quae significantur formaliter nomine sani: quia enim intellectus non concipit medicinam ut sanam nisi inquantum apprehendit ipsam esse causativam sanitatis animalis; neque significat ipsam nomine sani nisi formaliter importando respectum causae ad sanitatem animalis; ideo in definitione sani dicti de medicina ponitur sanum de animali dictum, et nunquam hoc nomen sanum dicitur de ipsa nisi cum respectu ad animalis sanitatem.

Ubi autem ordo impositionis nominis est contrarius ordini rei, nomen prius impositum posteriori secundum rem de ipso dupliciter dicitur: scilicet absolute, et analogice sive proportionaliter. Prius enim intellectus consideravit ipsum posterius absolute, et illi nomen mediante conceptu absoluto imposuit. Deinde per inquisitionem devenit in cognitionem eius quod est primum analogatum secundum rem, et illi nomen attribuit quod erat impositum posteriori. Et cognoscens posterius habere habitudinem ad prius, talem habitudinem eodem nomine tertia quadam impositione significat; et nomen quod prius imposuerat ad significandum rem absolute, postmodum imponit ad significandum ipsam in ordine et habitudine ad aliud. Et sic, cum illud nomen etiam priori imposuerit, accipit nomen tanquam analogice dictum de utroque. Ex quo fit quod aliquando tale nomen accipiatur tanquam unum simpliciter significans, propter primam impositionem: aliquando vero tanquam plura analogice et secundum habitudinem unius ad alterum dicens, propter ultimam impositionem. Et in definitione ipsius ut absolute dicitur secundum primam impositionem, non ponitur primum analogatum: sed bene in ratione ipsius ponitur ut analogice de illis pluribus praedicatur; sic enim nomen quod rei prius absolute impositum est, illi posterius ut analogice dicitur imponitur. Sicut, si nomen entis primo fuisset impositum ad significandum naturam accidentis absque ordine ad substantiam, puta inquantum habet esse absolute; deinde, cognito quod habere esse nobiliori modo convenit substantiae quam accidenti, fuisset impositum ipsi substantiae; tertio, cognito quod esse non convenit accidenti nisi in substantia, impositum esset ad significandum accidens cum ordine ad substantiam, et analogice ad utrumque significatum esset acceptum: hoc nomen ens, secundum quod dicitur de substantia, non poneretur in definitione ipsius ut dicitur de accidente absolute, secundum primam impositionem; sed bene ut analogice, iuxta secundam impositionem, dicitur.

Sic est de omnibus divinis nominibus quae proprie et analogice de ipso et creaturis dicuntur. Nam hoc nomen sapientia primo attributum est ad significandum sapientiam humanam absolute, sicut et primo absolute cognita est; deinde, cognito ipsam esse a sapientia divina exemplatam, impositum est ad significandum divinam sapientiam; tum postremo impositum est ad significandum sapientiam humanam in ordine ad sapientiam divinam tanquam ad causam et exemplar, et acceptum est tanquam nomen analogum et proportionale. Et simile est de aliis divinis nominibus. Secundum itaque primam impositionem, primum analogatum non ponitur in definitione alterius: quia non accipitur tunc nomen ut analogum, sed ut univocum. Secundum autem quod analogice sumitur, quod convenit sibi secundum tertiam impositionem, perfectio divina ponitur in definitione perfectionis creaturae ut eodem nomine significatur.

Quod autem hoc sit de mente Sancti Thomae, patet I Sent., in Prolog., a. 2, ad 2, ubi inquit quod analogia creaturae ad Creatorem est eo quod unum esse et rationem ab altero recipit: quia creatura non habet esse nisi secundum quod a primo ente descendit, nec nominatur ens nisi inquantum ens primum imitatur. Et subiungit quod similiter est de sapientia et de omnibus aliis quae de Deo et creatura dicuntur.

Secundum ergo hanc responsionem salvatur universaliter dictum Sancti Thomae, et hic, et Prima, q. xiii, a. 6 et 10, quod in omnibus analogis, inquantum scilicet analoga sunt, primum analogatorum ponitur in definitione aliorum. — Secundum hoc etiam verificatur dictum Sancti Thomae Prima, q. xiii, a. 5, ubi ait quod quicquid dicitur de Deo et creaturis, dicitur secundum quod est aliquis ordo creaturae ad Deum ut ad principium et causam: intelligitur enim secundum quod analogice dicitur.

Nec obstat quod inquit Sanctus Thomas in Quaestionibus de Verit., illam propositionem habere veritatem in analogia proportionis tantum. Sensus enim ipsius est quod in analogia tantum proportionis primum cui absolute nomen imponitur, in definitione aliorum ponitur, quia propter determinatam distantiam et habitudinem ipsius ad alia, potest ducere in perfectam notitiam aliorum inquantum illo nomine significantur. Non est autem verum universaliter in analogia proportionalitatis: quia primum cui imponitur nomen, cum, ut sic, non habeat determinatam habitudinem ad alia sed tantum proportionalitatem, non oportet ut ducat semper in perfectam et quidditativam cognitionem aliorum. Cum hoc tamen stat quod in analogis omnibus, inquantum analoga sunt, semper unum ponitur in definitione aliorum: aut scilicet illud cui primo imponitur nomen absolute; aut id cui secundario nomen imponitur. In nominibus enim divinis primum secundum rem, posterius autem secundum impositionem nominis, ponitur in definitione aliorum inquantum analoga sunt: nam homo analogice dicitur sapiens, quia habet perfectionem secundum quam divinam sapientiam imitatur; et sic de aliis.

X. Ad tertium dubium dicitur quod hic sermo est de ordine concipiendi ex parte intellectus secundum quod prius tempore unum conceptum format quam alium. Ibi autem intelligitur de prioritate simplicitatis ipsius conceptus. Unde non est contradictio. — Quomodo autem possit aut non possit esse aliquid simplicius Deo secundum rationem, ostensum est supra .

XI. Alias difficultates quae circa nominum analogiam occurrunt, si ad plenum vis intelligere, vide ingeniosissimum opus de Nominum Analogia Reverendissimi Thomae Gaietani, Cardinalis Sancti Sixti .

Unum dumtaxat hoc loco investigandum puto, quod huius materiae fundamentum est, scilicet: Quomodo ens et alia nomina dicta de Deo et creatura analogice, dicant aut non dicant unum conceptum. Faciunt enim in hac re difficultatem diversa Sancti Thomae dicta.

Nam aliquando videtur dicere huiusmodi nomina non dicere unam rationem, sed plures: ut Prima Parte, q. xiii, a. 5; et in Qq. de Potentia, vii, a. 7, Verit., q. ii, a. 11, et in aliis locis idem saepe replicat.

Aliquando autem videtur velle quod ens unam rationem dicat: ut Verit., q. i, a. 1, ubi vult oportere omnem alium conceptum in conceptum entis resolvi. — Item I Sent., d. xix, q. v, a. 2, ad 1, tenet quod talia nomina sic analogice dicuntur de Deo et creaturis quod intentio et natura communis habet esse in unoquoque eorum de quibus dicitur: ex quo videtur non solum quod unam importent rationem intellectus, sed etiam unam naturam. — Confirmatur quoque: quia, cum dicimus Deum sapientem esse aut iustum aut bonum, ista nomina accipi videntur, secundum mentem Sancti Thomae, secundum quod ipsis in creaturis utimur, quasi eadem ratio quae attribuitur creaturae, etiam Deo conveniat, licet imperfecte divinam perfectionem repraesentet. Unde et superius dixit nomina quae absolute perfectionem dicunt absque defectu de Deo praedicari: quod videtur intelligendum quantum ad eam rationem creaturarum quae nullam dicit imperfectionem.

XII. Circa hanc difficultatem varia est Thomistarum sententia. Tenent enim quidam, propter ea quae superius sunt adducta, ens, et similiter alia analogice dicta de Deo et creaturis, dicere unum conceptum formalem sive mentalem praecisum a conceptibus aliarum rerum, licet non dicat conceptum obiectivalem unum et praecisum, sed unum tantum analogia.

Alii vero tenent ens non dicere unum conceptum mentalem adaequatum praecisum a conceptibus inferiorum, sicut nec unum obiectivalem: sed, sicut dicit ipsa analogata ut sunt unum proportione sive ut similia, ita dicere omnes conceptus mentales analogatorum ut sunt unus conceptus proportionaliter.

XIII. Harum opinionum secunda mihi videtur verior, et conformior doctrinae philosophorum et Sancti Thomae. Pro cuius intelligentia considerandum quod, cum ens quidditative et essentialiter praedicetur de rebus, dupliciter de conceptu eius loqui possumus: uno modo, de conceptu quid rei, secundum quem adaequate et quidditative praedicatur de omnibus analogatis; alio modo, de conceptu quid nominis, et imperfecto ac inadaequato. Dico autem conceptum perfectum et adaequatum, non adaequatione tantum praedicationis, sed adaequatione etiam repraesentationis, quia scilicet non solum de omnibus entibus praedicatur, sed etiam perfecte naturam rei repraesentat nomine entis primo et per se significatam.

Si ergo de primo conceptu loquamur , sic dico quod ens non habet unum conceptum mentalem, sicut nec obiectivalem, ab aliis praecisum. Moveor autem ad hoc, primo , quia non posset evitari quin ens esset univocum. Ad rationem enim univoci sufficit, ut patet ex definitione Aristotelis in Praedicamentis posita, quod sit unum nomen de multis dictum secundum eamdem omnino rationem formalem naturae secundum illud nomen primo significatae. Nam quod ratio illa definitione accipiatur pro conceptu mentali, non autem pro natura aut conceptu obiectivali, patet primo, ex Simplicio et Ammonio in Praedicamentis dicentibus quod ratio ibi accipitur pro definitione aut descriptione: definitio autem sive descriptio est oratio, et per consequens primo est in mente. — Patet secundo quia, ubicumque Sanctus Thomas loquitur quomodo divina nomina non sunt synonyma, ut inferius , et Prima, q. xiii, a. 4, et I Sent., d. ii, q. ii , item Potentia, q. vii, a. 6, ostendit illa non esse synonyma quia, licet significent unam et eandem rem, tamen illam sub diversis rationibus significant . Et exponens quid nomine rationis intelligat, inquit quod ratio quam significat nomen, est conceptus quem format intellectus de re per nomen significata. Et sic, sequendo tractatum de Divinis Nominibus, nunquam exprimit aliud significatum istius nominis ratio, etiam ubi de univocatione loquitur. Ex quo apparet quod, etiam de univocatione loquendo, per rationem cuius unitas requiritur in univoco, intelligit conceptum mentalem, non autem rem obiectam conceptui. - Patet tertio, quia in tractatu de Genere tenet substantiam quae est genus generalissimum differre ab inferioribus generibus praedicamenti substantiae, quia in aliis generibus invenitur una aliqua natura quae subest intentioni universalitatis, ratione cuius, cum uniformitate quae est a ratione, ipsum genus uniformiter se habet ad omnia quae sibi subsunt: in substantia autem non est una res subiecta intentioni, cum nulla sit realis convenientia inter materialia et separata, de quibus dicitur genus substantiae; sed intellectus ex diversis rebus colligit intentionem et conceptum utrique naturae ab intellectu applicatum. Et sic, secundum eum, convenientia materialium et immaterialium est tantum in conceptione intellectus. Et tamen nomen substantiae est univocum materialibus et immaterialibus: alioquin non esset genus. Ergo sola unitas conceptus mentalis ad univocationem sufficit: - et loquor de univocatione logica, de qua Philosophus in Praedicamentis loquitur.

  1. Rationes autem contra hanc determinationem ab aliquibus adductae non convincunt. Arguunt enim primo quia, cum Deus omnia unico conceptu intelligat, sequeretur quod omnia essent unius rationis univocae.

Secundo, quia ratio nominis univoci convenit rebus de quibus nomen univocum praedicatur. Conceptus autem mentis non praedicatur de rebus.

Sed ad primum dicitur quod ad rationem conceptus univoci non sufficit quod sit unus quomodocumque, sed requiritur quod sit adaequatus rei formaliter et primo significatae per nomen univocum, ita quod non sit alicuius alterius rei conceptus, et repraesentet univocata quantum ad illud in quo conveniunt, non autem quantum ad ea quibus inter se distinguuntur: sicut conceptus animalis solius animalis est conceptus et nullius alterius; similiter repraesentat hominem et equum, quibus univoce convenit, solum quantum ad animalitatem, in qua conveniunt, non autem quantum ad differentias quibus distinguuntur. Conceptus autem divinus, quo se et omnia Deus intelligit, est omnium conceptus et etiam ipsius Dei; non tamen creaturae proportionatus, sed excedens; et omnia entia repraesentat non solum quantum ad ea in quibus assimilantur, sed etiam quantum ad omnes conditiones quibus unaquaeque res ab alia distinguitur. Ideo non est univocus, ut omnia possint dici unius rationis tanquam univoca. Sed bene possunt omnia entia dici unius rationis secundum quod a Deo intelliguntur, inquantum omnia unico conceptu excedente comprehenduntur.

Ad secundum dicitur quod ratio nominis univoci, in qua univocantur res significatae, convenit rebus ipsis non per identitatem, sed fundamentaliter: quia in omnibus univocatis est fundamentum talis rationis. Unde, quando nomen univocum praedicatur de univocatis, non praedicatur ipse conceptus per se, sed res in qua fundatur conceptus, et quae, mediante conceptu, per nomen significatur.

Per hoc autem non intendo excludere omnem aliam unitatem praeter unitatem conceptus mentalis a nomine univoco. Sed intendo quod unitas conceptus mentalis sufficit ad univocationem logicam: licet hanc unitatem conceptus mentalis aliquando concomitetur aliqua alia unitas conceptus obiectivalis in univocatione metaphysica.

XIV. Moveor secundo, quia superius dixit Sanctus Thomas substantiam poni in definitione accidentis inquantum est ens. Quod etiam est de mente Aristotelis, VII Metaph., text. 2 et 3 . Ergo conceptus entis non est unus praecisus a conceptu substantiae et accidentis. - Patet consequentia. Quia, si esset unus secundum praecisionem, nihil in definitione accidentis poneretur inquantum est ens quod in definitione substantiae non ponatur inquantum est ens: commune enim, ab inferioribus praecisum, nullum inferiorum includit in actu ut sic. Multo ergo minus dicent conceptum praecisum nomina dicta de Deo et creatura analogice: cum inter Deum et creaturam maior sit distantia quam inter substantiam praedicamentalem et accidens.

Accedit ad hoc quod superius adduximus: quoniam, inquam, Sanctus Thomas, ubi ex proposito de hac loquitur materia, tenet nihil Deo et creaturis secundum eandem rationem convenire posse. Et Prima, q. xiii, a. 5, ait quod in analogis non est una ratio sicut in univocis, neque totaliter diversa sicut in aequivocis, sed significat diversas proportiones ad aliquod unum.

XV. Si autem loquamur de conceptu imperfecto et inadaequato ad quid nominis pertinente , sic non est inconveniens ens dicere unum conceptum mentalem ab aliis praecisum. A similibus enim, inquantum similia sunt, non est inconveniens conceptum unum abstrahi imperfectum, utpote qui non perfecte naturam fundamenti similitudinis repraesentet, sed tantum illa significet ut similia sunt.

Ubi considerandum est quod ens et alia analoga in hoc ab univocis distinguuntur, quantum ad conceptum mentalem unum et praecisum, quia, licet uterque repraesentet similia et convenientia, tamen conceptus nominis univoci repraesentat fundamenta similitudinis perfecte ut illo nomine significantur: sicut conceptus animalis repraesentat perfecte naturam animalis in homine, per quam assimilatur equo; ita quod nihil aliud est in homine, ut animal est, quam in equo ut est animal; licet ut hoc animal, homo sit aliquid aliud, quod non est equus. Conceptus autem ille unus analogi non repraesentat perfecte fundamenta similitudinis nomine analogo significata primo et per se, sed aliquid convenit ipsis quod tali conceptu praeciso non repraesentatur, sicut patet de ente: considerans enim aliquis substantiam fundare esse per se, accidens autem fundare esse in alio, istaque similia esse in fundando esse, licet unumquodque suo modo fundet esse, format conceptum communem ipsorum ut similia in hoc sunt quod est fundare esse, dicens quoniam ens est quod habet esse; sed iste conceptus non repraesentat accidens secundum quod est ens perfecte et adaequate. Quod patet quia in definitione accidentis perfecta inquantum est ens, ponitur substantia, ut inquit Sanctus Thomas et Aristoteles ; et ens significat tam substantiam quam accidens secundum utriusque propriam rationem. Et similiter est de aliis analogis.

Dicendum ergo est quod ens non habet unum praecisum conceptum mentalem perfectum et adaequatum, sed immediate dicit conceptum substantiae, quantitatis, qualitatis et aliorum, ut sunt unum similitudine et proportione: sicut et ex parte rei omnes illas naturas immediate significat ut proportionales sunt et similes respectu ipsius esse. Et in hoc differt a conceptu univoci: quia conceptus univoci non est multi conceptus ut sunt unus conceptus secundum proportionem, sed est simpliciter unus; sicut et res primo per ipsum significata, si sit univocum metaphysice, est una. Hoc autem quod dicimus, quod habet esse, est conceptus entis imperfectus et inadaequatus entium, ipsa repraesentans ut sunt similia. Et de hoc loquitur Sanctus Thomas cum inquit omnes alias conceptiones in conceptum entis resolvi et ad illum aliquid addere, et simplicissimum esse.

Quod autem aliquando dicit ens dicere intentionem et naturam communem , intelligitur de communitate analogice et proportionis. Quidditas enim substantiae est entitas quaedam et natura significata nomine entis, et similiter quantitatis natura et aliorum. Et conveniunt in intentione communi imperfecta, quae est fundare esse. Et sunt una natura proportione quadam et similitudine. Et quia ratio entis dicta de substantia perfectior est ratione entis dicta de accidente, et ratio substantiae includitur in ratione accidentis secundum quod est ens, ideo de ipsis dicitur secundum prius et posterius.

XVI. Quod dixi de ente, similiter intelligendum est de omnibus aliis nominibus convenientibus Deo et creaturae analogice, quantum ad istam unitatem aut multiplicitatem conceptuum. Sapientiae enim nomen dictum de Deo et creatura diversas naturas immediate significat, habentes tamen inter se similitudinem et proportionem, secundum quod una ab altera exemplatur: sicut enim sua sapientia Deus altissimas considerat causas, sed suo modo, ita et creatura suo modo per suam sapientiam easdem considerat. Similiter diversos conceptus mentales, quorum quilibet uni analogatorum adaequatus esset, importaret, si ipsam sapientiam divinam secundum quod in se est concipere possemus. Sed quia hoc non possumus, formamus quidem conceptum unum creaturae adaequatum, sed alium formamus de Deo proportionaliter ad conceptum creaturae, qui illi est inadaequatus. Et ulterius, propter similitudinem conceptus sapientiae nostrae ad conceptum sapientiae divinae, formamus communem unum conceptum sapientiae divinae et humanae convenientem, sed imperfectum et inadaequatum utrique, in quo utraque sapientia assimilatur. Et sic dicit tale nomen conceptum unum inadaequatum et imperfectum, non exprimentem divinam sapientiam perfecte inquantum est sapientia, sed utramque sapientiam ut similes sunt repraesentantem: conceptum autem unum praecisum perfectum et adaequatum analogatis non dicit. Unde, cum sapiens de Deo praedicatur, conceptus eius adaequatus ut de ipso praedicatur, non est alius a conceptu proprio sapientiae divinae: sicut, cum praedicatur de homine, eius conceptus non est alius a conceptu sapientiae humanae. Unde Prima, q. xiii, a. 5, inquit Sanctus Thomas quod, cum hoc nomen sapiens dicitur de homine, significat aliquam perfectionem distinctam ab essentia hominis et a potentia et ab esse eius, et ab omnibus huiusmodi: sed cum hoc nomen dicimus de Deo, non intendimus significare aliquid distinctum ab essentia vel potentia vel esse ipsius. Sed verum est quod sapientiae nomen non dicit ipsam sapientiam divinam nisi ut unum proportionaliter cum sapientia creata: nomen autem hoc, sapientia divina, significat ipsam absolute et una ratione simpliciter. Ita quod eadem res, ut fundans similitudinem et convenientiam proportionalitatis, nomine analogo significatur: ut autem fundat distantiam et dissimilitudinem, significatur nomine proprio. Propter quod dicitur nomen analogum significare unum proportione: sunt enim omnia analogata, omnesque eorum conceptus, idem similitudine et proportione; et sic conceptus unius est conceptus alterius proportionaliter.

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work