Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri

Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I

Francesco Silvestri (1474–1528)

Commentaria in Summam contra Gentiles

First published 1918

In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.


Caput I: Quod sit officium sapientis

Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio

Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae

Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur

Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur

Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint

Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis

Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei

Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere

Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum

Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum

Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur

Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse

Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis

Caput XV: Quod Deus sit aeternus

Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva

Caput XVII: Quod in Deo non est materia

Caput XVIII: Quod in Deo nulla est compositio

Caput XIX: Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam

Caput XX: Quod Deus non est corpus

Caput XXI: Quod Deus est sua essentia

Caput XXII: Quod in Deo idem est esse et essentia

Caput XXIII: Quod in Deo non est accidens

Caput XXIV: Quod divinum esse non potest designari per additionem alicuius differentiae substantialis

Caput XXV: Quod Deus non est in aliquo genere

Caput XXVI: Quod Deus non est esse formale omnium

Caput XXVII: Quod Deus non sit forma alicuius corporis

Caput XXVIII: De perfectione divina

Caput XXIX: De similitudine creaturarum

Caput XXX: Quae nomina de Deo possint praedicari

Caput XXXI: Quod divina perfectio et pluralitas nominum divinorum divinae simplicitati non repugnant

Caput XXXII: Quod nihil de Deo et rebus aliis univoce praedicatur

Caput XXXIII: Quod non omnia nomina dicuntur de Deo et creaturis pure aequivoce

Caput XXXIV: Quod ea quae dicuntur de Deo et creaturis dicuntur analogice

Caput XXXV: Quod plura nomina dicta de Deo non sunt synonyma

Caput XXXVI: Qualiter intellectus noster de Deo propositionem formet

Caput XXXVII: Quod Deus est bonus

Caput XXXVIII: Quod Deus est ipsa bonitas

Caput XXXIX: Quod in Deo non potest esse malum

Caput XL: Quod Deus est omnis boni bonum

Caput XLI: Quod Deus sit summum bonum

Caput XLII: Quod Deus est unus

Caput XLIII: Quod Deus est infinitus

Caput XLIV: Quod Deus est intelligens

Caput XLV: Quod intelligere Dei est sua essentia

Caput XLVI: Quod Deus per nihil aliud intelligit quam per suam essentiam

Caput XLVII: Quod Deus intelligit perfecte seipsum

Caput XLVIII: Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit

Caput XLIX: Quod Deus cognoscit alia a se

Caput L: Quod Deus habet propriam cognitionem de omnibus rebus

Caput LI: Rationes ad inquirendum qualiter multitudo intellectorum sit in intellectu divino

Caput LII: Solutio praemissae dubitationis

Caput LIII: Qualiter divina essentia una et simplex sit propria similitudo omnium intelligibilium

Posito vero modo quo Deus multa intelligit, quia magnam modus ipse difficultatem habet, ideo in hoc capite ipsum Sanctus Thomas declarare intendit . Circa hoc autem duo facit: primo, movet difficultatem; secundo, respondet .

I. Quantum ad primum, difficultas est, quomodo Deus, intelligendo essentiam suam ut omnium similitudinem, omnia intelligat. Videtur enim alterum istorum sequi: aut scilicet quod non habeat de rebus propriam cognitionem, quod superius est improbatum ; aut quod ipse sit propria ratio singulorum; quod non videtur. Si enim Deus omnia per essentiam suam cognoscit tanquam per similitudinem communem omnium, sequitur quod de rebus communem tantum cognitionem habeat, et non propriam: quia secundum modum quo similitudo cogniti est in cognoscente sequitur cognitionis operatio, cum similitudo talis sit forma qua agitur et producitur operatio; et sic, si divina essentia est communis similitudo repraesentans illud in quo res conveniunt, erit communis, non propria cognitio. Si autem essentia divina sit propria similitudo singulorum, quod requiritur si debeat per ipsam singula Deus propria cognitione cognoscere, hoc non videtur posse esse. Quia, cum diversarum rerum distinctio sit ratione propriarum formarum, quod alicui secundum propriam formam simile fuerit, necesse est ut alteri sit dissimile: licet secundum quod aliqua in uno communi participant, unam communem similitudinem habere possint. Si ergo divina essentia fuerit propria similitudo unius, tanquam videlicet propriam eius formam repraesentans, alterius similitudo esse non poterit.

II. Quantum ad secundum , primo, ostendit divinam essentiam accipi posse ab intellectu divino ut propriam rationem et similitudinem singulorum; secundo, quomodo istae propriae rationes multae cum unitate esse possunt, declarat .

Primo ergo ponitur ad quaesitum responsio haec, quod divina essentia, inquantum est absolute perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum.

Ad cuius manifestationem tria praemittuntur. Primum est quod quidditates rerum et definitiones sunt sicut numeri, ut dicitur VIII Metaph.: quia sicut in numeris, unitate addita vel subtracta, variatur species numeri, ita in definitionibus, addita vel subtracta differentia, variatur species. Substantia enim sensibilis considerata absque rationali, differt specie a substantia sensibili addito rationali, saltem negative, quia non est eadem species: et similiter in comparatione ad irrationale.

Secundum est quod circa ea quae multa continent, aliter se habent natura et intellectus. Si enim aliqua requirantur coniuncta ad esse alicuius, natura non patitur ut sint separata: non enim remanet natura animalis si anima sit a corpore separata. Sed intellectus ea quae sunt coniuncta interdum disiungere potest, intelligendo unum sine altero, quando unum eorum in alterius ratione non cadit (tunc enim non potest intelligi res absque eo quod in eius clauditur ratione). Declaratur per exemplum in numero ternario et in animali rationali.

Ex istis deducitur quod, ubi in uno multa continentur, scilicet perfectionaliter, illud potest accipere intellectus ut propriam rationem plurimorum, apprehendendo aliqua illorum absque aliis. Ex primo enim notato habetur quod, subtracta differentia, variatur species: et ideo, si unum accipiatur sine alio, sequitur quod accipientur diversa. Et sic quod accipitur ut exemplar plurium repraesentativum, scilicet uniuscuiusque per se absque alio, accipitur ut propria ratio uniuscuiusque illorum. Declaratur hoc in numero denario, qui accipi potest ut ratio propria numerorum in ipso inclusorum. Declaratur etiam in animali rationali, qui accipi posset ut propria ratio omnium animalium irrationalium, nisi aliquas differentias adderent positivas. Declaratur et auctoritate Clementis Philosophi, apud Dionysium, v cap. de Div. Nom., inquentis quod nobiliora in entibus sunt minus nobilium exemplaria.

Tertium est quod divina essentia continet in se nobilitates omnium entium per modum perfectionis, non per modum compositionis. Et per consequens continet in se quidditatem cuiusque rei inquantum aliquid ponit: quia ex ea parte perfectionem dicit; imperfectionem vero, inquantum deficit a vero esse, quod est esse divinum.

III. Istis suppositis, probatur divinam essentiam accipi posse ut propriam rationem singulorum. Illud in quo multa perfectionaliter continentur, accipi potest ut proprium exemplar et propria ratio eorum quae sic in ipso continentur. Sed in Deo omnia perfectionaliter continentur. Ergo potest accipi ut propria ratio singulorum. Unde quod est proprium unicuique in sua essentia comprehendere potest, intelligendo in quo suam essentiam imitetur et in quo a sua perfectione deficit. Intelligendo enim essentiam suam ut imitabilem per modum vitae et non cognitionis, accipit propriam formam et rationem plantae; intelligendo vero eam ut imitabilem per modum cognitionis et non intellectus, accipit propriam formam animalis; et sic de aliis. Et sic patet quod divina essentia, ex eo quod est omnibus modis perfecta, potest accipi ut propria ratio singulorum.

IV. Advertendum est totam rationem et fundamentum Sancti Thomae esse quod continens aliqua perfectionaliter potest accipi ut propria ratio eorum quae continet. Quod intelligendum est non secundum adaequatam rationem eius, sed secundum aliquamカット inadaequatam et deficientem eius rationem. Nam si acciperetur quod plura continet secundum suam totalem perfectionem sibi adaequatam, non esset propria ratio contentorum. Sicut numerus denarius, in quo omnes inferiores numeri unite et perfectionaliter continentur, non divisim tanquam distinctae species, si accipiatur quantum ad suam totalem perfectionem, non est propria ratio aut propria similitudo novenarii: quia novenarius non adaequat perfectionem denarii. Sed si accipiatur quantum ad perfectionem novenarii in ipso perfectionaliter et unite existentem, sic accipitur ut propria similitudo novenarii.

Advertendum etiam, circa exemplum de animali rationali, cum inquit Sanctus Thomas ipsum accipi posse ut proprium exemplar animalium irrationalium nisi aliquas differentias adderent positivas, quod loquitur proportionaliter ad numeros. In numeris enim ex sola subtractione unitatis remanet alia species: ex sola enim subtractione unitatis a numero denario remanet numerus novenarius. Ideo, cum consideratur in numero denario perfectio eius quam habet non considerata ultima eius unitate, consideratur ut propria ratio novenarii: nihil enim aliud est ut sic quam novenarius. Simili ergo ratione, si ex sola remotione rationalis ab animali rationali relinqueretur species animalis quae est animal irrationale, considerando in homine naturam sensitivam remoto rationali, acciperetur ut propria ratio animalis irrationalis, inquantum nihil esset, ut sic, quam animal irrationale. Sed quia ad speciem animalis irrationalis non sufficit remotio et absentia huius differentiae quae est rationale, sed constituuntur illae species per differentias positivas additas animali; ideo, quantumcumque consideretur in ipso natura sensitiva absque rationali, non consideratur ut propria ratio animalis irrationalis quod speciem animalis dicit positivam, sed tantum ut propria ratio animalis absolute sumpti; quod potest dici animal irrationale negative, quia non includit in sua quidditate rationale. Unde quod inquit Clemens Philosophus, nobiliora esse ignobiliorum exemplaria, non est verum quantum ad propriam rationem universaliter, sed quantum ad aliquid.

V. Considerandum etiam, cum dicitur divinam essentiam posse accipi ut propriam rationem, quod hoc dupliciter potest intelligi. Uno modo, ut proprietas se teneat ex parte rei repraesentatae. Et tunc dicitur propria ratio illa quae repraesentat propria rei. — Alio modo, ut se teneat ex parte formae repraesentantis. Et tunc dicitur propria ratio alicuius quae ita est ratio ipsius quod non alterius.

Primo modo, esse propriam rationem singulorum non convenit divinae essentiae ex ipso intellectu concipiente ipsam cum habitudine ad res, sed ex plenitudine perfectionis suae, qua omnium rerum perfectiones in se continet. Nisi enim in seipsa rerum omnium perfectiones contineret, non possent res per ipsam, quantum ad earum proprias naturas, cognosci. — Secundo autem modo, non habet quod sit propria ratio nisi ex intellectu. Quod enim divina essentia sit proprium verbum et propria conceptio rei hoc modo, non habet nisi inquantum concipitur a Deo, sive intelligitur, ut imitabilis a perfectione istius et illius. Propter hoc dicit Sanctus Thomas quod accipit essentiam suam ut propriam rationem: quod est dicere, intelligit ipsam in ordine ad hoc et illud, et sic intellecta habet rationem proprii exemplaris huius et proprii exemplaris illius.

Ex hoc autem patet quod non est mens Sancti Thomae, ut sibi Scotus videtur imponere, I Sent., d. xxxv, quod respectus isti divinae essentiae ad creaturas dent sibi ut propria creaturarum repraesentet: immo ex sua perfectione hoc habet. Sed ex istis respectibus habet ut in plura exemplaria rerum, et in plures rationes earum, distinguatur: ipsa enim concepta cum habitudine et proportione ad naturam lapidis, tanquam videlicet imitabilis a lapidis natura et eius in seipsa perfectionem praehabens, distinguitur secundum rationem a seipsa praecise ut imitabili a planta, et sic de aliis.

VI. Sed advertendum ex doctrina Sancti Thomae I Sent., d. xxvii, q. ii, a. 3, ad 4, quod tripliciter potest intellectus ferri in formam conceptam. Uno modo, inquantum est similitudo rei praecise: idest, inquantum intellectus utitur ipsa ut medio per quod rem cognoscit. Et sic nullam habet considerationem de ipsa forma, sed tantum de re per ipsam repraesentata. — Alio modo, inquantum est talis res tale esse habens in anima. Et sic nullam habet considerationem de re repraesentata, sed tantum de ipsa forma. — Tertio modo, per comparationem unius ad alterum: puta dum considerat unum esse alterius repraesentativum. Et sic simul utrumque cognoscit.

Intellectus igitur divinus in essentiam suam tripliciter potest ferri, scilicet: — Simpliciter et absolute, inquantum est talis res. Et sic, intelligendo essentiam suam, non concipit proprium exemplar rerum et propriam rationem ipsarum formaliter. — Et inquantum utitur ipsa ut medio per quod sibi res creatae repraesentantur. Et sic etiam non intelligit ipsam ut proprium exemplar. — Et inquantum intelligit ipsam ut imitabilem a creatura secundum hunc perfectionis modum, puta secundum gradum vitae. Et sic cognoscit ipsam ut propriam rationem formaliter: quia apprehendit ipsam cum habitudine ad creaturam, ex qua habet ut sit formaliter proprium exemplar creaturae.

Unde intellectus divinus, apprehendens essentiam suam absolute, apprehendit proprium exemplar rerum materialiter, quia apprehendit illam rem quae est exemplar denominative: non autem apprehendit proprium exemplar formaliter, quia non apprehendit ipsam cum habitudine ad rem, ex qua formaliter habet ut sit propria ratio et proprium exemplar. Sicut apprehendens naturam animalis absolute, apprehendit genus materialiter, quia apprehendit illam rem quae denominatur genus: non tamen apprehendit genus formaliter, quia non apprehendit illam cum habitudine ad species, ex qua aliquid habet ut formaliter et completive sit genus. — Intellectus autem divinus apprehendens essentiam cum habitudine imitationis a rebus, apprehendit proprium exemplar et propriam rationem rei formaliter: sicut apprehendens animal cum habitudine praedicabilis ad species, apprehendit formaliter genus.

Propter hoc ergo inquit Sanctus Thomas quod Deus, intelligendo essentiam suam ut imitabilem per modum plantae, accipit propriam formam et rationem plantae, et eadem ratio est respectu aliorum: quasi diceret quod non apprehendit essentiam suam tanquam propriam rationem alicuius rei formaliter nisi inquantum ipsam cum tali respectu intelligit; licet, apprehendendo ipsam sine tali respectu, apprehendat propriam rationem uniuscuiusque materialiter et fundamentaliter.

Sed advertendum, cum dicitur quod Deus cognoscit essentiam suam ut propriam rationem, [quod] non est sensus quod accipiat ipsam esse propriam rationem, licet et illo modo cognoscat: sed quod cognoscit ipsam essentiam divinam quantum ad id unde habet quod sit propria ratio rei. Sicut cum dicimus intellectum nostrum concipere propriam hominis rationem, non intelligimus quod accipiat illam esse propriam hominis rationem, quia illud ad reflexam cognitionem pertinet: sed quod format conceptum hominis, qui, sic ab intellectu formatus, est propria hominis ratio.

VII. Ostenditur secundo, quomodo istae propriae rationes in Deo multae sunt : - oportet enim multas esse, cum propria ratio unius distinguatur a propria ratione alterius. Et ponitur haec conclusio: Rationes rerum in intellectu divino non sunt plures vel distinctae nisi secundum plures respectus imitabilitatis. Secundum enim quod Deus intelligit proprium respectum, assimilationis quam habet unaquaeque creatura ad ipsum, sic sunt in ipso plures rationes.

Et sic salvatur dictum Augustini Libro Octoginta trium Quaestt., Qu. XLVI, pluraliter in mente divina rationes esse dicentis.

Salvatur etiam aliqualiter positio Platonis de ideis. Dicit autem aliqualiter: quia ipse ideas quidem posuit, sed non in mente divina, ut nos ponimus; immo, per se subsistentes, ut sibi Aristoteles adscribit.

Adverte quod isti respectus intellecti a Deo secundum quod intelligit se a diversis creaturis diversimode imitabilem, qui sunt respectus rationis, non faciunt divinam essentiam in se plurificari, quasi propter diversos respectus ipsa sit realiter multa: sed dicuntur facere formaliter pluralitatem et distinctionem idearum et propriarum rationum in esse cognito. Cum enim hic accipiatur propria ratio et idea creaturarum pro essentia divina ut intellecta tanquam repraesentativa omnium perfectionum inventarum in creaturis, non intelligitur ut distincta ratio plurium nisi quia intelligitur cum diversis respectibus ad creaturas. Et sic, una existens in se, intelligitur tanquam multiplices respectus creaturarum ad se terminans, et ex hoc habens multiplicitatem et distinctionem in esse intellecto et cognito. Ex quo nulla multiplicitas ponitur in re: sed tantum quod multipliciter intelligitur ex parte rei cognitae, propter respectuum multiplicitatem.

Caput LIV: Quod Deus omnia simul intelligit

Caput LV: Quod cognitio Dei non est habitualis

Caput LVI: Quod cognitio Dei non est discursiva

Caput LVII: Quod Deus non intelligit componendo et dividendo

Caput LVIII: Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium

Caput LIX: Quod Deus est veritas

Caput LX: Quod Deus est purissima veritas

Caput LXI: Quod divina veritas est prima et summa veritas

Caput LXII: Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium

Caput LXIII: Ordo dicendorum circa divinam cognitionem

Caput LXIV: Quod Deus singularia cognoscat

Caput LXV: Quod Deus cognoscit ea quae non sunt

Caput LXVI: Quod Deus cognoscit singularia contingentia futura

Caput LXVII: Quod Deus cognoscit motus voluntatis

Caput LXVIII: Quod Deus cognoscit infinita

Caput LXIX: Quod Deus vilia cognoscit

Caput LXX: Quod Deus cognoscit mala

Caput LXXI: Quod Deus est volens

Caput LXXII: Quod voluntas Dei est eius essentia

Caput LXXIII: Quod principale volitum Dei est divina essentia

Caput LXXIV: Quod Deus, volendo se, vult etiam alia

Caput LXXV: Quod Deus uno actu voluntatis se et alia velit

Caput LXXVI: Quod volitorum multitudo divinae simplicitati non repugnat

Caput LXXVII: Quod divina voluntas ad singula bonorum se extendit

Caput LXXVIII: Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt

Caput LXXIX: Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem

Caput LXXX: Quod Deus non de necessitate vult alia a se

Caput LXXXI: Rationes ducentes ad inconveniens si Deus alia a se non necessario velit

Caput LXXXII: Quod Deus vult aliquid aliud a se necessitate suppositionis

Caput LXXXIII: Quod voluntas Dei non est impossibilium secundum se

Caput LXXXIV: Quod divina voluntas non tollit contingentiam a rebus, neque eis necessitatem absolutam imponit

Caput LXXXV: Quod divinae voluntatis potest ratio assignari

Caput LXXXVI: Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa

Caput LXXXVII: Quod in Deo est liberum arbitrium

Caput LXXXVIII: Quod in Deo non sunt passiones affectuum

Caput LXXXIX: Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni

Caput XC: Quod in Deo sit amor

Caput XCI: Quomodo in Deo ponantur esse virtutes

Caput XCII: Quod in Deo sunt virtutes morales quae sunt circa actiones

Caput XCIII: Quod in Deo sunt virtutes contemplativae

Caput XCIV: Quod Deus non potest velle malum

Caput XCV: Quod Deus nihil odit, nec odium alicuius rei ei convenire potest

Caput XCVI: Quod Deus est vivens

Caput XCVII: Quod Deus est sua vita

Caput XCVIII: Quod vita Dei est sempiterna

Caput XCIX: Quod Deus est beatus

Caput C: Quod Deus sit sua beatitudo

Caput CI: Quod beatitudo divina perfecta et singularis est excedens omnem aliam beatitudinem

↑ Top of work