Commentaria in Summam contra Gentiles, Liber I
Francesco Silvestri (1474–1528)
Commentaria in Summam contra Gentiles
First published 1918
In Book I of the Commentaria in Summam contra Gentiles, Francesco Silvestri of Ferrara (Ferrariensis) expounds Aquinas's treatment of God and the divine attributes. His commentary proceeds through the arguments of the Summa contra Gentiles chapter by chapter. The present edition follows the commentary printed with the Leonine text in volume XIII (1918) and includes Latin, English, and Spanish texts.
Caput I: Quod sit officium sapientis
Caput II: Quae sit in hoc opere auctoris intentio
Caput III: Quis modus sit possibilis divinae veritatis manifestandae
Caput IV: Quod veritas divinorum ad quam naturalis ratio pertingit convenienter hominibus credenda proponitur
Caput V: Quod ea quae ratione investigari non possunt convenienter fide tenenda hominibus proponuntur
Caput VI: Quod assentire his quae sunt fidei non est levitatis quamvis supra rationem sint
Caput VII: Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
Caput VIII: Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
Caput IX: De ordine et modo procedendi in hoc opere
Caput X: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest cum sit per se notum
Caput XI: Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum
Caput XII: De opinione dicentium quod Deum esse demonstrari non potest sed sola fide tenetur
Caput XIII: Rationes ad probandum Deum esse
Caput XIV: Quod ad cognitionem Dei oportet uti via remotionis
Caput XV: Quod Deus sit aeternus
Caput XVI: Quod in Deo non est potentia passiva
Postquam removit Sanctus Thomas a Deo imperfectionem rei temporalis, nunc potentiae passivae removet imperfectionem 1. Circa hoc autem duo facit: primo enim removet potentiam passivam; secundo, unum corollarium deducit 2.
I. Quantum ad primum, ponitur haec conclusio: Deus non est in potentia passiva.
Ad cuius intelligentiam sciendum quod, licet Deus nullam potentiam passivam habeat, nulliusque a se extranei sit receptivus, hic tamen non quaeritur nisi de potentia ad esse substantiale quae ab actu separabilis est secundum se. Constat enim Sanctum Thomam hic loqui de ea potentia passiva quae per sempiternitatem removetur: cum eam removeri a Deo ex eius sempiternitate deducat. Haec autem est potentia ab actu separabilis. Nam illa quae est inseparabilis ab actu secundum se, utpote cuius capacitas per unum actum est completa, sempiternitati non repugnat: ut patet in corporibus caelestibus.
Quod si diceretur omnem potentiam passivam repugnare sempiternitati, cum sempiternum proprie ab omni mutatione oporteat esse alienum tam intrinsece quam extrinsece, ubi autem est quaecumque potentia passiva, illud transmutabile sit, saltem ab extrinseco: - hoc ad mentem Sancti Thomae esse non potest: cum constet ipsum in praecedenti capitulo probasse Deum aeternum esse ad hunc solum sensum, quod non habet principium et finem durationis, quo modo et tempus et motus et corpora caelestia aeterna esse a philosophis est positum; non autem ut omnis absolute excluditur transmutatio.
Sensus ergo conclusionis est quod in Deo nulla est potentia ad esse substantiale ab actu quem habet separabilis. Et est idem ac si diceretur Deum non esse compositum ex materia et forma eo modo quo corruptibilia quae sempiterna non sunt habent compositionem 3. Et ad hunc sensum probatur.
Veruntamen, licet hunc sensum principaliter intendat, tamen aliquas etiam rationes interserit quibus probatur non solum quod in potentia non sit, sed etiam quod in ipso nihil sit quod rationem potentiae habeat: quoniam, si illud est (1), aperte constat ipsum in potentia esse non posse.
II. Prima ergo ratio est haec. Deus secundum se non potest non esse. Ergo in eo non est potentia ad esse. - Antecedens patet: quia est aeternus. - Probatur consequentia. Quia in cuius substantia admiscetur potentia, secundum id quod habet de potentia potest non esse: quia quod potest esse, potest non esse.
Advertendum pro huius rationis intelligentia quod assumptum ad consequentiae probationem non intelligitur de posse non esse per potentiam extrinsecam (quamvis ad hunc sensum vera sit): quia nec accipitur esse in potentia secundum potentiam extrinsecam. Sed accipitur posse non esse ab intrinseco: quia videlicet habet in se unde aliquando deficiat, ut in rebus corruptibilibus accidit.
Patet autem hoc ex probatione antecedentis. Probatur enim Deum non posse non esse quia est sempiternus. Sempiterno autem, sicut caelo, convenit non posse non esse ab intrinseco, licet ab extrinseco possit non esse. Unde et dixit Deum non posse non esse secundum se, hoc est, per aliquod principium intrinsecum.
Patet etiam ex assumpto ad probationem consequentiae. Et est propositio vera si ad sensum conclusionis accipiatur: in alio autem sensu esset falsa. Nam in substantia alicuius potentiam admisceri potest dupliciter intelligi. Uno modo, quia habet in se plures partes, quarum una ad aliam comparatur sicut potentia ad actum et sicut susceptivum ad formam, licet ab actu separari non possit quantum est ex se. Alio modo, quia in se habet partem potentialem ab actu separabilem secundum se, eo quod alterius actus sit susceptiva. Cui primo modo admiscetur potentia, non est necesse ut possit ab intrinseco non esse, ut in corporibus caelestibus, secundum ponentes ea ex materia et forma composita, ut aperte constat: est enim in ipsis potentia, et tamen sunt incorruptibilia. Sed cui admiscetur potentia secundo modo (in quo sensu intelligitur conclusio), potest aliquando non esse. Nam si illa potentia potest ab actu separari, habens talem potentiam potest non esse: sicut, quia materia Sortis potest aliam formam recipere et sic carere forma quam habet, potest non esse Sortes.
Addit autem Sanctus Thomas, secundum id quod habet de potentia potest non esse. Tum quia, si aliquid constet ex potentia et actu, posse non esse non convenit sibi ratione actus quem habet, sed ratione potentiae, quae est alterius formae receptiva. - Tum quia, si habeat potentiam ad esse substantiale, potest non esse substantialiter: si autem habeat potentiam ad aliquod esse accidentale, potest non esse accidentaliter, puta album aut nigrum et similia; et, universaliter loquendo, potest non esse illud ad quod est in potentia.
III. Secundo. Deus non habet aliquid prius se. Ergo non est in potentia. - Antecedens patet: quia est primum ens et prima causa. - Consequentia probatur. Quia actus est simpliciter prior potentia, licet in uno et eodem potentia sit tempore prior actu: quod enim est in potentia non educitur in actum nisi per aliquod ens actu. Ergo, si Deus fuerit in potentia, erit aliquod ens actu prius eo. Ergo etc.
Ad evidentiam huius rationis notandum est quod actum esse simpliciter priorem potentia dupliciter potest intelligi: uno modo, prioritate naturae et causalitatis; alio modo, prioritate durationis. Et licet utroque modo verum sit, ut patet ex Aristotele, IX Metaph. 4, et ex doctrina Sancti Thomae ibidem et lect. 7, et Pot., q. VII, a. 1, tamen aliter et aliter est verum.
Nam si loquamur de prioritate naturae et causalitatis, sic est verum absolute: et de eo, inquam, quod successive producitur, et de eo quod producitur in instanti.
Si vero loquamur de prioritate durationis, sic non est universaliter verum, sed duabus opus est limitationibus. Prima est, ut illud quod est in potentia reducatur in actum per successivam transmutationem. Secunda, ut illa potentia sit potentia proxima, quae in actum reduci possit per unicam transmutationem: non autem potentia remota. Patet hoc ex Aristotele, IX Metaph., text. 12, et Sancto Thoma, lect. 6 5, declarante quomodo aliquid dicatur in potentia ad actum. Propter defectum primi, non est necesse ut illuminativum praecedat tempore illuminabile: quia illuminatio non est mutatio successiva, sed instantanea. Propter defectum secundi, non est necesse ut ens in actu praecedat duratione materiam primam: quia, licet sit potentia, non tamen potentia proxima, sed remota.
(1) si illud est. - An homoteleuton exciderit, ita quod oporteret legi: si illud est quod per se necesse est, vel aliquid simile? Cf. rationem tertiam in littera.
- Sic ergo intellecta propositione, manifeste eius veritas apparet. Nam cum materia successive et in tempore per actionem existentis in actu perducatur ad talem dispositionem ut sit materia propinqua, quae per unicam actionem reduci possit in actum, constat quod ens in actu non tantum praecedit duratione rem productam, sed etiam potentiam eius proximam: cum inter ipsum et talem potentiam mediet tempus in quo deducta est per actionem agentis ad eam dispositionem secundum quam est materia proxima.
Patet veritas huius expositionis etiam ex ratione qua probatur dicta propositio, quia videlicet quod est in potentia non reducitur in actum nisi per ens actu. Si enim intelligeretur de potentia remota, aut materiae nudae, tunc ista consequentia nulla esset, Quod est in potentia non educitur in actum nisi per aliquod ens actu, Ergo actus est prior tempore potentia. Sed bene sequeretur, Ergo actus praecedit actum ab eo successive productum. — Sed si intelligatur modo exposito, bona est. Si enim quod est in potentia ante omnem actionem agentis, reducitur in actum successive ab existente in actu, sequitur quod actus praecedat potentiam proximam eius quod educitur in actum: cum in tempore et successive materia disponatur ab agente tali dispositione quae est proxima et immediata dispositio ad formam.
Licet autem vera sit propositio tam de prioritate durationis quam de prioritate naturae, accipit tamen eam hoc loco Sanctus Thomas ut vera est de prioritate naturae et causalitatis. Sic enim actus est prior eo quod quandoque est in potentia et quandoque in actu, quod, cum Deo nihil sit prius causalitate, eo quod sit prima causa, sequitur ipsum non esse quandoque in potentia quandoque in actu.
IV. Tertio. Deus est per se necesse esse. Ergo non est possibile esse. Ergo nihil potentiae in eius substantia invenitur. — Probatur prima consequentia. Omne possibile esse habet causam, ut ostensum est in praesenti capitulo 6. Per se autem necesse esse non habet causam: alioquin non esset per se necesse esse. Ergo etc.
Adverte quod licet, si accipiatur possibile ut opponitur impossibili, per se necesse esse sit etiam possibile esse; si tamen accipiatur possibile ut idem est quod contingens, quod scilicet potest esse et non esse, quo modo opponitur necessario, nullum per se necesse esse est possibile; sicut unum oppositorum non est reliquum.
V. Quarto. Primum agens est actus purus. Sed Deus est primum agens. Ergo actus purus. — Maior probatur. Quia oppositum praedicati infert oppositum subiecti. Sequitur enim: Non est actus purus, Ergo non se toto agit, sed aliquo sui: quia in tantum agit unumquodque inquantum est in actu. Ergo agit alicuius participatione, non per essentiam. Ergo non est primum agens.
Ad evidentiam huius rationis considerandum est quod omne quod in aliqua potentia recipitur, ex tali receptione limitationem quandam accipit, sicut albedo in subiecto recepta ad aliquem albedinis gradum limitatur, quae, si esset a subiecto abstracta, omnem perfectionem sibi possibilem haberet: imperficitur enim actus ex eo quod esse receptum habet. Ex hoc sequitur quod actus in potentia receptus est participatus: eo quod non omnem perfectionem quae sibi convenire potest secundum rationem speciei habeat. Bene ergo sequitur, si aliquid non se toto agit, quod per essentiam suam non agit, ita scilicet quod essentia sua, quae nominat totum, sit primo agens: sed participatione alicuius, id est, per partem suam actualem participatam ex eo quod in alia parte potentiali est recepta. Quod sane repugnat rationi primi agentis: oportet enim ut primum simpliciter agens etiam primo agat, et ex consequenti non per aliud quocumque modo: sicut et quod primo movetur, oportet ut non per partem moveatur, ut dicitur VII Physicorum 7.
VI. Quinto. Deus est omnino impassibilis et immutabilis. Ergo non habet potentiam passivam. — Probatur consequentia. Quia unumquodque natum est pati ex eo quod est in potentia: cum motus sit actus existentis in potentia.
Sexto. Aliquid est in mundo quod exit de potentia in actum. Et illud non educitur a seipso de potentia in actum: quia quod est in potentia adhuc non est, et consequenter agere non potest. Ergo oportet devenire ad aliquid quod sit tantum actu et nullo modo in potentia. Et hunc dicimus Deum. — Probatur consequentia. Quia non est in iis procedere in infinitum.
Contra hanc rationem instari posset, quia ex eo quod non proceditur in infinitum in iis quae educuntur de potentia in actum, non videtur sequi quod oporteat devenire ad actum purum, qui est Deus, sed ad aliquid quod non educatur de potentia in actum. Si enim ponamus caelum ab aeterno esse productum, illud non erit de potentia passiva reductum in actum, et tamen habet potentiam.
Sed instantia haec tollitur si intentum conclusionis consideretur. Non enim intendit Sanctus Thomas in hoc capitulo probare quod Deus sit actus purus nihil in seipso habens quod rationem potentiae habeat: sed quod in Deo non est potentia ab actu separabilis, per quam dicatur esse in potentia passiva ad aliquid aliud, sicut aer est in potentia ad hoc ut ex ipso fiat ignis, et universaliter omnia corruptibilia sunt in potentia ad hoc ut ex ipsis aliud generetur.